Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
quadratorum 2020581818191/11 vt prius. Quod ita demonſtrabimus. Quoniã
rectangulum contentum ſub diametro ſphæræ, & circunferentia maximi cir-
culi ſimile eſt rectangulo contento ſub ſemidiametro ſphærę, & ſemicircunfe-
rentia maximi circuli, quod latera illius ad latera huius duplam habeant pro-
portionem, atque adeo permutando latera illius eandem proportionem habeant
inter ſe, quam latera huius, habebitillud ad hoc duplicatam proportionem la-
terum homologorum. Cum ergo latera homologa duplam proportionem ha
beant, habebit illud rectangulum ad hoc proportionem quadruplam, quæ du-
plæ proportionis eſt duplicata, vt in his numeris apparet, 1.2.4. Sed rectangu-
lum hoc contentum ſub ſemidiametro, & ſemicircunferentia maximi circuli
æquale eſt areæ maximi circuli in ſphæra, vt ſupra demonſtrauimus propoſ. 4.
in tractatione figurarum Iſoperimetrarum. Igitur rectangulum illud ſub tota
diametro, & rota circunferentia contentum quadruplum eſt maximi circuli
in ſphæra; ac proinde æquale ſuperficiei conuexæ ſphæræ; quan doquidem, & hęc
eiuſdem circuli maximi quadrupla eſt, vt Archimedes demonſtrauit lib. 1. de
ſphæra, & cylindro propoſ. 31.
I am vero, vt ad tertium veniamus, tota ſoliditas ſphæræ producetur, ſi
ſemidiameter ſphæræ multiplicetur in tertiam partem ambitus ſphęrę, ſeu ſuper
ficiei conuexę ſphæræ: Rectangulum enim ſolidum comprehenſum ſub ſemidia-
metro ſphæræ, & tertia parte ambitus ſphæræ æquale eſtipſi ſphæræ, vt ſupra
in tractatione figurarum Ifoperimetrarum propoſ. 16. demõſtrauimus. Hac ratio
ne, ſi ſemidiameter terræ ſtadiorum 40090.10/11. multiplicetur per tertiam par-
tem ſuperficiei conuexæ, nempe per ſtadia 67352727273/11. producetur ſoli-
ditas terræ ſtadiorum cubicorum 270023206611570.30/121. hoc eſt, ſoliditas
terræ tot cubos comprehendet, quorum quilibet in ſingulis lateribus unum
ſtadium complectitur, quotſunt vn itates in dicto numero. Areæ enim ſolida-
rum figurarum menſuratur per cubos earum linearum, per quarum quadrata
ambitus, ſeu ſuperficies conuexe earundem figurarum ſo lent menſurari.

123. DE VARIIS MENSVRIS
Mathematicorum.

V t autem ambitus terræ habeatur non ſolum in ſtadijs, verum etiam in
paſſibus, milliarijs, leucis, & alijs menſuris, enumerandę erunt menſuræ, qui-
bus Mathematici, maxime Geometræ, vtuntut. Mathematici enim, ne confu-
ſio orietur ob diuerſitatem menſurarum in varij regionibus (quælibet namque
regio proprias habet propemodum menſuras,) vtiliter ex cogitarunt quaſdam
menſuras, quæ certæ apud omnes nationes haberentur. Præcipuæ autem men-
furæ continentur ſubiecta formula.
Granum hordei, menſurarum omnium minima, atqueprincipium
Digitus grana habet ſecundum latitu dinem diſpoſita 4
Palmus digitos continet 4 vel Grana 16
Pes continet palmos 4 vel Digitos 16
Cubitus paruus, iuxta Vitruuium, continet pedes 1/2 vel Palmos 6
Cubitus communis pedes complectitur 4 vel Palmos 16
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer