Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

108. IN PLAGA ERGO AVSTRALI STELLÆ
omnes 316. Primæ magnitud. 7. Secundę 18. Tertiæ 60, Quar-
tę 168. Quintæ 53. Sextę 9. Neb. 1.

109. IN TOTO AVTEM FIRMAMENTO STELLÆ
omnes, præter tres in cincinno. 1022. vt ſupra dictum eſt.

E x his omnibus liquido conſtat, prope polum antarcticum nulla ſtellas
contineri, cum omnium propinquiſſima illi polo ſit ſtellas 34. ſub muſculo ſi-
niſtri pedis Centauri; quippe quæ gradibus 28. min. 39. à polo anctartico diſtat:
propterea quòd eius declinatio, ut paulo poſt docebimus, comprehẽdit grad. 61
min. 21. Si enim vera referunt, qui ex Luſitania, & ex alijs prouincijs Hiſpaniæ
in Indias nauigarunt, ſtella; quę uiciniſſima polo eſt, & ad quam aſpicientes na-
ues curſum Oceano dirigunt 30. ferme grad. vt inſtrumentis pſi obſeruarunt,
à polo antarctico abeſt. Vnde fabuloſum erit, quod vulgo dici ſolet, iuxta po-
lum anctarticum eſſe ſtellas lucidiſſimas formam crucis referentes; niſi intel-
ligamus ſtellas in Centauro, quarum 2931. 32. & 34. figuram inſtar crucis con-
ſtituunt, ſunt\'que omnes ſecundæ magnitudinis.

110. VSVS PRAECEDENTIS TABVLAE.

EXP raemissa tubula tria circa ſtellas ſingulas cognoſcun-
tur, Longitudo, Latitudo, & Magnitudo. Si enim quãlibet ſtel-
lam in propria conſtellatione accipias, habebis mox in eadem li-
nea, primum quidem gradus, ac minuta longitudinis eius; De-
inde gradus & minuta latitudinis: poſtremo magnitudinem.
EXE MPLVM. In 26. conſtellatione, nempe Leonis, accipio 27. ſtellam,
quæ eſt in extremo caudæ. In eadem igitur linea reperio longitudinem huius
ſtellę continere grad. 137. min. 50. Latitudinem vero grad. 11. min. 50. Ipſam
denique ſtellam eſſe magnitudinis primæ: atque ita de cæteris. Intelligenda eſt
autem hæc longitudo (ſicut & reliquæ omnes in tabula ſuperiori contentæ)
non a principio ♈, primi mobilis, ſed a prima ſtella aſteriſmi ♈, quæ nimirum in
cornu dextro exiſtit, ita ut reſpectu illius omnes aliæ ſint orientaliores. Nico-
laus enim Copernicus loca omnium ſtellarum non computauit ad principium
♈, primi mobilis, quemadmodum Ptolemæus & omnes alij Aſtronomi conſue-
uerunt ſtellarum loca numerare, ſed ad primã, ſtellam Arietis. Quoniam enim
ſtellæ fixæ ſemper eandem longitudinem habent à prima ſtella Arietis, non aũt
à principio ♈, primi mobilis, nempe ab illa communi ſectione Zodiaci cum
Aequatore, quæ principium ♈, dici ſolet, cum ab hoc puncto pedetentim ſem
per ad ſigna orientalia tendant, ueluti ſupra oſtendimus; Placuit Copernico-
ſtellarum longitudines potius ad primam ſtellam Arietis referre, quàm ad ini-
tium ♈, primi mobilis, vt ſicuti latitudines earum ſemper cædem permanent
ita quoque longitu dine earundem nullam ſuſciperent uariationem.

Q vod ſi quis ſingularum ſtellarum diſtantias ab æquinoctio uerno, hoc
eſt, à principio ♈, primi mobilis, (quæ quidem diſtantiæ dicuntur veræ longi-
tudines ſtellarum) more Ptolemæi, cęterum\'que Aſtronomorum noſſe:
deſideret, heud magno labore ad optatum finem perueniet hac ratione

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer