Comment. in 1. Cap. Sphæræ
cunque in eadem ſemper parte cęli maxime à terra diſtaret, &c. quod eſt falſiſſi
mũ; Luna ſiquidẽ in omnibus punctis Zodiaci aliquãdo uiſa fuit remotiſſima
a terra, itemque propinquiſſima. Omitto apparentias de uariatione latitudinũ
omnium planetarũ, uno Sole excepto, nec nõ de retrogradatione, &c. quas nul
lo pacto prædicta opinio tueri poteſt, ut dilucidius expliicari ſolet in planetarũ
Theoricis. Conſtat igitur ſtellas non per ſeſe moueri, ſed ad motum cęlorum, in
quibus ſunt infixæ. Ita enim cęli habere poſſunt plures motus, unum quidẽ pro
prium, alios uero extrinſecos, nempe ad uehiculum aliorum, ut ſupra declaratũ
fuit. Vnde mirum non eſt, quòd tanta multitudo motuum in ſtellis cernatur.
Sententia
antiquo-
rũ, qui ſtel
las motu
recto, non
autẽ circu
lari dice-
bãt moue-
ri: eiuſque
cõfutatio.
P
tolemaevs
Dict. 1. adducit opinionem quorundam, qui dicebant ſtel
las moueri quidem ad motum cęli ab oriente in occidentem, ſed motu recto
in infinitum, non autẽ motu circulari. Quæ quidem ſententia riducula prorſus
exiſtit, & propterea ab Aſtronomis reijciẽda. Primum, quia hac ratione una, ea-
demque ſtella nõ apparet nobis in eadẽ propinquitate, ſed propius ad nos acce-
deret in meridie, quã in ortu, ſiue occaſu, quod falsũ eſt. Deinde, quia uidemus
quotidie eaſdẽ ſtellas numero, poſtquã aliquandiu delituere ſub terra, redire ad
orientẽ: Quod fieri nequaquam poſſet, ſi motu recto veherẽtur. Itaque ex his
omnibus perſpicuũ cuilibet eſſe poteſt, cęlos ipſos moueri una cum ſtellis ſibi in
fixis ab ortu occaſum motu circulari, idemque dicẽdum eſt de motu ab occaſu
in ortum, quem inferiores ſphærę habent.
61.
COELVM ESSE FIGVRAE SPHAERICAE.
Cælum eſ
ſe rotun-
dum, pro-
pter ſimili
tudinẽmũ
di archety
pi.
Quod autem cœlum ſit rotundum, triplex est ratio. Similitudo, com-
moditas, & neceſſitas. Similitudo, quoniam mundus ſenſibilis factus est
ad ſimilitudinem mundi archetypi, in quo nec est principium, nec finis.
Vnde ad huius ſimilitudinem factus mundus ſenſibilis habet formam
rotundam, n qua non eſt aſſignare principium, neque finem.
62.
COMMENTARIVS.
P
robat
hoc loco auctor ſecundam concluſionem, nimirum cœlum eſſe
rotundum, tribus medijs, quorum primum deſumitur à ſimilitudinẽ, ſecũ dũ à
commoditate, tertium à neceſſitate. A ſimilitudinẽ quidẽ ſit argumẽtatur Mun
dus hic ſenfibil is fabricatus eſt ſimilitudinem mundi archetypi, id cſt, Dei Opt.
Max. in quo nec eſt principium nec finẽ aſſignare, cum ſit infinitus. Debet igitur
eſſe rotundus, ut nõ poſſit aſſignari in eo principiũ neque finis: Sic enim ſimilis
erit quodãmodo mundo illi archetypo, cũ ſola figura rotunda inter omnes ali-
as habeat quodammodo infinitatem.
C
aetervm
hæc ratio nihil prorſus videtur concludere. Eodem enim
pacto probaretur, hominem debuiſſe creari rotundum, ad ſimilitudinem mũdi
archetypi; Idem dices de cęteris creaturis. Veruntamen dicendum eſt Cum B.
Aug. Deum creaturas condidiſſe ad ſuæ bonitatis, perfectionis\'que manifeſta-
tionem. Cum igitur una ſola creatura imperfectiſſime Dei perfectionem nobis
oſtendat, potius uniuerſum mundum, in quo omnes creaturæ continetur, &
qui efſicacius, exactiuſque perfectionem, & bonitatem Dei manifeſtat, ac decla-
rat, rotundum effecit Deus, quàm ſingulas creaturas; quamuis & ſingulæ crea-