Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

parte, quæ à Sagittario denominatur, collocatæ exprimunt quodammodo ho-
minem, qui ex arcu tenſo ſaggitam iaculatur, & ſic de ceteris.

Q vod ſi neutra harum cauſarum placet, poterimus dicere ideo 12. has
partes obtinuiſſe prædicta nomina animalium; quoniam cum in toto Firmamen
to reperiantur 48. conſtellationes, ſeu imagines, de quibus, in 1. cap. dictum eſt,
ubi & nomina, & ſtellas earum ſigillatim recenſuimus duodecim intra Zodia-
cum continentur nempe Aries, Taurus, Gemini, &c. Vnde & 12. partibus, in
quas Zodiacus diuiditur, eadem nomina Aſtronomi dedere. Sed quia eadem
uidetur difficultas remanere, cut uidelicet 48. illæ imagines cæleſtes talibus
ſint nominibus preditæ, dicendum eſt, veteres huiuſmodi nomina conſtellationi
bus impoſuiſſe, (quidquid dicant Aſtrologi iudicarij, ob memoriam quorun-
dam uirorum illuſtrium, vel etiam alicuius fabulæ, vel hiſtoriæ. Si enim quæ-
dam conſtellatio dicitur Hercules, ob memoriam Herculis: quædam Argona-
uis, propter primam nauem, qua homines ſeſe fluctibus Oceani crediderunt,
&c. Veruntamen negandum non eſt, im poſitores horum nominum habuiſſe ma
gnam rationem figurarum, quas ſtellæ efficiunt. Nam in memoriam coronæ
Ariadnes eam conſtellationem coronam dixerunt, quę ſimilitudinem cuiuſdam
coronæ pręſefert, atque ita de reliquis dicendum eſt.
H inc perſpicuum eſt, ſi rationem habeamus 12. ſignorum, ſeu conſtella-
tionum, quæ in Zodiaco comprehenduntur, hoc nomen proprie conuenire Zo-
diaco firmamenti, in quo huiuſmodi conſtellationes exiſtunt, non autem zo-
diaco primi mobilis, cum ibi nullum extet veſtigium talium imaginum: Si uc-
ro quis mauult dici Zodiacum à Zωὴ, ideſt, vita, quàni à Zώδiον, quod eſt ani-
mal; recte dicere poterit, hoc nomen primum eſſe impoſitum zodiaco primi
mobilis; Nam propter motum planetarum ſub zodiaco primi mobilis omnia
hæc inferiora uitam habent, ut philoſophi aſſerunt.

I ste vero circulus Latine dicitur Signifer, quia fert ſigna, uel
quia diuiditur in ea. Ab Ariſtotele uero in lib. 2. de generatione, &
corruptione dicitur circulus obliquus, ubi dicit, quod ſecundum acceſ-
ſum, & receßum Solis in circulo obliquo fiunt generationes, & cor-
ruptiones in rebus inferioribus.

158. COMMENTARIVS.

A ddvcit duo alia nomina, quibus circulus zodiacus ab Aſtronomis
ſolet appellari, dicens cum a Latinis dici ſigniferum, uel quia defert 12. ſigna
prædicta, vel certe, quia in ea diuiditur; quæ appellatio ualde familiaris eſt poe-
tis. Ita enim cum vocat Claudianus in co Epigrammate, quod de Archimedis
ſphæra conſcripſit, ubi ſic ait.

Per currit proprium mentitus ſignifer annum,
Et ſimulata nouo Cynthia menſe redit

Ita quoque Lucanus eum nominat lib. 3. ſic ſcribens

Aethiopum\'qꝫ ſolum, quod non premeretur ab ullæ
Signiferi regione poli, ni poplite lapſo
Vltima curuati procederet vngula Tauri.

D einde ait, zodiacum ab Ariſtotele lib. 2. de Gener. & corrupt. appel-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer