Ioan. de Sacro Boſco.
59.
COMMENTARIVS.
H
aec
eſt quarta ac poſtrema pars huius primi capitis, in qua auctor ſex
propoſitiones de ætherea, ac elementari regione oſtendit, quas quidem in præce
Quid in re
liqua par-
te huius
cap. aga-
tur.
denti parte, tanquam certas & indubitatas aſſumere viſus eſt. Prima eſt, cælum
moueri ab oriente in occidentem. Secunda, cælum eſſe rotũdum. Tertia, tam ter
ram, quàm aquã rotundam eſſe. Quarta, terrã eſſe centrum mũdi: Quinta, ter
ram eſſe immobilem. Sexta, & vltima, terram habere quantitatem abſolutam ac
finitam, atque adeo cognitam, quãuis vulgo immenſa videatur. Neceſſe enim
eſt, Aſtronomo terræ magnitudinem exploratam eſſe, cum per eam magnitu-
dines cęlorum, ſiderum cognoſcantur.
Q
vod
igitur ad primam propoſitionem attinet, quoniam poſſet quis nega
re, cęlum moueri ab oriente in occidentem. ſed potius ſtellas per ſeſe moueri, ceu
piſces in mari, vel vt aues in aere, cęlum autem prorſus quieſcere, vt multi auſi
ſunt aſſerere, probat duplici argumento, hoc verum non eſſe; quorum vnum ſu
mitur ex ſtellis, quæ nobis oriuntur & occidunt; alterũ à ſtellis, quæ nunquam
nobis oriuntur, occiduntve, ſed perpetuo apparent: Quę quidem argumenta de-
ſumpta ſunt ex Ptolemæo Dict. 1. ca. 3. & Ioan. de Regiom. lib. 1. concluſ. 1. Eſt
autem primum argumentum huiuſmodi. Omnes ſtellę, quæ nobis oriuntur &
occidunt, in eadem ſemper diſtantia, eodem\'q; ſitu inter ſe mouentur paulatim
ab ortu per meridiem in occaſum. Ergo ſtellæ inſixę cælo mouentur ad motum
cæli, tanquam clauus ad motum rotæ, vel nodus ad motum tabulę. Antecedẽs
experientia quotidiana eſt manifeſtum: Conſequẽtia patet, quia ſi mouerentur
ſtellę per ſe, non eſſent ſemper in eadem diſtantia, & ordine inter ſeſe, neque vni
ſormiter ſemper procederent, ſed aliquando vna alteram pręcederet, pręſertim
cum ipſæ inter ſe ſint inęquales, & circulos inæquales deſcribant. Temerè enim
videmur aſſerere, minores ſtellas eandem uim motricem habere, quam ma-
iores.
E
st
& aliud ſignum. Stellæ, quæ ſunt iuxta polum arcticum, quæ
Cęlũ mo.
ueri ab or
tu in occa
ſum, pro-
batur ex
ſtellis ne-
que oriẽti
bus, neque
occidenti-
bus.
nunquam nobis occidunt, mouentur continue, & uniformiter circa po-
lum deſcribendo circulos ſuos, & ſemper ſunt in æquali distantia ad in-
uicem, & propinquitate. Unde per iſtos duos motus continuos stella-
rum, tam tendentium ad occaſum, quàm non, patet, quod Firmamentum
mouetur ab oriente in occidentem.
60.
COMMENTARIVS.
P
roponit
ſecundum argumentum in hunc fere ſenſum. Stellæ exi-
ſtentes iuxta polum arcticum, quę nunquam nobis occidunt, deſcribunt ſuo mo
tu ſemper vniformi in eodem tempore diuerſos circuios, alię maiores, quę nimi
rum remotiores ſunt à polo, aliæ minores, quę uidelicet propinqurores polo exi
ſtunt, ſemperque in eadem propinquitate inter ſe conſpiciuntut. Non igitur per
ſeſe, ſed ad motum orbis, cuius ſunt partes, mouẽtur. Nam ſi proprij uiribus, ac
per ſeſe in cælo incederent, utique quæ maiores circulos deſcribunt, longiori
tempore, quæ uero minores, breuiori tempore mouerẽtur; immo ſtellæ inæqua-
les in eodem circulo poſitæ in æqualiter mouerentur; quæ omnia ſenſui repu-
gnant, & experientiæ.
N
on
minorem uim habent ad perſuadendum, cælum ab ortu in occaſum