Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

turæ rotũdam figuram, quo ad eius fieri poteſt, vbique imitantur, vt in truncis ar
borum, & in ram is, & in extremitatibus membrorum animalium, atque in fructi
bus apparet. Omnia enim hæc rotunda quodammodo ſunt, non tamen omnino,
vt eſſet maior pulchritudo & ſplendor in tanta creaturarum varietate. Ex hac igi
tur reſponſione perſpicuum eſt, auctore noſtrum præcipue probare, mundum
ſeu cælum eſſe rotundum, quantum ad ſuperficiem conuexam, quod quidem ſuf
fieit. Ex conuexitate enim figuras corporum iudicare conſueuimus. Nos tamen
paulo poſt confirmabimus omnes cœlos rotundos eſſe, tam ſecundum conca-
uum quam ſecundum conuexum.

C ommoditas , quia omnium corporum iſoperimetrorum
ſphæra maximum est omnium etiam formarum rotunda capaciſſima est.
Quoniam igitur ma ximum & rotundum, ideo capaciſſimum: Vnde cum
mundus omnia contineat, talis forma fuit illi utilis & commoda.

63. COMMENTARIVS.

R atio a commoditate deſumpta talis fere eſt, Mundus hic omnia intra ſe
continet. Debuit igitur illi concedi figura maxime ad hoc utilis & commoda, quæ
videlicet eſſe omniũ capaciſſima. Natura etenim peccatum euitans commodita-
tem quam maxime affectat. Atqui ſphæra inter omnes figuras corporeas iſoperi-
metras maxima eſt, & capaciſſima. Igitur talis ei figura iure a natura cõceſſa fuit.

V ervm & hæc ratio ſimpliciter nihil uidetur concludere. Diceret enim ali-
quis, quamuis inter iſoperimetar corpora ſphæra ſit maxime capax, vt uult ratio,
potuiſſe tamẽ Deum facere mundum alterius figuræ ampliorem, quam nũc eſt,
ut æque bene omnia intra ſe contineret; atque nunc continet. Cæterum cum Deus
& natura nihil fruſtra efficiant, & ſemper id, quod melius eſt, producant, conſenta
neum rationi eſſe uidetur, mundum conditum fuiſſe rotundum a Deo, quãdoqui
dem rotũda figura capaciſſima, atque nobiliſſim a exiſtit, præſertim cum exceſſus
ille alterius figurę amplioris ſuperfluus uideatur, & ſine ulla prorſus ratione ſeu
ceſſitate conſtitutus.

P ossvmvs quoque aliam rationem ſubiungere à commoditate. Cũ enim
Natura ſemper id quod melius eſt conetur efficere, iure optimo cœleſti corpori, ꝙ
eſt omnium nobiliſſimum, figuram noibliſſimam cõceſſiſſe uidetur: qualis eſt ro
tunda, fiue ſphærica, multas ob cauſas. Nam quemadmodum inter planas figu-
ras Circulus, ita inter ſolidas Sphęra principatũ obtinet. Sicut enim Circulus ſua
ſim plicitate, partiũ ſimilitudine, æqualitate, idẽtitate loci, fortitudine, atque capa
citate, cæteris omnibus planis figuris præcellit, ita quoque de ſphæra dicẽdũ eſt,
ſi cum alijs figuris ſolidis comparetur. Primo namque circulũ unica linea, & ſphę
ram unica ſuperficies concludit. Secũdo ſicut in circulo ſunt arcus ſimiliter curui
ſic in Sphæra ſunt portiones ſimiliter cõuexæ. Tertio, ut in circulo medium eſt ab
extremis ęqualiter remotum, unde, & ipſius longitudinem, latitudinem\'que ęqua
les diametri quoquo uerſus metiuntur, ita quoque res ſeſe habet in corpore ſphæ
rico, cuius longitudinem, latitudinẽ, profunditatemque tres diametri ęquales uer
ſus omnem partem metiuntur. Quarto, quemad modũ in circulo, ita & in ſphæra
neq; initium, neq; finem adinuenire poſſumus. Quinto, quemadmodũ circulus, ſic
etiam ſphæra circa centrum reuoluta eundem ſemper occupat locum. Vnde tã cir

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer