Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
colligetur. Quoniam ſemidiameter conuexi Firmamenti continet ſemidia-
metros terræ 45225. ſi fiat, ut ſinus totus 100000. ad 45223. ſe midiametrum
Firmamenti, ita 12208. chorda graduum 7. quibus diameter dicti circuli ſtellæ
polaris ſubtenditur; inuenietur dicta chorda, ſiue diameter illius circuli conti-
nere 5521. ſemidiametros terræ. Cum ergo diameter conuexi ſphæræ Solaris
cõplectatur ſemidiametros terræ duntaxat 2432. & paulo amplius, perſpicuum
eſt, diametrum ſphæræ Solis non efficere dimidium diametri prædicti circuli.
Quare cum circuli habeant proportionem diametrorum duplicatam, nempe
eam quam diametrorum quadrata habent; erit circulus maximus in ſphęra So-
lis minor quâm 1/4. dicti circuli. Ex quo ſequitur, ſphæram Solis intra illum
circulum poſitam dictum circulum nequaquam tangere poſſe.

126. DIGRESSIO DE ARENÆ NVMERO.

A rchimedis tempore (vt ipſemet in lib. de arenæ numero refert)
arbitrabantur nonnulli, numerum arenę, non quidem ſolum eius, quę circa
Syracuſas, & reliquam Siciliam, ſed & illius, quę in omni regione habitabili,
pariter atque inhabitabili continetur, infinitum eſſe. Alij uero, non quidem eſſe
infinitum dicebant eum arenę numerum, propterea quòd infinitum dari non
poſſit, ſed nullum dari poſſe deter minatũ numerum credebant, quin illius mul
titudinem exuperaret, aut ei par eſſet; immo uero potius è contrario, nume-
rum quemcunque pro poſitum, & determinatum, a numero illo arenę ſupera-
tum iri. Ex quo infert Arehimedes, eos, qui ita opinantur, ſi eiuſmodi arenę
aceruum animo comprehenderent, cuiuſmodi eſſet, ſi uniu erſę terrę, reple-
to in ea mari, & cauitatibus omnibus, altiſſimorum montium uertices exę-
quaret, atque huius ipſius rurſus alterum multiplicem excogitarent, ſine ul-
lo dubio exiſtimaturos, illius multitudinem numeros omnes longe, multum\'q;
ſuperare. Horum omnium errorem Archimedes in eo lib. quem de Arenæ nu-
mero inſcripſit, Geometrice, & quidem acutiſſime refellit, inueſtigans numerũ,
qui non ſolum arenę multitudinem ſuperet quæ terræ undique repletæ, ut di-
ximus, æqualis eſſet, ſed etiam quæ ipſi mundo (poſito etiam mundo multo
maiore, quam re ipſa eſt) partem haberet magnitudinem. Atque hoc eſt Archi-
medi propoſitum in lib de arenæ numero, ubi prius ſubtili quadam ratione de-
monſtrat, quanam uia diſtantia Solis a terra ſit inueſtiganda, inuento prius an
gulo, qui minor ſit angulo, quem duæ lineæ rectæ a centro uiſus egredientes,
Solem\'que tangentes comprehendunt, qua de re conſule eius ſcripta, & com-
mentarios Federici Commandini.

N os igitur ueſtigijs Archimedis inhærentes, numerum quoque inquire-
mus, qui longe maior ſit numero arenæ, etiam minutiſſimæ, quæ totum mun-
dum uſque ad Firmamentum repleret. Multi enim à me contenderunt, ut hoc
loco rem hanc explicarem. Quod quidem eo libentius feci, quod ſciam, id mul
tis fore iucundiſſimum; præſertim uero quòd negotium hoc non ſit prorſus a
noſtro inſtituto alienum: quandoquidem multa hoc loco adduximus de diſtã
tijs, ac magnitudinibus cœlorum, ex quibus facili negotio id, quod propoſui-
mus colligere poſſumus. Vtautem illuſtrior, atque admirabilior diſputatio
noſtra euadat, ponamus eorum mundum ad Firmamentum uſque longe maio
rem eſſe, quàm ab Aſtronomis deprehenſus eſt; Item arenulas mundum vniuer
ſum replentes multò eſſe maiores, quàm uſpiam reperiuntur. Nam ſi demon-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer