Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
Ducatur\'q; ex angulo E, per centrum ad angulum I, recta EI. Itaque ſi circa ma
nentem rectam E I, immobilem circumuagatur planum, in quo eſt circulns
A B C D, & figuta E F G H I K L M, deſcribet circulus ſphæram, figura
vero corpus circa ſphæram conici ſuperficiebus contentum, quarum ſuperfi-
cierum latera æqualia ſunt, nempe eadem, quæ figuræ, vt ab Archimede demon
ſtratur propoſ. 22. & 27. lib. 1. de ſphæra, & cylindro. Sit iam ſphæra N, iſo-
perimetra corpori E F G H I k L M, circa ſphæram A B C D, deſcripto. Di.
[figure]
co ſphęram N, dicto corpore eſſe maiorem. Quoniam enim ambitus ſolidi
E F G H I k L M, maior eſt (per propoſ. 27. lib. 1. Archimedis de ſphęra, &
cylindro) ambitu ſphæræ A B C D, erit quoque ambitus ſphæræ N, maior am-
bitu ſphæræ A B C D, ideoque ſemidiameter ſphæræ N, maior erit ſemidiame
tro ſphæræ A B C D, Et quia ſuperficies ſphærę quadrupla eſt (per propoſ.
31. lib. 1. Archimedis de ſphæra, & cylindro) maxmi circuli in ſphæra, ſi ſu-
matur circulus O P, quadruplus circuli maximi in ſphęra N, (quod quidem
facile fiet, ſi diameter O P, dupla ſumatar diametri circuli maximi in ſphæra
N. Quoniam enim, vt circulus O P, ad circulum maximum in ſphæra N, ita
quadratum diametri O P, ad quadratum diametri circuli maximi in ſphæra
N, Eſt autem quadrati ad quadratum proportio duplicata proportionis late-
rum homologorum, erit quoque circulus O P, ad circulum maximum in ſphę-
ra N, in proportione duplicata proportionis diametri O P, ad diametrum cir.
culi maximi in ſphæra N. Cum igitur diametri ponantur habere proportionem
duplam, habebunt circuli proportionem quadruplam: quadrupla enim propor-
tio duplicata eſt proportionis duplæ, vt in his numeris apparet. 1. 2. 4. erit cir
culus O P, ęqualis ſuperficiei ſphæræ N. Accipiatur rurſus circulus S T, æqua-
lis circulo O P, Statuatur deinde ſupra circulum S T, conus rectus S T V, axem
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer