Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

toris exiſteret extra axem mundi, efficeretur primum, In ſphæra recta nunquam
fie ri æquinoctium, niſi in eo Horizontem, qui per centium mundi tranſit. Sit

[figure]

.n. ſphæra B D C E,
cuius cẽtrũ; Aequa
tor D E: axis mundi
B C: & terra in F, ſi
ue ſupra axẽ mun-
di, ſiue infra; Hori-
zon rectus H G, non
per centrum mundi
A, tranſiens, qui pa-
rall elus erit axi B C
cũ Aequator ad rc-
ctos inſiſtat angu-
los Horizonti recto
perſpicuũ igitur eſt
tã Aequatorẽ quam
reliquos parallelos
Solis inæqualiter ab
Horizonte recto di-
uidi, cum nõ trãſeat
per cẽtrũ, aut polos
mũdi: Quare perpe
tuo fiẽt dies inęqua
les noctibus, quod
eſt contra omnem experientiã, cum in ſphera recta perpetuum ſit æquinoctium.

D einde . Nullus in eadem ſphęra recta videret medietatem cęli, ſed par-
tem minorem, vel maiorem medietate, vt eadem figura indicat; quod ſenſui
aduerſatur. Semper etenim ſunt ſex ſigna ſupta Horizontem, & ſex infra. So-
lum in eo Horizonte, qui per mundi centrum ducitur, medietas cæli videretur.

T ertio . Eædem ſtellæ tempore ſereno non apparerent ſemper eiuſdem
magnitudinis. Si enim terra eſt in Aequinoctialis circuli plano, & extra axem
mundi verſus meridiem, hoc eſt, verſus Zenith, apparebunt ſtellæ eædem maio-
res in Meridiano circulo conſtitutæ, quàm in oriente, vel occidente, cum ibi
propinquiores exiſtant: Si veto vergit ad mediam noctem, hoc eſt, verſus Na-
dir, maiores conſpicientur in oriente, uel occidente collocatæ, quàm in Meri-
diano circulo: Si autem ſita eſt uerſus ortum, vel occaſum, maiores videbuntur
poſitæ in oriente quoque, vel occidente. Quæ omnia pugnant cum experientia.
Accedit etiam, quod hoc poſteriori modo tempus ante meridianum minime
æquale erit pomeridiano; propterea quod Meridianus circulus per verticem
capitis incedit qui hac ratione eſſe non poteſt in medio Hemiſphærij, ſed vel
magis ad ortũ accedit, vel ad occaſum, vt manifeſte conſtat ex ſphæra materia-
li. Solum igitur Phænomena locum habebunt in ſphæra recta, quando Terra
in medio mundi collocabitur, vt in puncto A, Horizonte exiſtente recta B C.

Q varto . In ſphæra obliqua aut nullum omnino fieret æquinoctium,
aut certe, ſi alicubi fieret, hoc non in medio loco inter ſolſtitium æſtiuum, atq;
hybernum contingeret; quod videmus communi experientiæ repugnare. Eſto
enim rurſus ſphæra A B C D, cuius centium E; Aequator B D; Duo tropici,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer