Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

ctum eſt. Sequela confirmatur. Nam ſi terra collata cum cœleſti corpore eſſet
alicuius magnitudinis, quæ ſub ſenſum caderet, haud dubie ſuperficies quoq;

[figure]

terræ notabiliter à centro mundi, quod idem
iam probauimus eſſe, quod centrum terræ re
cederet. Quocirca Horizon incumbens ter-
ræ ſuperficiei, notabiliter cęlum in duas par
tes inæquales ſecaret; vtluce clarius in fi-
gura propoſita cernis.

I nvenies hanc eandem rattonem
apud Ptolemæũm Dict. 1. cap. 6. & apud Al
phraganum Diffe. 4. eſt\'q; omnium aliorum
Aſtronomorum: quam quidem vides eaſdẽ
habere uires in mari. Si.n. mare eſſet mul-
to maius, & altius quàm terra, ut nonnulli
fabulãtur, nõ poſſemus in medio mari con-
ſtituti medietatem cœli videre, aut certe non æque bene, ac in tetra; cuius op-
poſitum experientia quotidiana nos docet.


I tem ſi intelligatur ſuperficies plana ſuper centrum terræ diui-
dens eam in duo æqualia, & ipſum per conſequens Firmamentum, ocu-
lus exiſtens in terrę centro videret medietatem cœli; Sed idem exiſtens
in ſuperficie terræ videt eandem medietatem. Igitur patet, quod inſen-
ſibilis est quantitatis terræ quæ eſt a ſuperficie ad centrum, & per conſe-
quens quantitas totius terræ inſenſibilis est reſpectu Firmamenti.

106. COMMENTARIVS.

S ecvndvm medium explicans quodammodo, ac confirmans primum,

[figure]

hoc eſt. Si imaginare-
mur ſuperficiem planã
circularem ingentis ma
gnitudinis tranſire per
centrum mundi, ſeu ter
ræ, diuideret hæc vtiq;
& terrã, & Firmamentũ
in ſegmenta æqualia, &
ex conſe quenti oculus
aliquis exiſtens in cen-
tro mundi ſuper illam
ſuperficiem medietatẽ
cœli præcisè conſpice-
ret, niſi à denſitate ter-
ræ impediretur; At-
qui idem oculus con-
ſtitutus in ſuperficie
terræ, eandem, quo
ad iudicium ſenſus,
medietatem cernit,
ut vult Ptolemæus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer