Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Venus in deferẽtibus orbibus motui Solis conformantur; ut in Theoricis plane
tarum explicatur. Quare haud iniuria Sol in medio horum collocabitur, ut
ſuperiores tres planetas ab inferioribus tribus ſegreget, quandoquidem nõ ean-
dem ratione vniformitatem motus cum illo obſeruant.

H is rationibus addit poteſt, quòd Sol eſt rex, & quaſi cor omnium planeta
rum: quare non immerito in medio illorum conſtituetur, quemadmodũ rex in
medio regni, & cor in medio animalis collocatur, ut omnibus inde mẽbris ęqua
lirer poſſit ſuccurrere, ac prouidere. Ita ut quodammodo (ut plerique iocãtur) Re
ſpublica ex 7. planetis conſtituatur. Eſt enim Sol omnium rex; Saturnus autẽ, ob
ſenectutem, eius conſiliarius; Iuppiter. ob magnanimitatem, iudex omniũ: Mars
dux militię; Venus diſpẽſatrix omnium bonorum, inſtar matrisfamilias; Mercu
rius eius ſcriba, ac cancellarius, Luna denique nũtij efficio fungitur. Vnde & ve-
lociſſimum motum habet ab occaſu in ortum, vt nimirũ ſingulis menſibus ad
quemlibet mandata regis perferat. Pręterea quoniam ſccundũ Aſtronomos, &
piloſophos, omnes ſtellæ, & planetę lumen ſuum à Sole recipiunt ſaltem perfe-
ctius, vt clare uidenius in eclipſi lunari, in qua Luna ob ingreſſum in vmbrã ter
rę lumen ſuum amittit; & pręterea diuerſis tẽporibus diuerſimode illuminatur
à Sole: Modo namque apparet corniculata, modo media illuminata, modo uide
tur plen a, &c. quod non accederet, ſi lumen ex ſe haberet Simile iudiciũ habeto
de alijs ſtellis. Sunt enim eiuſdem cum Luna naturæ. Quod etiam ex eo probari
poteſt, quod uideamus planetas, qui ſunt propinquiores Soli, uehementius illus
minari, ut apparet in Marte, ac Venere. Quapropter, ut æquabiliter Sol lumẽ ſu
um omnibus planetis ac ſtellis impertiret, in medio illorum commodiſſime eſt
collocatus.

A divngit Albumaſar in ſuo magno introductorio tractatu 3. differen
tia 3. quod ob id Deus glorioſus Solẽ planetarum nobiliſſimum, atque maxime
actiuum in medio aliorum planetarũ collocauit, quia ſi immediate conſtitutus
fuiſſet infra cęlum octauum, & ſupra Saturnum, non poſſet propter nimiã diſtã
tiam à terra commode in hæc inſeriora agere: immo omnia hæc inferiora frige-
ſcerent quodam modo; ſi uero immediate ſupra Lunã poſitus fuiſſet, etiam nõ
ſatis commode ſuo motu in hæc inferiora ageret, quia tunc nimis tarde ab ortu
in occaſum moueretur, propter diſtantiam nimiam à primo mobili: Quemad-
modum etiam in rota quauis partes illæ, quę magis recedunt a circunferentia,
magis\'que ad centrum, ſeu axem accedunt, remiſſius mouentnr. Adde ꝙ tunc
Sol propter nimiam uicinitatem ad terram omnia hæc inferiora combureret.
Quamobrem in medio planeta rum congrue ponitur, ex actionẽ ſuam habeat
temperatam, & hiſce inferioribus magis accomodatam. Vt non temere apud
Ouid. 2. Metamorph. Phœbus Phætontem filium quadrigam Solis temerarie
conſcenſurum commonuerit, dicens.

Altius egreſſus cælestiæ ſigna cremabis.

Inferius terras; medio tutiſſimus ibis.

Voluit enim eo in loco ſignificare Ouidius, Solem in medio loco planetarum
habere actionem ſuam temperatam, non in alio, & ideo ibidem eſſe proprium
eius locum.

Q vod autem Mercurius quoque conuenienter ſtatim ſupra Lunam, &
ſub Venere collocetur, perſuadere nobis uidetur eius motus irregularis. Eſt
enim Mercurius multo magis irregularis in ſuo motu, quàm Venus, propter
quod Aſtrologi tribuerunt Mercurio quinque orbes, & epicyclum: Veneri au-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer