Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

pria quantitate. Quod quidem euidenter pater, vt ait, in denario aliquo infundo
aquæ perlucide, atque claræ.

H anc eandem cauſam affert Alphraganus different. 2. eam\'q. demonftrant
omnes Perſpectiui. Nam ex illa uariatione radiorum viſualium res quęuis pro-
pinquior apparet, vnde & maior. Eadem de cauſa contingitrem aliquam vide-
ri per radios aliquando refractos, quę alias per directos ad oculum noſtrum per
uenire nequaquam poteſt. Exemplum clariſſimum habemus in denario aliquo
proiecto in fundo alicuius vaſis vacui mediocris altitudinis. Si enim eo vſque re-
trocedamus; donec denarium illum ob interiecta latera vaſis inter ipſum & no-
ſtrum uiſum videre nequeamus; deinde vero vas illud repleatur aqua limpida, ſu
bito apparebit denarius ille, atq. conſpectui noſtro ſeſe offeret. Hinc deni\'que fit,
nonnunquam Solem, Lunam, & reliqua ſtellas apparere nobis, antequam ſupra
Horizontem aſcenderint: Vnde ortum habuit apud ſapientes commune hoc
dictum. Quando Sol citius ſolito in Horizonte apparet, ſignum eſt futuræ
pluuiæ, quoniam videlicet tunc interijciuntur multi vapores, ac craſſi inter aſpe-
ctum noſtrum & Solem, ex quibus plunia generatur.

R estat tandem quæſtiuncula breuis, an videlicet omnes ſtellæ ſint figu-
ræ etiam ſphericæ, quandoquidem ex dictis perſpicuum relinquitur, cœlum eſ-
ſe ſphæricum. Qua in re non defuerunt nonnulli, qui putauerint, tot eſſe varias
figuras in aſtris, quot ſunt in his inferioribus. Verum quia temere iſtud videntur
aſſeruiſſe abſque vlla ratione prebabili, dicendum eſt cum omnibus Aſtronomis,
ac Philoſophis, ſtellas omnes eſſe figuræ rotunde, ac ſphæricæ. Quod quidem
manifeſte patet in Luna. quæ circulariter à Sole lumen recipit, quod nullo modo
fieri poſſet, niſi ipſa ſphærica eſſet. Cum igitur de omnibus aſtris eadem eſſe ratio
videatur, concludendum eſt, omnia eſſe ſphærica. Idem confirmari poteſt ex eo,
quod omnes ſtellæ in quacunque regione, & vbicunq. in cœlo conſtitutæ fuerint,
rotundæ nobis apparent, quod fieri non poſſet, niſi rotundæ eſſent, ac ſphericæ.
Quòd multo euidentius in planetis apparet. Cum enim iuxta communem ſen
tentiam Aſtronomorum circunferantur in epicyclis, non poterunt ſemper unum
& idem latus ad nos conuertere. Quare cum ſemper rotundi appareant, neceſſe
eſt eos vndi\'que eſſe ſphæricos; hæc nam\'que figura ſphærica inter omnia corpora
hoc habet priuilegium, vt omni ex parte inſpecta circularis, atque rotunda vi-
deatur. Huc accedit, quòd natura in his inferioribus maxime rotundita-
tem, quantum potuit, affectauit: Vt uidere eſt in animalium membris,
arborum truncis, in fructibus & reliquis huiuſmodi, quæ omnia
ad rotundam figuram, quoad fieri poteſt, tendere videntur:
quoniam videlicet, vt ſupra dictum fuit, figura rotun-
da nobiliſſima exiſtit. Quam ob rem non ſine
cauſa corporibus omnibus cœleſtibus, quę
omnia alia nobilitate ſuperant, figu-
ram nobiliſſimam, qualis eſt ro
tunda atq. ſphærica, con-
ceſſiſſe natura vide-
tur: Hoc etiam
præſer-
tim
fine, vt æqualiter ex omni parte ſuos radios poſſent diffun-
dere, ac plenius vndique a Soleilluſtrari.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer