Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

co’ quorum utrunque est falſum ſicut patet in angulis eleuatis & circum
uolutis.

92. COMMENTARIVS.

A N ecessitate ita confirmat cęlum eſſe rotundum. Cælum, vt oſten-
ſum eſt, mouetur; ſi igitur non eſſet figuræ rotũdę, ſed multilateræ, trila teræ uide
licet, aut quadrilateræ, &c. (nomine trila teræ figuræ intellige pyramidalem, lo-
co vero quadrilateræ cubicam) ſequerentur duo im poſſibilia: unum quòd eſſet ali
quis locus ſine corpore, alterum, quòd daretur corpus ſine loco, quorum utrunque
pugnat cum rerum natura. Neceſſe eſt igitur cœlum eẽ rotundum. Cõſecutio ma-
nifeſta eſt ex eleuatione, & depreſſione angulorum figuræ cuiuſcunque multilate
ræ, ſi circa centrum moueretur.

H aec ratio ſolum concludit, cœlum eſſe aliquo modo rotundum, hoc eſt,
non angulare, propter illa inconuenientia, ad quæ deducit auctor, ſi eſſet figu-
ræ angularis: non tamen ſimpliciter ex ea colligitur, cœlum eſſe ſphæricum. Di-
ceret enim quiſpiam, ipſum eſſe figuræ oualis, ſeu lenticularis, conicę, uel cylin-
dricæ. Nam ſi ponatur cælum eſſe alicuius harum formarum, omnia illa abſur-
da facili negotio uitabuntur; quoniam hoc conceſſo, poterit cœlum ita circa
axem ſuum moueri, ut eontinue partes partibus in eiſdem ſuccedant locis; quem
admodum accidere uidemus in corpore ſphærico ſeu globoſo. Attamen di-
cendum eſt, rationem prædictam a neceſſitate concludere cœlum eſſe perfectiſ-
ſime ſphæricum, & nullo modo habere poſſe alteram figuram. Celi etenim in-
feriores, vt ſupra fuit oſtenſum, mouentur motu oppoſito motui primi m obi-
lis ſuper diuerſos polos a polis primi mobilis: non poſſent autem hoc motu
moueri, ſi ſphærici non eſſent, niſi fieret penetratio corporum, vel ſciſſio cœlo
rum, ut manifeſtum eſt rem accuratius cõſiderãti; quorum vtrunque fieri nequit.
Item conſequerentur eadem abſurda allata ab auctore contra figuram angula
rem. Sit enim oualis, & ſuperior or-
bis, ſi fieri poteſt, A B C, cuius axis
A D C, poli A, & C, inferior vero
itidem oualis orbis ſit E H F H E,
qui quoniam cęli ſecundum omnes
philoſophos ſunt vniformes, quoad
eraſſitiem & ſpiſſitudinem, ſituabi-
tur ſecundum ſitum, & longitudinem
ſuperioris orbis, ita vt longitudines
corum habeant eandem diametrum,
vt hic vides. Sit iam axis inferioris
[figure]
orbis G D H, circa quem ab occaſu in ortum mouetur, iam manifeſtum eſt, ad
motum inferioris orbis ſuper axe G D H, circumſtans corpus cæleſte diſcindi,
atque penetrati, tradu centur enim pars E, circa polum G, in I, punctum, & pars
E, circa polum H, in punctum K, quare relinquentur partes E, & F vacuæ, vt
in propoſita figura cernis.

P ossvmvs quoque cum Ptol. in Dict. 1. confirmare, cœlum eſſe ſphęri-
cum, ex eo, quòd videmus omnes ſtellas fixas ſemper in eadem diſtantia, & pro-
pinquitate ad nos moueri, & eas quæ ſunt propinquiores polis, deſcribere cir-
culos minores, illas uero, quæ ſunt remotiores, proportionabiliter maiores:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer