Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

I L, X H, Axis mundi A C. Si igitur terra in plano Aequinoctialis circuli ex-
tra axem iacet, vt in F, ſit primum Horizon obliquus Z F Y, ſecans omnes pa-
rallelos in partes inæquales, & axem in φ, extra parallelos. Manifeſtum igi-
tur eſt, in dicto
Horizonte nullũ
cõtĩgere æquino-
ctiũ, cũ Horizon
eũ ſolũ parallelũ
bifariã ſecet, qui
ꝑ φ, deſcribitur,
quẽ tamẽ nũ quã
Sol attingere põt
quippe cum vltra
tropicũ X H, non
recedat ab Ae-
quatore. Sit dein-
de alius Horizon
obliquus O F M,
ſecãs axẽ A C, in-
tra parallelos in
N. Perſpicuũ iam
eſt fieri æquino-
ctiũ in prædicto
Horizõte, dũ Sol
prallelũ per N,
deſcribit, quoniã
hic parallelus bi-

[figure]

fariam ab Horizonte diuiditur; Verum nequaquam hoc contingere poteſt in
tempore medio, inter duo ſolſtitia, cum ſolus Aequator B D, ab utroque Sol
ſtitio æqualiter remoucatur. Manifeſtum autem eſt, Sole exiſtente in Aequato-
re B D, non poſſe eſſe æquinoctium, ſed vel ante, vel poſt, quòd ſane abſur-
dum, & inconueniens eſt.

Q vinto Nullus Horizon diuideret cælum in duas partes æquales, præ-
ter eum, qui cum circulo æquinoctiali coincidit, cuiuſmodi eſt B C. Quare ij
ſolum, qui ſub polis degunt, medietatem cæli conſpicerent.

S exto Exceſſus maxime diei ſupra diem æquinoctialem non eſſet æqua
lis defectui breuiſſimæ diei, quo à die æquinoctiali ſuperatur, quod quotidia-
næ experientiæ aduerſatur. Vt ſi A, eſt polus arcticus, erit P G, exceſſus maxi-
mæ diei X P, ſupra X G, diem æquinoctialem; At K Q, defectus, quo breuiſſi-
ma dies I Q, ſuperatur ab eodem die æquinoctiali I k. Omnia autem hæc ab-
ſurda uitantur, ſi terra in centro E, ponatur. Nam tunc in quouis obliquo Ho-
rizonte, nempe S R, fiet æquinoctium, Sole exiſtente in Aequatore: Diuidetur
cælum per æqualia; erit\'que T G, exceſſus longiſſimæ diei, æqualis defectui K V,
breuiſſimæ diei, &c.

S ivero terra collocaretur in axe mundi extra planum Aequatoris,
nimirum in puncto φ, conſequerentur hæc omnia inconuenientia. Primum.
Nullus Horizon, præter rectum, fecaret cœlum in duas partes æquales, quare
neque Zodiacum; quòd cũ apparentijs pugnat. Semper enim medietas Zodiaci

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer