Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

mento temporis oriatur Sol, quo illi ciuitati, quæ minorem habet altitudinem
poli, licet ſit orientalior. Quod quidem accedit propter obliquitatem Hori-
zontis: Hinc etenim efficitur, vt Sole exiſtente in ſignis Borealibus, in princi-
pio v. g. Cancer ciuitas ſeptentrionalior longiorem habet diem, quàm ciuitas mi-
nus ſeptentrionalis. Vnde etiam ſi tardius Sol ad meridiem illius ciuitatis,
quam huius perueniat, quia nimirum hæc orientalior ponitur, tamen quoniam
tempus ab ortu Solis vſque ad meridiem illius ciuitatis malus eſt, quàm huius:
fieri poteſt, vt eodem tempore vtrique ciuitati Sol oriatur. Exempli gratia.
Ponantur duæ ciuitates non eandem poli altitudinem habentes, quarum vna
orientalior ſit, quam altera, quindecim gradibus, ita vt orientaliori fiat meridi-
es vna hora prius quàm alteri, orientalior autem habeat diem longiſſimum hora
rum 14. occidentalior autem horarum 16. ita vt in illa ſeptem horæ effluant ab
ortu Solis vſque ad meridiem, in hac vero octo. Hoc poſito, quis non videt, eo-
dem momento temporis Solem vtrique ciuitati oriri? Nam cum priori eſt meridi
es, tranſactæ erunt ab ortu horæ 7. deerit\'que poſterioti ciuitati vna hora ad meri-
diem vſque. Cum ergo hęc ab ortu vſque ad meridiem habeat horas 8. neceſſe eſt,
vt tunc, cum priori ciuitati fit meridies, horæ 7. etiam effluxerint ab ortu. Quare
non citius illi, quàm huic ortus eſt Sol, quamuis illa orientalior ſit, quam hæc.
Quòd ſi occidentalior & ſeptentrionalior ciuitas habeat diem longiſſimum hora
rum 17. citius orietur Sol illi, quam ciuita ti orientaliori, in qua longiſſimus dies
horas continet 14. vt patet. E cõtrario ſi ſeptentrionalior ciuitas ſit orientalior, fie
ri poterit, vt non citius illi, quàm occidentaliori, atque auſtraliori ciuitati Sol occi
dat, ſed vel eodem tempore, vel tardius. Immo poſſunt eſſe duæ ciuitates, quarum
neutra altera orientalior ſit, habentes inæqualem altitudinem poli, quoniam vi-
delicet vna magis ad ſeptentrionem vergit, quàm altera, & tamen non eodem
tempore vtrique Soloritur, & occidit; quamuis in vtraque fiat meridies eodem
tempore; ſed multo citius ciuitati Borealiori orietur, & tardius occidet, quàm
minus Boreali: propterea quòd illa longiorem diem habet, quam hæc. Quòd ſi
loquamur de horis, quę initium ſumunt à meridie, verum erit dictum auctoris, &
A ſtronomorum, de quibuſcunque ciuitatibus, quarum vna orientalior eſt, \'quàm
altera, quamuis non ſub eodem parallelo ſitæ ſint, ſed ſub diuerſis, diuerſas\'que
habeant altitudines poli. Semper enim ea ciuitas, quæ orientalior eſt v.g. triginta
gradibus quàm altera, duabus horis citius meridiem habebit, quicquid ſit de an-
ticipatione ortus, vel occaſus Solis. Pari ratione duæ ciuitates, quarum neutra
orientalior eſt altera, quamuis ea, quæ borealior exiſtit, lon giorem habeat diem,
& idcirco citius illi Sol oriatur, tardiusque occidat, codem tamen temporis pun-
cto meridiem, obtinebunt. Vnde vtrique ciuitati eadem hora ante, vel poſt me-
ridiem, in it ium alicuius eclypſis Lunæ apparebit: quod nequaquam contingere
poteſt duabus ciuitatibus, quarum vna orientalior eſt, quàm altera, quoniam ui-
delicet orientaliori citius meridies efficitur, cum eius Meridianus magis ad orien-
tales partes accedat.


Q vod etiam terra habeat tumorem a ſeptentrione in austrum, &
contra, ſic patet. Hominibus exiſtentibus verſus ſeptentrionem quædam
stellæ ſunt ſempiternæ apparitionis, ſcilicet quæ propinquè accedũt ad po
lum arcticum: aliæ vero ſunt ſempiternæ occultationis, ſicut illæ, quæ ſunt
propinquæ polo antarctico. Si igitur aliquis procederet a ſeptentrione ver

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer