Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

155. DE ZODIACO CIRCVLO.

E ST alius circulus in ſphæra, qui interſecat Aequinoctia-
lem, & interſecatur ab eodem in duas partes æquales, & una
eius medietas declinat uerſus Septentrionem, alia uerſus
Auſtrum

156. COMMENTARIVS.

PO st tractationem de Aequatore agit ſecundo loco auctor de
Zodiaco, eo quòd reliquorum circulorum cognitio ex huius no-
titia dependeat. Deſcribens igitur circulum Zodiacum ait, eum
eſſe circulu min ſphæra, intellige maximum, qui interſecat Ae-
quinoctialem circulum, & ab codem interſecatur in duas partes
æquales, quorum una in ſeptentrionem, altera in Auſtrum vergit. Huius cir
culi polos diximus in 1. cap. cum de circulis ſphæræ generatim ageremus, re-
moueri à polis mundi quarta parte, & inſuper nonageſima unius quadratis,
hoc eſt, gradibus 231/2. Ex quo fit, ut medium punctum utriuſque medietatis
ipſius eandem diſtantiam habeat prorſus ab Aequatores unum quidem in Bo
ream, alterum vero in Auſtrum vergens.
H vnc autem circulum Aſtronomi in cœleſtibus orbibus excogitarunt
præcipue ob motum Planetarum. Obſeruarunt etenim diuturna experientia,
Solem| Lunam, ac reliquos Planetas proprijs ſuis motib ab occidente in orien-
tem deflectere ab Aequinoctiali circulo, modo ad ſeptentrionem, modo ad
meridionalem plagam, & hoc certa quadam, ac determinata diſtantia, elonga-
tioneque, quæ nimirum comprehendit grad. 23. min. 30. maxima ſi de Sole ſer-
mo habeatur: (Alij namque planetæ nonnihil variant hanc diſtantiam (Dein-
de eoſdem redire; & accedere ad Aequinoctialem circulum, ſemper\'q; eandem
illos uiam tenere, ut 1. cap. pluribus experimentis comprobauimus, cum de eæ-
lorum motibus diſputaremus. Rurſus manifeſtiſſimis indicijs deprehenderunt,
ut ibidem oſtendimus, Firmamentum cum omnibus ſtellis fixis ab occaſu in
ortum ſuper polos diſtantes a polis mundi grad. 231/2. moueri. Vnde notarunt
in cœlo circulum maximum, quem Zodiacum appellarunt, ut eſſe uia omnium
planetarum, & cingulus ſecundi motus, etiam ſtellarum fixarum, quemadmo-
dum Aequator cingulus exiſtit primi motus. Primum autem inuentorem Zo-
diaci refert Plinius fuiſſe Anaximandrum Mileſium.

Q vamvis autem Zodiacus cœlo inhęreat, & ubique idem ſit, tamen
necin Horizonte recto, nec in obliquo eoſdem ſemper angulos efficit, ſed eos
continue mutat, & uariat. Nunc enim rectiores angulos, nunc obliquiores ef-
fingit, atque conformat cum quocunque Horizonte propter diuerſam eius ad
Hor zontem quemcunque inclinationem. Vnde oritur tota difformitas, ſiue
irregularitas ortus, & occaſus ſignorum, ut in 3. cap. explicabimus.

E t dicitvr iste circulus Zodiacus à Zωὴ, quod eſt uita, quia
ſecundum motum Planetarum ſub illo est omnis uita in rebus inferiori-

hus. Vel dicitur à Zώδiον, quod est animal, quia cum diuidatur in 12. par
tes ęquales, quælibet pars appellatur ſignum, & nomen habet ſpeciale à
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer