Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

H oc Theoremate demonſtrato, omnes prędictæ viæ locum habent. Ita

[figure]

enim fiet, vt quando in cœlo fa-
cta eſt varietas vnius gradus, in
terra quoque vnius gradus va-
rietas acciderit. Nam ſi ab extre-
mitatibus illius gradus cœleſtis
duæ rectæ lineæ concipiantur
educi ad centrum mundi, intercipiẽt
eæ neceſſario vnum quoque gradũ
in ſuperficie terræ, per ea, quæ pro-
xime demonſtrata ſunt, vt perſpi-
cuũ eſt in hac figura adiecta. Eadẽ
\'que eſt ratio de ſpatio quocunque
cæleſti: Semper enim dictæ lineæ in
terra ſpatium ſimile cum prehẽdẽt.
Quod quidem in omnibus, vijs prædictis, vt certiſſimum, aſſumebatur; Aliàs ni
hil omnino per eas concludi potuiſſet, vt patet.

Ex his autem, iuxta circuli, & diametri regulam, diameter ter
sæ ſic inueniri poterit. Aufer vigeſimam ſecundam partem de cir-

cuitu terræ, & remanentis tertia pars, hoc eſt, 80181. stadia, & ſemis, &
tertia pars ſtadij, erit terreni orbis diameter, ſiue ſpiſſitudo.

120. COMMENTARIVS.

P ostqvam auctor expoſuit, quantus ſit orbis terrſtris ambitus, &
quam is ratione indagari debeat; docet nunc, quanam arte ex cognito terræ
ambitu profunditas, ſiue diameter eiuſdem terræ cognoſci poſſit. Dicit enim,
ſi à toto ambitu terreno auferatur pars vigeſimaſecunda (quæ quidem habe-
bitur in numero Quotiente, ſi ambitus per 22. diuidatur) nempe ſi ex 252000.
ſtadijs detrahantur ſtadia 11454. 6/11 erit remanentis numeri, ſtadiorum vi
delicet 240545.5/11 tertia pars, (quam ſimiliter offeret numerus Quotiens, ſi
dictus numerus remanens per 3. diuidatur) hoc eſt, ſtadia 80181. 9/11. ſiue vt
ipſa ait, 80181. & ſemis, & tertia fere pars, tota profunditas, feu diameter globi
terreni, iuxta circuli, & diametri regulam.

D esvmitvr autem hæc regula ex libello Archimedis de dimenſio
ne circuli, in quo Archimedes demonſtrauit, proportionem circumferentiæ cu-
inſque circuli ad eius diametrum eſſe fere triplam ſeſquiſeptimam, qualis eſt
22. ad. 7. ita vt ſr circunferentia alicuius circuli fecta ſit in partes 22 æquales, dia
meter eius contineat huiuſmodi partes fere 7. Et contra, ſi diameter alicuius
eireuli diuiſa fuerit in ſeptem partes ęquales, circunferentia eius comple-
ctatur huiuſmodi partes 22. Vnde ſi diameter alicuius circuli ſummatur ter,
addatur\'que ſeptima pars diametri, effieietur linea recta circunferentię cir-
culi fere æqualis. Quę omnia in hac propcſita figura conſpiciuntur. Quę
cum ita ſint, perſpituum eſt, ſi ex ambitu circuli, nempe ex 22. auferatur
pars vigeſima ſecunda, vtpote vnitas, remanentis numeri, hoc eſt, 21. tertiam
partem, videlicet 7. eſſe diametrum eirculi. Ex quibus manifeſta eſt auctoris re-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer