Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

ſionis ſit C, linea autem perpendiculi in eodem corpore notata C D, ſecans prior 5
A B, in puucto E, quod aſſerimus centrum grauitatis indicare. Sic igitur dicunt au
ctores illi centrum totius Vniuerſis eſſe centrum grauitatis tearæ & aquæ: quan do
quidem, vt experientia docet, ad illud tendunt, ſunt\'que difformis grauitatis; at cẽ
trum magnitudinis terræ aliud eſſe a centro magnitudinis aquæ, immo vtrũque
centrum magnitudinis tã terrę, quam aquę diuerſum eſſe poſſe a cẽtro totius mũ
di, quod eſt centrum grauitatis, vt volebat ſecunda opinio, ponens tria centra.


V ervm hæc reſponſio nulla eſt. Nam tam in terra, quàm in aqua neceſ-
ſario ponendum eſt idem centrum grauitatis, & magnitudinis. Cum igitur in
vtrumque elemento centrum totius Vniuerſi, ad quod nimirum ex omni loco
demiſſa feruntur, vt ex ratione probatum relinquitut, centrum ſit grauitatis, per-
ſpicuum euadit, idem eſſe centrum magnitudinis, nempe centrum Vniuerſi, in
terra, & aqua, ac proinde duo hæc elementa unum globum conſtituere. Quod
vero idem ſit centrum grauitatis, & magnitudinis in terra, ita demonſtrabimus.
Pondera, & omnia grauia, quæ ex edito loco ad ſuperficiem terræ feruntur, ef-
ficiunt ſimiles, ac equa les angulos in ipſa, & non ad æquidiſtantiam feruntur,
vt ſenſus iudicat, quãdoquidem in centro Vniuerſi, quod eſt centrum grauiiatis,
coeunt. Igitur vnum & idem centrum eſt magnitudinis terrę, & grauitatis eiuſ-
dem, ſeu Vniuerſi. Antecedens communi experientia eſt com probatum, vt vide-
re eſt in perpẽdicularis, quibus vtuntur artifices in cõſtructionibus edificiorũ, quę
nec in hãc, nec in illam partem flectuntur, ſed ęqualibiter terrę ſu perficiei inſiſtũt.
Ex quocũ que enim loco demittãtur in terrã ſimiles ſemper, & ęquales angulos cũ
ea cõſtituũt, ſuntque ſemper fila illorũ perpendiculorũ in dia metro, cœli & ter-
rę; Alias ędificia diu conſiſtere non poſſent. Idẽ antecedens eſt. A riſtotelis in 2. lib.
de cœlo. Conſequentia vero clariſſima eſt apud Geometras Ex oppoſito namque
conſequentis infertur oppoſitum anteced entis. Sit enim, ſi fieri poteſt cẽtrum gra
uitatis, ſiue Vniuerſi E, terrę uero cẽtrum magnitudinis ſit aliud, nempe F, feratur
que è ſublimi põdus aliquod ad centrum E, tutius Vniuerſi per lineam BGE, nõ
autem ad centrum terrę F. Dico hoc pondus terræ incidens non efficere angulos
[figure]

ęquales, aut ſimiles cum ſuperficie
terrę ſed prorſus inęquales, diſ-
ſimileſue. Ducta. n. ſemidiame-
tro terrę F G, protractaque vſque
ad H, erunt duo anguli F G D,
F G L, ęquales, cum ſint ſemicir-
culorum æqualium; & ex conſequẽ
ti eadem ratione erunt duo anguli
exteriores D G H, L G H ęqua-
les, ut patet, ſi unus angulus alteri
ſuperponeretur. Congrueret enim
arcus G D, arcui G L, & com-
munis eſſet recta H F. Cum igi-
tur augulus D G B, minor ſit an-
gulo D G H, & angulus B G L
maior angulo L G H; erit angu-
lus D G B, multis partibus minor angulo B G L. Quocirca pondus per
lineam rectam B G E, demiſſum non feretur ad angulos æquales, ſimileſue in
ſuperficiem terrę, quod erat demonſtrandum. Idem dices, ſi per lineam rectam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer