Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
ſeruarunt. Mirum autem eſt, auctores huiuſce ſententiæ ſolos inter omnes
Aſtronomos uidiſſe, illam ueterem eſſe ſtellam, ipſam autem ſtellam non uidiſ-
ſe; ut facile quis ſuſpicari poſſit, eos non admodum diligentes fuiſſe inhuius
ſtellæ obſeruatione, & ueterum auctoritate potius, quàm noua obſeruatione
nixos aſſeueraſſe, aſtrum illud ab alijs non differre, ne uidelicet nouum quid in
alijs ſtellis Caſſiopeiæ, quæ ſunt tertiæ magnitudinis,) ſecundam dico, quæ in
cælo concederent. Id quod vel ex eo apparet, quod ſtella illa noua cum tribus
eius pectore cernitur, quartam, quæ eſt ſuper cathedram ad ccxas; & duodeci-
mam, quæ in aſcenſu medio cathedræ ſita eſt, efficiebat figuram eam, quam
Geometræ Rhombum vocant; ſtella autem vndecima Caſſiopeiæ, quæ eſt quar
tæ magnitudinis, quamque huius ſententiæ auctores, quod maior propter
vapores interpoſitos (ut putant) videretur, nouam viſam eſſe exiſtimant, eſſi-
cit perpetuo eam figuram, quæ Geometris Trapexium appellatur, ita ut mi-
[figure]
nus diſtet ipſa à quarta ſtella, quam duodeci-
ma à ſecunda, cum tamen noua illa omnium
conſenſum, qui eam obſeruarunt, æque diſta-
ret à quarta, atque duodecima a ſecunda, ut
ex appoſita figura perſpicuum eſt. Itaque ſatis
conſtat, niſi fallor, auctores hos nulla ratio-
ne ductos affirmare, quod aſtrum omnes no-
uum vocant, id uetus fuiſſe, & ſtellam unde-
cimam Caſſiopeiæ tum maiorem eſſe uiſam,
præſertim cum eam ipſam omnes Aſtronomi
prope nouam ſtellam conſpexerint, inter nouã
& quartam ſtellam Caſſiopeię collocatam,
vt in figuram deſcripſimus: quod quidem ego
cum multis alijs Romæſæpius obſeruaui: Deinde ſi exhalatio illa interpoſita
tanta fuit, vt eius interpoſitu in utraque Germania, Hiſpania, Gallia, Italia,
Sicilia, & alijs fortaſſe regionibus, aſtrum illud undecimum Caſſiopeiæ ma-
ius apparuerit, quàm re ipſa eſt, qui fieri poteſt, ut eandem ob cauſam, & reli-
qua aſtra uicina non apparuerint maiora, ſed eiuſdem omnino magnitudinis,
qua ſemper uiſa ſunt, atque hodie uideantur? Dicet fortaſſe quiſpiam, exhala-
tionem illam tantam ſcilicet fuiſſe, vt inter aſpectum & illam tantummodo ſtel
lam, non autem inter alias interijceretur; verum vt id contingere in una regio-
ne potuerit, in pluribus certè, tanto præſertim interuallo diſiunctis, haud qua-
quam potuit, ut perſpicuum eſt ex aſpectus diuerſitate. Liquet igitur, mihi certè
exploratum eſt, ſtellam illam, de qua agimus, non potuiſſe eſſe unam ex illis tre
decim, quæ quotidie in Caſſiopeia cernuntur. Ac poſterior hæc ratio a me al-
lata refellit etiam ſecundam ſententiam. Si enim propter exhalationem (tu
arbitrantur) ſtellula illa, quæ alias cerni non poteſt, tanta magnitudine ſe
conſpiciendam præbuit, profecto eadem de cauſa ſtella undecima Caſſiope-
iæ (ut alias ſilentio pręteream) prope quam obſeruata eſt illa noua, ſe oſten-
diſſet multo maiorem, eum tamen eo tempore eiuſdem magnitudinis, hoc eſt
quartę, ſit omnibus uiſa, cuius nimirum & antea, & poſtea viſa eſt, atque etiam
nunc uidetur.

Q vod etiam ſtella illa noua non fuerit Cometa in ſuprema aeris regio-
ne, ita perſpicuum faciemus. Periti aſtronomi ubique locorum notauerunt, il-
lam ſtellam eundem ſitum habere inter ſtellas fixas, eum nimirum, quem ſupe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer