Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

mi motu incedit. Hoc enim neutiquam fieri poſſet, ſi notabiliter ſtylus à centro
mundi diſtaret. Nam impoſſibile eſt Solem circa duo centra inter ſe diſtincta re-
gulariter poſſe moueri, ut in Theorica Mercurij demonſtratur ab Eraſmo Rein
holdo. Perſpicuum igitur eſt, hanc molem terræ, quę inter eius centrum, ſuperfi-
ciem\'q; conuexam intercipitur, nullius eſſe fere quantitatis reſpectu cęli Solis,
ideo\'q; multo magis reſpectu Firmamenti, tanquam punctum, iudicanda erit.

S ecanda ratio pręcedentem quodammodo magis declarans ſit hæc.
Inſtrumentis Mathematicorum, quale eſt Aſtrolabium; Quadrans, Annulus, &c.
obſeruamus conſtituti in ſuperficie terrę veras altitudines ſtellarum, & Planeta
rum, excludendo tamen inferiores tres planetas, vt Lunam, Mercurium, ac Vene-
rem, motus\'q; earundem ſtellarum, atq; loca non aliter, quàm hæc omnia in cen-
tro terræ exiſtentes obſeruaremus, ita vt nullum in hac re errorem, qui ſub ſen-
ſum cadere poſſit, committamus. Videmus enim per Mediclinium, ſiue Dioptrã
duo auſtra è diametro oppoſita, quaſi Dioptra perfectam nobis mundi diame-
trum indicet; idem\'q; iudicium de reliquis obſeruationibus habe to. Manifeſte igi-
tur concluditur, molem terræ nullius eſſe momenti reſpectu machinæ cęleſtis,
ſi quidem centra dictorum inſtrumentorum in terræ ſuperficie conſiſtentiũ coin
cidunt prorſus, ſi ſenſus iudicium conſulamus, com centro terræ. Quod ſi
ſenſibiliter diſtarent huiuſmodi inſtrumenta a terrę medio, mirum in modum
Aſtronomi in ſuis obſeruationibus deciperentur, nullum\'q: horologium Solare
recte ho ras indicare poſſet: quæ omnia experientiæ quotidianæ repugnant.

T ertia ratio eſt quoque Ptolemæi loco citato, nempe hæc. In omnibus
terræ partibus, mundi\'q; climatibus, eodem tempore à varijs Aſtronomis ma-
gn itudo, & diſtantia vnius eiuſdem\'q; ſtellæ, Martis videlicet, eadem eſt depre-
henſa, idem\'q; cõpertum habemus in omnibus alijs obſeruationibus, quæ in di
uerſis Climatibus ſunt factæ, ita ut ſenſibiliter inter ſe non diſcrepent. Quam.
obrem merito terra, vt punctum inuiſibile, cenſebitur, quandoquidem nullus
terræ locus ab alio reſpectu unius, eiuſdem\'q; puncti cæleſti differt ſenſibiliter.

Q varta ratio hæc eſſe poterit. Si terra eſſet alicuius notabilis magni
tudinis collata cum Firmamento, vel etiam cum cælo Solis, omnia illa abſurda
conſequerentur, quæ paulo antea inferebamus, ſit terra non eſſet in medio mun-

[figure]

di poſita; propterea quòd, ſi terra non
eſſet inſtar puncti, minime nos in eius
ſuperficie degentes in medio, ſeu cen-
tro mundi eſſemus conſtituti. Vnde ef-
ficeretur primo, Nullum Horizontem
diuidere cœlum in duas partes æqua-
les. Quare nullibi mediatas cœli conſpi-
ceretur, neque unquam æquinoctium
poſſet fieri, ſed perpetuo dies tempore
æquinoctij minor eſſet nocte, cum ar-
cus nocturnus notabiliter maior exi-
ſteret arcu diurno. Deinde, Eædem ſtel-
læ ſereno tempore minores appare-
rent iuxta Horizontem poſitæ, quàm
in medio cœli, eo quòd iuxta Horizon-
tem motabiliter remotiores à nobis eſſent: quod tamen falſum eſt. Tertio: vm
bræ gnomonum in ſuperficiebus quibuslibet nullo modo tempore æquino-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer