Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

impellãtur, niſi prior motus intermittatur, aut interrũpatur. (ſed deuehũtur ad
motũ orbium, in quibus ſunt: it a enim poteſt vnum, idemque aſtrũ diuerſis cie-
ri lationibus, ut ſu pra declaratum fuit, uarijs etiam adductis exemplis. Cõfirma
tur hoc ipſũ multo magis in planetis: Mouẽtur enim adhuc pluribus motibus,
quã duobus illis ab ortu in occaſum, & ab occaſu in ortum, & nũc uelocius ui-
dentur moueri ab occidente in orientẽ, nunc tardius: Videntur interdũ ſtare, in
terdũ retrocedere in occidentem, &c. vt in Theoricis planetarum explicatur. Si
igitur ſtellæ per ſeſe mouerẽtur, non poſſet ſufficiens ratio huiuſce uartetatis af
ferri: Si autem ad motum cœli moueri dicantur, facili negotio omnes apparẽtię
locum habent ut in Theoricis planetarum explicabitur.

V identes ita nonnulli, hac ratione non poſſe dari multitudinem
motũ in ſtellis, aliam rationem confinxerunt, quibus perſuadere conantur ſtel-
las moueri per ſeſe, & nõ infixas eſſe corporibus cœleſtibus. Dicũt enim, unicũ
tantum eſſe cœlum, atque hoc ipſum unico motu moueri ab oriente in occiden
tem, vnà cum omnibus ſtellis; Stellas vero proprijs motibus ab occidente in oriẽ
tẽ ferri, ut aiunt, ſolutas ab orbibus cœleſtibus: non quidem tanquam piſces in
mari, uel aues in aere, ne detur penetrario corporũ, aut ſciſſio cęli, ſed per ca-
nales quoſdã. Cõfinxerũt nãq; ſingulas ſtellas habere ſingulos canales cõgruẽ
tes motibus proprijs, tãtę amplitudinis, quãta eſt illarũ magnitudo, ita ut quę
libet ſtella repleat totum ſuum canalẽ. In his porro canalibus poſuerunt corpus
quoddã fluxibile, ſicut eſt aer, quod cedere poſſit ſtellis, quando ab occidẽte in
orientem mouentur. Itaque ſecundum hos auctores totum cęlum erit refertum
iſtis canalibus, pro muititudine ſtellarũ ad inſtar animalis, quod repletũ eſt ua
rijs, ac multiplicibus uenis. Hanc uero ſentẽtiã eo libentius amplectuntur, quod
nolint concedere motũ raptus. Dicunt namque impoſſibile eſſe, ut unũ cœlum
alterũ rapiat, quantumuis ipſi contiguum. Veruntamen hæc ſententia & abſur
da, & inſufficiens eſt: Abſurda quidem, quoniam ſine ulla neceſſitate, aut ratio-
ne probabili, ponit corpus cœleſte perforatũ tot canalibus, & refertum undique
corpore illo fluxibili, quod nemo philoſophorum hactenus concedere uiſus eſt.
Inſufficiens uero, quia impoſſibile eſt defẽdere iuxta hanc ſententiã omnia Phę
nomena, quæ Aſtronomi diligentiſſime obſeruarunt in motibus cœleſtibus. Pri
mo enim uelint, nolint, uitare nequeunt motum raptus. Cum enim ſtellę ſint ſo
lutæ ac liberę, ut ipſi dicunt, & nullo modo cœlo in hæreant, moueanturque ad
motum cęli ab ortu in occaſum, neceſſe eſt. eas rapi à cœlo ſine ulla reſiſtentia,
aut uiolentia, hanc ſolam ab cauſã, quòd contiguæ ſint canalibus, in quibus exi
ſtunt. Secundo qua muis hęc ſententia duplex motus, ab oriente, uidelicet in
occidentem, & contra, ab occidente in orientem. utcunque defendi poſſit. tamen
nullo modo plures motus, præter hos duos, ſtella quæuis habere poteſt, ob ra-
tionem, quam ſupra adduximus contra eos qui aiebant ſtellas ex ſeſe moue-
ri. Cum igitur in Luna plures ſint deprehenſi motus, nempe ſex, ut minimum.
idemque de cæteris planetis ſit dicendum, immo & ſtellæ fixæ triplicem habeãt
motum, ut ſupra oſtendimus, nullo modo hæc opinio uera eſſe poterit. Tertio
planetæ, ut ex Theoricis planetarum liquet, non ſemper æqualiter diſtant à
centro terræ, ſed nunc propiores, nunc uero remotiores apparent, quod nul-
latenus fieri poſſet, ſi ſtellæ per ſeſe in dictis canalibus mouerentur, niſi dica-
tur illos canales eſſe accentricos cum mundo, ita ur una pars magis recedat a
mundi centro, & alias magis ad idem accedat: quod dici non poteſt. Nam cum
canales illi ſint infixi corpori cælecti, neceſſario efficeretur, ut planeta qui-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer