Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

quæ à terra duos effectos eſſe globos inter ſe diſtinctos, diuerſos\'que, vnum
quidem terræ, alterum vero aquæ, quamuis nullus horum globorum totus at-
que integer appareat, ſed ambo ſeſe mutuo interſecent. Ex qua ſententio se-
quitur, duo ponenda eſſe centra, vnum totius Vniuerſi, quod idem dicunt eſ-
ſe, quod centrum terræ, alterum ipſrus aquæ. Negare enim non poſlunt ratio-
nibus & experientijs conuicti, tam terram, quàm aquam eſſe rotundam, atque
ſphæricam. Quod ſi illis obijcias, inde fieri, vt aqua uel uiolenter contineatur,
vel certe defluere poſſit, terram\'que operire: Reſpondent, aquam ſupernatu-
rali Dei beneficio, ac miraculo ibi contentam non poſſe terram operire; operi-
ret vero maxime, ſi conditioni ſuæ naturæ, quæ ad decliuiora loco confluere co-
natur, relinqueretur.


A lii vero eoſdem duos globos ex terra, & aqua conſtituentes, nihil ſuper-
naturale admittere volunt, ſed autumant, iuſſu Dei non ſolum aquam, verum
etiam terram à centro mundi receſſiſſe, neque tam ſupernaturaliter aquam con
tineri, ne fluat ad locum decliuiorem, terram\'que operiat: Vnde hi auctores
tria centra conſingunt, vnum totius Vniuerſi, alterum terræ, tertium denique
ipſius aquæ. Cauſa uero, cur omnes prædicti auctores duos globos efficrant ex
terra, & aqua, hæc eſſe uidetur, quia nimirum putant aquam multo eſſe maio-
rem ipſa terra. Vnde ſi aqua eſſet terræ concentrica, vtique ipſam operiret.
Duo namque circuli ſeu globi inæquales concentrici eſſe nequeunt, quin maior
totum minorem includat, ut ex Geometria manifeſtum eſt.
V ervm utra que ſententia facile poteſt impugnari. Prima quidem, quo-
niam ſiue ulla neceſſitate confugit ad miracula: Secunda uero, quia dum co-
natur defendere, omnia modo eſſe naturaliter conſtituta, effugere non poteſt,
quin concedat, ſupernaturale eſſe, quod centrum mundi non ſit centrum ter-
ræ, cui naturaliter debetur ob ſummam ſui grauitatem, ut omnes philoſophi
fatentur. Adde quod pugnat cum omni experientia, terram non eſſe in centro
totius Vniuerſi collocatam una cum aqua. Vt enim paulo poſt demon ſtrabi
mus, tam ſuperficies conuexa terræ, quàm aquæ, a centro mundi æquidiſtant,
quod vtraque opinio negat.

D einde , quia cum auctores utriuſque ſententiæ admittant, aquam mul-
ro eſſe maiorem ipſa terra, concedere etiam neceſſario cogentur, plura ſtadia,
milliariaue cuilibet gradui ſuperficiei maris, ſeu aquæ correſpondere, quàm
cuilibet gradui terræ. Nam in tot gradus diuiditur orbis terrenus, in quot glo-
bus aqueus diſtribuitur, quemadmodum ſcilicet quilibet circulus cæleſtis diui-
di ſolet. Quare ſi aqua maior eſt, quàm terra, oportet gradus aquæ eſſe maiores
gradibus terræ, ac proinde quiuis illorum plura ſtadia, milliariaue continebit,
quàm quilibet horum. Cuius oppoſitum omnes Nautæ aſſerunt, qui ſe expertos
fuiſſe ſæpenumero teſtantur, tot ſtadia, uel milliaria comprehendere unumquem
que gradum in ſuperfieiæ terræ, quot in ſuperficie maris.

R vrsvs quoniam ſi ueræ eſſent prædictæ ſententiæ, non poſſent ulli par-
ti terræ aſſignari antipodes; quippe cum huic terræ parti habitatæ oppoſita
pars maxima ſit aquarum profunditate contecta; ut auctores earum fabulan-
tur. Experientia autem quotidiana Luſitanorum, Hiſpanorum\'que ſatis nos e-
docet, multis terræ partibus aſſignari antipodes, uel in continenti, uel in inſulis:
Vt extremæ parti prouinciæ Chinarum fere antipodes ſunt habitantes in ca-
pite Bonæ ſpei. Prouinciæ quoque Perù ferme opponitur pars illa Indiæ O-
rientalis, in qua emporium Calecut reperitur. Item Malachæ in India Orien-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer