Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
vero obſtat auctoritas Ariſtotelis, quam dicti Peripatetici in confirmationem
ſuę ſententię adducunt, quan do videlicet dicit; ex vno pugillo terræ decem pu-
gillos aquæ generari, & ex vno aquæ decem aeris, ex vno denique aeris decem
ignis. Nam hoc Ariſt. aſſeruit vel exempli gratia, vel ſi vere ita ſenſit, intelli-
gendum eſt, ſi ex tota quantitate terræ deberet generari aqua, eſſet aqua pro-
creata decuplo maior, quàm terra, & ſic de cæter is: non autem, quòd re ipſa ele-
menta, quæ nunc extant, talem habeant proportionem: ita enim deberet eſſe
æquales materia in omnibus elementis: quod tamen nuſquam Ariſtoteles af-
firmauit: immo contra experientiam videtur eſſe. Non ſolum. n. aqua minor
eſt, quàm terra, ut diximus, verum etiam aer multis partibus minor eſſe vide-
tur. Nam cũ veriſimile ſit, aeream regionem eam eſſe tantummodo, in qua va-
pores ex terra, & aqua extracti, etiam ſubtiliſſimi, domicilium habent; cum non
ſit maior ratio, cur in vna magis parte aeris poſſint eſſe, quã in altera, ſi qua
eſt, ſit autem ſumma vaporum eleuatio ad 52. milliaria, aut circiter, vt Geo-
metrice ab Alhazen lib. 7 ſuæ Perſpectiuę, à Vitellione lib. 10. propoſ. 60. & a
Petro Nonio in lib. de crepuſculis demonſtratur: dicendum erit, altitudinem,
funditatemve aeris continere 52. milliaria, aut circiter, & non amplius, ita ut
in tanto interuallo à terra ſit confinium aeris & ignis. Alias altius adhuc aſcẽde
re poſſent vapores, niſi ſiccitas, & calor ignis obſiſteret. quòd a nemine hactenus
uiſum eſt fieri. Quæ cum ita ſint, facile reperiemus, quantò minor ſit aer quam
terra, & ignis. Cum enim ſemidiameter terræ, ſecundum Ptolemæum, comple
ctatur milliaria ferme 3579. comprehendet diſtantia à centro terræ vſq; ad con
uexum aeris milliaria 3631. & tota diameter globi compoſiti ex terra, aqua, &
aere, milliaria 7162. Hinc per præcepta, quæ ad finem huius cap trademus, in-
ueniemus maximum circulum huius globi, & totam ſuperficiem conuexam: &
ex hac rurſus ſoliditatem eiuſdem globi, quæ complectitur milliaria cubica
200610193776. fere. Aquibus ſi detrahamus milliaria cubica 192138615000.
quæ globum ex terra & aqua compoſitum conficiunt, relinquentnr milliaria
cubica 8471578776. pro ſoliditate & quantitate aeris, ita vt proportio terræ
& aque ſimul ad aerem ſit ferè, quæ 23. ad 1. Quòd ſi globum confectum ex ter-
ra, aqua, & aere rurſum detrahamus ex tota ſphęra omnium elementorum, quę
complectit̃ fere 6904885407255000. milliaria, remanebit ſoliditas ſolius ignis
milliarorum 6904684797061224. ita vt ignis ad terram proportionem fere ha-
beat, quam 35437. ad 1. ad aerem vero, quam 815041. ad 2. Itaq; ſi terra vnà cum
aqua ponatur 23. erit aer fere vt 1. & ignis vt 815041. Negligimus enim hic mi
nutias, quæ vnitatem non conficiunt. Hæc idcirco dixerim, vt appareat, quàm te
mere nonnulli affirmare audeant, decuplam inter elementa proportionem eſſe
Quòd ſi quis contendat, aerem vltra 52. milliaria extendi, etiam ſi vlterius vapo
re non aſcendant, ob nimiam ſiccitatem, & calorem illius aeris, erit diſputatio
de nomine. Illud enim ipſum, quod nimis ſiccum eſt, & calidum ſupra aerem,
ignem appellamus. quẽadmodum & Ariſtoteles lib. 1. Meteor. ſumma 1. cap. 4.
affirmat, ubi ait. [ Sed oportet intelligere dicti à nobis aeris, id quod est circa terram,
uelut humidum & calidum eſſe, prepterea quod vapores, & exhalationem habeat
terræ: quod autæm ſuper hoc, calidum iam & ſiccum. Eſt enim uaporis natura,
humidum & calidum: exhalationis autem, calidum & ſiccum.
] Item eodem lib.
ſumma 2. cap. 1. ita ſcribens. [ Primo enim ſub circulari latione est calidum & ſic
cum, quod dicimus ignem. Innominatum. n. est. & commune in omni fumoſa diſgre
gatione attamen, quia maxime natum eſt tale corpus exuri, ſic neceſſarium est uti

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer