Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

tia contineri ſtellas 15. maximas, eas\'q; lucidiſſimas, quæ primæ magnitudinis
dicuntur. In 2. differentia inuenerunt ſtellas minores, ac minus lucidas 45. quas
ſecundæ magnitudinis dixerunt. In 3. differentia repererunt ſtellas 208. adhuc
minores, eas\'q; tertiæ magnitudinis nominarunt. In 4. differentia, ſeu magnitu-
dine obſeruarunt ſtellas minores adhuc 474. In 5. differentia, magnitu dineve nu
merarunt adhuc minores ſtellas 217. In 6. denique
differentia, ſeu magnitudine annotarunt ſtcllas 39.
quæ omnium minimæ ſunt. Præter eas autem om-
nes ſtellas reperiuntur aliæ quinq; dictæ nebuloſæ,
& nouem obſcuriores, quæ vix ſeſe noſtris ſenſibus
ingerunt: ob idque non referunt in aliquam dicta-
rum magnitudinum, quoniam earum quantitates
notari minime potuerunt ptopter earum obſcuri
tatem. Si igitur omnes has ſtellas in vnam ſum-
mam colligas, inueniens præciſe num. 1022. vt in
appoſita formula conſpicis.

Magnitudo. Num. ſtell.
1 15
2 45
3 208
4 474
5 217
6 49
Nebuloſæ 5
Obſcuriores 9
Omnes ſimul 1022
Q vod autem in hyeme nocte ſerena infinita propemodum multitudo ſtel-
larum appareat, (vt opinioni communi vulgireſpondeamus.) maxime verſus
polum arcticum, id ex altera duarum cauſarum arbitror euenire. Vel quia,
cum tunc aer magis purgatus ſit, quàm in æſtate, fit, vt poſſint etiam videri ſtel-
læ minimæ, quæ in ſex dictis differentijs propterea non ſunt notatæ, quòd non
ſemper appareant. Vel quia, cum tunc ſtellæ valde admodum micare ſoleant, fit,
vt viſus hallucinetur, putet\'que ſe plures ſtellas viſu percipere, cum tamen re ip-
ſa ſtellas non videat, ſed apparentias quaſdam ſtellarum propter illam vehe-
mentem micationem, ſeu ſcintillationem generatas. Cuius rei ſignum eſt, quòd
ſi quis oculorum aciem velit in vna illarum ſtellarum figere, eam vel omnino
perdat, vel certe vacillare deprehendat, ita vt non in eodem loco maneat. quod
in alijs ſtellis non accidit. Et procul dubio, ſi tanta eſſet multitudo ſtellarum,
quanta tunc viſui apparet, mirum eſſet, eas ab Aſtronomis non fuiſſe notatas,
cum tamen multo minores notarint, immo etiam illas, quæ extra imagines, ſeu
conſtellationes reperiuntur, vt ex ſequenti tabula apparebit, & quarum nullus
omnino vſus eſt. Apud Aſtronomos. Illud etiam, quod ſcripturæ ſacræ referunt,
Deum Abrahamo dixiſſe cap. 12. Geneſ. [ Suſpice cœlum, & numera ſtellas, ſi po-
tes.
] Et dixiſſe ei. [ Sic erit ſemen tuum. ] Item cap. 22. [ Benedicam tibi, & multi-
plicabo ſemen tuum, ſicut ſtellas cœli, & velut arenam, quæ est in littore maris.
]
Item cap. 26. [ Et multiplicabo ſemen tuum, ſicut stellas cœli. ] Intelligendum eſt
ſecundum communem ſententiam vulgi exiſtimantis, infinitam eſſe multitudi-
nem ſtellarum, dum eas nocte ſerena confuſe intuetur, ac ſine ordine, non au-
tem, quod re vera tanta ſit multitudo ſtellarum, quanta eſſet futura multitudo
filiorum Iſrael, qui ex Abrahamo ortum duxerunt. Nam cum ſint 48. imagi-
nes, in quibus omnes ſtellæ 1022. collocantur, licet nonnullę extra illas poſitæ
ſint, nemo ſane affirmabit, in ſingulis conſtellationibus eſſe 10000. ſtellas, cum
nec 100. videantur, etiam in maxima conſtellatione. Et certe mirum eſſet, Aſtro
nomos in numeratione ſtellarum in qualibet conſtellatione erraſſe hoc tanto
numero 10000. fere. Nam ſi ita eſſet, qui fieri poſſet, vt illę ſtellę, quas in con-
ſtellationibus notarunt, in tanta multitudine diſcernerentur? Immo etiam ſi con
cedamus, in ſingulis conſtellationibus eſſe 10000 ſtellas, non tamen intelligen-
da erunr verba ſcripturæ, vt ſonant, nempe tot eſſe ſtellas, quot filij Iſrael futu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer