Aliæ duę
experien-
tię, quibus
concludi-
tur cęlum
moueri, &
non ſtel-
las ipſas.
moueri, ſuoque motu ſecum circumducere ſtellas omnes, duæ experientiæ, quas
iam iam in medium depromam. Altera ex via lactea ſumitur, quæ cum ſit vel
infinita multirudo ſtellarũ minimarum, vel quod magis probo pars octaui cœ-
li denſior, & continua, licet non vniformiter ſit denſa, qui fieri poteſt, vt totus
ille candor totum cœlum circundãs tam regulariter ab ortu in occaſum progre-
diatur, niſi motu octauæ ſphæræ, in qua eſt, circunferatur? Altera experientia
conſiſtit in partibus cœli rarioribus, cuiuſmodi non paucæ cernuntur (ut erudi-
tus quidam vir, & religioſus vitam degens in prouincia Peru, quę polum antar
cticum ſupra Horizontem habet eleuatum, teſtatur in libello, quem de ſitu, &
natura Indiæ occidentalis inſcripſit.) prope polum antarcticum, ita vt nigror
quidam pleriſque in locis cœli appareat, ac ſi cęlum quodammodo eſſet perfo-
ratum. Hæ ergo partes rariores cum vniformiter cum ſtellis ab ortu in occa-
ſum ſpatio 24. horarum ferantur, vt non ſemel ab habitantibus in illo tractu
terræ eſt obſeruatum, quis dixerit, illas per ſeſe moueri, & non potius ad mo-
tum cœli circumduci, cum non ſint ſtellæ, ſed partes omnino raræ, & obſcu-
ræ? Quid enim partes illas impellet, ſi non vnà eum cęlo circumferantur? Quæ
cum ita ſint, veriſimile eſt, totum cælum ab ortu in occaſum agitari, ſecum\'que
trahere & ſtellas, & partes alias denſiores, cuiuſmodi ſunt illæ, quæ viam la-
cteam efficiunt, & partes rariores, ſiue obſcuras, de quibus proxime diximus, &
quales etiam ſunt maculæ illæ, quæ in Luna cernuntur, & vniformiter cum Lu
na circumferuntur.
Ratio Ari
ſtotelis ꝓ
bãs ſtellas
non mo-
ueri per ſe
ſe.
A
ristoteles
lib. 2. de cęlo probat quoque, ſtellas per ſeſe non mo-
ueri, hac ratione. Aſtra, ſi per ſe mouentur, & cęlum quieſcit, vel ſunt infixa in cę
lo, vel certe ſunt ſuperficie extima cæli, concaua videlicet vel conuexa, ita ut ſit
aliquid ſpati j interiectum inter quoslibet duos cælos, in quo moueri poſſint ſtel
læ. Si ſunt in fixa cælo, dabitur ſciſſio cæli, ſiue penetratio corporum, quorum u-
trum\'q; eſt impoſſibile: Si uero mouentur in ſuperficie extima cæli, ſicut homo
v.g. in pauimento, uel muſca, aut formica in laqueari aliquo, erit ſpatium, in
quo mouentur, uel uacuum, quod iamdudum remouit à rerum natura Ariſtote
les lib. 4. Phyſ. uel corpus, & hoc uel cæleſte, & ſic iterum ſequetur primum
inconueniens, aut elementare, quod extra locum ſuum naturalem perpetuo eſ-
ſe non poteſt: eſſet autem extra ſuum locum, ſi ibi eſſet. Non igitur per ſeſe
mouentur ſtellæ. Alias rationes loco citato affert Ariſtoteles, ſed illis rectis,
una ſola experientia, quæ meo iudicio maximum robur habet, confirmare poſ-
ſumus concluſionem hanc noſtri auctoris. Sumatur quæuis ſtella, ſiue fixa ſit’,
ſiue erratica, quam aliquis dicat per ſeſe moueri. Hęc ſtella mouetur motibus
Ratio con
uincens;
ſtellas de
facto non
moueri ꝑ
ſe, ſed ad
motum
cæli.
quodammodo oppoſitis, ut ſupra diximus. Mouetur enim ſimpliciter, & con-
tinue ab oriente in occidentem, & ſimul eodem tempore ſecũdum quid, & con-
tinue, ab occidente in orientem quemadmodum ſupra expoſitum fuit, atque
demonſtratum. At uero nullum corpus idem numero cieri poteſt diuerſis moti-
bus, atque adeo oppoſitis, eodem tempore: Implicat enim contradictionem
unum, & idem corpus ſimul procedere ab oriente in occidentem, & eodẽ inſtan
ti ab occidente in orientem, ita ut neuter motus alterũ interrumpat, ſed uterque
ſine ulla intermiſſione uniformiter progrediatur, niſi altero motu moueatur tã
quam ad uehiculum alterius. Non igitur ſtellæ liberæ, ac ſolutæ à corporibus cę
leſtibus mouentur, quia unico tantum motu in eodẽ tempore poſſunt moueri:
ut aperte uidemus in animalibus, & in alijs rebus, quas ab uno loco in aliũ im
pellimns. Fieri enim non poteſt, ut eodem tempore ab alio in cõtrariam partem