Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

111. DE STELLARVM DECLINATIONIBVS.
inueſtigandis.

Q voniam ſtellæ fixæ propter motum illum tradiſſimum ab occaſu in
ortum continuè mutant declinationes ab Aequatore, operæpretium me facta
rum exiſtimo, ſi breuiter hoc loco doceam, qua ratione ex ſinubus ſtellarum
declinationes, quarum longitudines, latitudineſque notæ ſint, inquirantur. In
credibilem enim vſum apud Aſtronomos hæc res habet, præſertim in inſtrumen
torum conſtructionibus. Quamuis autem multis modis id, quod proponitur,
exequi poſſimus, vt alibi oſtendimus: placuit tamen hoc loco eam tantum mo-
do uiam explieare, quàm Petrus Nonius in libello de crepuſpulis demonſtra-
uit, & quàm nos clarius in ijs, quæ ad primum Mobile ſpectant, demoſtrabimus.
Via autem eſt eiuſmodi. Fiat, vt quadratũ ſinus totius ad rectangulum contentũ
ſub ſinu maxime declinationis Eclipticæ, & ſinu complementi latitudinis ſtel-
læ propoſitæ, ita ſinus verſus longitudinibus ſtellæ ab initio ♋, conputatæ, ſi la-
titudo ſtellæ fuerit borealis, vel à principio ♑, ſi ſtellæ latiudo auſtralis fue-
rit, (Hæc autem longitudo à ♋, numeranda eſt ſecundum ſucceſſionem ſigno
rum, ſi ſtella extiterit in ſemicirculo Eclipticæ deſcendente, hoc eſt, ſi eius ve-
ra longitudo à principio ♈, maior fuerit, quàm gr. 90 minor autem quàm grad.
270. Contra vero ſignorum ſucceſſionem, ſi ſtella in aſcendente Eclipticæ ſemi-
eirculo extiterit, hoc eſt, ſi eius longitudo vera à principio ♈, minor fuerit,
quàm gr. 90. vel maior, quàm gr. 270. Hac enim ratione longitudo ſtellæ à prin-
eipio ♋, computata minor ſemper erit ſemicirculo. Contrario modo numeran-
da erit longitudo à principio ♑. Nam ſi ſtella extiterit in ſemicirculo Eclipticæ
deſcendente, ſupputanda erit longitudo contra ſucceſſionem ſignorum, ſi vero in
ſemicirculo Eclipticæ aſcendente, ſecundum ſignorum ſucceſſionem. Ita enim rur
ſus longitudo ſtellæ à principio ♑, ſupputata minor ſemper ſemicirculo euadet)
ad aliud. Inuenietur enim numerus, ex quo hac arte declinationem ſtellæ depre-
hendemus. Conferatur cum ſinu complementi differentiæ inter maximam decli
nationem Eclipticæ, & complementum latitu dinis ſtellæ, numerus inuentus. Nã
ſi numerus inuentus æqualis fuerit illi ſinui complementi, ſtella nullam habebit
declinationem, ſed in Aequatore exiſtet: Si autem minor fuerit, detracto hoc ex
illo, relinquetur ſinus declination is ſtellæ, eiuſdem denominationis cum latitudi
ne, hoc eſt, borealis, ſi ſtellę latitudo borealis fuerit, auſtralis vero, ſi auſtralis: Si de
nique numerus inuentus fuerit maior ſinu illins complementi, detracto hoc ex
illo, reliquus erit ſinus declinationis ſtellæ, contrariæ denominationis cum latitu-
dine, hoc eſt, borealis, ſi ſtella latitudinẽ habuerit auſtralẽ, auſtralis vero. ſi borea
lem. Exemplis quibuſdam res planior fiet.
I nvenienda ſi declinatio Arcturi, quæ ſtella eſt informis in Boo-
te, ſeu conſtellatione 5. Quoniam ſtella hæc in tabula longitudinẽ habẽt gr. 170.
min. 20. adijciemus gr. 27. min. 47. vt fiat longitudo vera à principio ♈. grad.
198. min. 7. quæ quoniam maior eſt, quàm gr. 90. minor autem quàm gr. 270. exi
ſtet dicta ſtella in ſemicirculo Eclipticæ deſcendente, numeranda\'que erit eius
longitudo a principio ♋, (quoniam latitudinem habet borealẽ) ſecundum ſucceſ
ſionem ſignorum, quę longitudo, ſi gr. 90. detrahuntur ex eius longitudine ve-
ra, reperietur continere gr. 108. min. 7. cuius ſinus uerſus erit 131095. poſito
ſinu toto 100000. Latitudo autem eiuſdem ſtellæ borealis eſt grad. 31 min. 30.
eius\'q; com plementum grad. 58. min. 30. Differentia quoque inter maximam de-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer