Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

tur propter motum proprium, quem habet ad occaſu in ortum, melius for taſſe
dicetur Aequator deſcribi linea recta, quæ a centro mundi ad initium ♈, vel ♎,
primi mobilis extenditur. Et circunductione enim huius lineæ deſcribetur in
die naturali circulus maximus, & perfectus, ſemper rectus ad axem mundi, æqua
liter\'q; diſtans omni ex parte à mundi polis: quæ omnia requiruntur ad æqui-
noctialem circulum.


S vnt autem omnes circuli cœleſtes, atque adeo & æquinoctialis, conci-
piendi in primo mobili, quod quidem nobis potiſſimum refert ſphæra mate-
rialis. Neque multum intereſt, ſiue eos in concauo, ſiue in conuexo primi mo-
bilis intelligamus: Tamen quia nos intra cœlum incluſi, in eius\'q; centro exi-
ſtentes, concauam cœli ſuperficiem intuemur, compellimur quodammodo cir-
culos cœleſtes in eadem ſuperficie concaua primi mobilis conſiderare, ſicut
etiam, quia ſumus extra ſphæram materialem poſiti, cogimur eoſdem quodam-
modo circulos in extima, ſeu conuexa eius ſuperficie deſignare. Quod etiam
fit in globo Coſmographico, & Aſtronomico. Quoniam vero ex decem ſphæ-
ræ circulis primarijs Meridianus, atque Horizon ſunt prorſus immobiles in qua-
cunque regione ita vt, etiamſi cœl um primum perpetuo, ac indeſinenter circum
feratur, prædicti duo circuli nihilominus immoti omnino con cipiantur, & firmi;
Alij vero octo mobiles exiſtunt, quippe cum continuè circumuoluatur cum pri-
mo mobili; non erit inconueniens, ſi octo hoſce circulos mobiles in conuexa ſu-
perficie primi mobilis, duos autem illos in concaua ſuperficic cœli Empyrei im-
mobilis, ſub quo collocatur primum mobile, & totus mundus, conſideremus. Ita
enim fiet, vt alij circuli mobiles intra hos immobiles perpetuo circumducantur:
quemadmodum etiam in ſphæra materiali cernimus, Meridianum, & Horizon
tem alijs circulis ſupereminere, vthis ſine ceſſatione motis, illi duo immoti pror-
ſus permaneant.
E t dicitur Aequinoctialis, quoniam quando Sol tranſit per illum,
(quod fit in bis in anno, in principio Arietis ſcilicet, & in principio
Libræ) eſt æquinoctium in vniuerſa terra. Vnde etiam appellatur
Aequator diei, & noctis, quia adæquat diem artificialem nocti.
Et dicitur cingulus primi motus. Vnde ſciendum, quod primus mo-
tus, dicitur motus primi mobilis, hoc est, nonæ ſphæræ, ſiue cœli vltimi,
qui eſt ab oriente per occidentem, rediens iterum in orientem: qui etiam
dicitur motus rationalis, ad ſimilitudinem motus rationis, qui eſt in mi-
crocoſmo, id eſt, in homine, ſcilicet quando fit conſideratio à creatore
per creaturas in creatorem, ibi ſiſtendo. Socundus motus est firmamen-
ti, & planetarum, contrarius huic, ab occidente per orientem iter um re-
diens in occidentem: qui motus dicitur irrationalis, ſiue ſenſualis, ad ſi-
militudinem motus microcoſmi, qui est à corruptibilibus ad creatorem,
iterum, rediens ad corruptibilia. Dicitur ergo cingulus primi motus,
quia cingit, ſiue diuidit primum mobile, ſcilicet ſphæram nonam, in duo
ęqualia, æquidistans a polis mundi.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer