Ioan. de Sacro Boſco.
124.
VARIÆ SENTENTIÆ AVCTORVM
in ambitu terræ præfiniendo.
T
ametsi
omnes rationes ſnperius adductæ, quibus ambitus orbis ter-
Cur varij
auctores
varium in
uenerint
terræ am
bitum.
reni inueſtigatur, Geometricis demonſtrationibus innituntur, tamen quia ſpa-
tium terreſtre ſimili interuallo cœleſti reſpondens non adamuſſim menſurari
poteſt, propter impedimenta vel montium, vel vallium &c. vel etiam, quia ra-
ro recto itinere ab vnoloco ad alterum acceditur, quin immo ſemper ſunt iti
nera inflexa: Quòd ſi in demonſtratione Maurolyci non requiratur, vt ſpacium
vllum perambulemus, eſt tamen admodum difficile, radio viſuali exacte, & prę-
cisè punctum illud contactus in terræ ſuperficie diſcernere; Inde effectum eſt,
vt diuerſi artifices ambitum globi ex terra, & aqua confecti emenſi, eum non
eiuſdem magnitudinis inuenerint, ſed valde inter ſeſe diſcrepent in terminan-
da quantitate dicti ambitus. Quorum ſententias viſum eſt hoc loco recen ſere,
vt ex illis eam, quæ magis ad veritatem accedir, eligamus.
A
ristoteles
igitur ad finem lib. 2 de cœlo refert ſenten tiam quorum
Terræ am
bitus ſecũ
dum Ari-
ſtotelem.
dam antiquorum, qui aſſerebant ambitum terræ continere ſtadia 400000. qui
efficiunt milliaria 50000. Itaq; ſecundum hanc opinionem conueniunt vni gra-
dui terreſtri ſtadia 11111/9. milliaria vero 1388/9. Diameter autem continebit ſta
dia 1272628/11. At milliaria 159091/11. Semidiameter ſtadia 6363644/17
Milliaria 79541/1. Verum quia hæc ſententia plus æquo tribuit magnitudini ter-
ræ, pugnat\'q; nimis cum recentiorum obſeruationibus, ab omnibus reijcitur.
H
ipparchvs
, teſte Plinio, tribuebat circunferentiæ terræ ſtadia
Terræ am
bitus ſecũ
dum Hip-
pa rchum.
277000. id eſt, milliaria 34625. ita vt ſpatium vnius gradus comprehendat ſta-
dia 769.9/71 milliaria 9613/72. Itaque Hipparcho erit diameter terræ ſtadio
rum 881364/11. milliariorum 110171/22. Semidiameter vero continebit ſta-
dia 440682/11. milliaria 550823/44. Sed eadem de cauſa hæc ſententia, qua
prior exploditur ab Aſtronomis.
E
ratosthenes
, vt habetur apud Macrobium lib. 1. in Somnium Sci-
pionis, aſſignabat ambitui terræ ſtadia 252000. quæ efficiunt milliaria 31500.
Terræ am
bitus ſecũ
dũ Erato-
ſthen em
Deprehenderat enim in vno gradu terræ contineri ſtadia 700. id eſt, milliaria
871/2. Vnde diameter terræ habebit ſtadia 801819/11. milliaria 10028/11.
In ſemidiametro erunt ſtadia 4009010/11. milliaria 5011.4/11. Si tamen Cleo-
medi credimus, Eratoſthenes in toto terræ ambitu contineri dicebat ſtadia tan-
tummodo 250000. Verum neque hanc ſententiam amplectuntur Aſtronomi
noſtri temporĩs, quòd minorem reperiant ambitum terræ, quàm Eratoſthenes.
Terræ am
bitus ſecũ
dũ Ptole.
mæum.
P
tolemaevs
totum terreni orbis ambitum affirmat continere ſtadia
180000. hoc eſt milliaria 22500. Ita vt vni gradui in terra reſpondeant ſtadia
500. ſiue milliaria 621/2. Hac rationes Diametri terræ longitudo complectetur ſta
dia 5727284/11 milliaria 71591/11. Semidiameter habebit ſtadia 286364/11
milliaria 35796/11. Tota autem ſuperficies conuexa terræ comprehendet ſtadia
103090909091/11. milliaria 1610795455/11.
A
lphraganvs
, Almæon, Thebitius, & auctore Alphragano, plu-
Terræ am
bitus ſecũ
dũ Alpha
granũ, Al
mæonẽ, &
Thebith.
rimi ſapientes, adſcribunt terræ circumferentiæ 163200. ſtadia, ſiue milliaria
20400. Tribuunt enim ſingulis gradibus ſtadia duntaxat 45311/3. hoc eſt, mil-
liar ria 562/3. Quocirca iuxta hos auctores Diameter terreſtris continebitſtadia
519273/11 milliaria vero 649010/11. Semidiameter cõſtabit ſtadijs 259637/11
milliarijs autem 32455/11. Superficies conuexa erit ſtadiorum 4745309091/11
milliariorum vero 1324145455/11.