Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Hæc namque ſola cœlnm in duas partes ęquales diuidet, ex propoſ. 11. lib. 1.
Theodoſij, & conſpicuũ
quoque eſſe poteſt in
appoſita figura. Ve-
rum iſtud, ꝙ inter vtran
que ſuperficiem interij-
cit’, nullius eſt momen-
ti, ſeu quantitatis fere
reſpectu totius machi-
næ cęli. Cum enim mi-
rum in modum diſtet à
nobis cęlum, vt poſtea
dicemus, efficitur, vt
ſi a noſtro oculo, &
centro terræ duc lineæ
æquidiſtantes produce-
rentur vſque ad Firma
mentum, viſus prorſus
iudicaret illas ibi coi
re propter nimiam di-
ſtantiam a nobis, & ex

[figure]

conſequẽti nullũ prorſus ſpacium cõſpicere fere interceptũ inter illas: Quẽadmo
dum etiã in aliquo lõgo ædificio, cuius parietes interiores ſunt æquidiſtãtes, vidẽ
tur nobis propinquiores eſſe inter ſe eius parietes in fine, quàm in principio,
ex quo parietes intuemur, propter illam diſtãtiã. Multo igitur magis hoc accidet
in cœlo, cum ſine comparatione multo longius diſtet. Vnde quo ad iudicium
ſenſus optime dici poterit, nos in loco terræ, ſecluſis impedimentis montium
ac valium, conſp cere cæli medietatem. Quod quidem perſpicue declarant phæ
nomena, ſeu apparentiæ cæleſtes. Cernimus enim duo luminaria, Solem nimirũ
atq. Lunam, quando opponuntur per diametrum, eodem ferè tempora ſupra
Horizontem, alterum quidem in oriente, alterum vero in occidente: Vel certe,
quando alterum occidit, alterum ſtatim exoriri, quod fieri non poſſet, ſi portio
cæli intercepta inter vtramque prędictam ſuperficiem eſſet alicuius notabilis
quantitatis. Idem etiam clariſſime ex eo apparet, quòd vbique, ſecluſis impedi
mentis, ſupra Horizontem ſex ſigna apparent, & ſe infra, quę quidem occupant
medietatem cęli: Immo auctore Plinio lib. 2. capit. 13. Luna aliquando viſa eſt
cclipſari in puncto orientis, exiſtente Sole adhuc quodammodo ſupra Horizon-
tem in puncto occidentis, & tamen tunc per diametrum opponebantur duo illa
luminaria.

D vabvs dictis rationibus poſſumus alias adiungere idem propoſitum
concludẽtes: Terram videlicet eſſe in medio Firmamenti, ſeu totius uniuerſi. Qua
rum prima deſumpta ex Ptolem. Dicti. 1. cap. 5. ſit hęc.

S i terra non eſt in medio Firmamenti, ſiue totius Vniuerſi ſita, obtinebit
neceſſario aliquem horum ſituum. Aut erit in plano circuli Aequinoctialis ex
tra mundi axem: (Nam ſi eſſet in axe mundi, & in plano Aequatoris, exiſteret
in centro mundi.) Aut in axe mundi, & in planum Aequinoctialis circuli; Aut
denique neque in plano circuli Aequinoctialis, neque in axe mundi coll ocabi-
tur: quos omnes ſitus plurima abſurda conſequuntur. Nam ſi in plano Aequa

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer