212.
In una parte.
9. Bacchus cernitur, laeuo obtutu, corona hederacea coro-
natus. absque inscriptione.
In altera.
Corona* florea. in qua media est. S-C. Nummum
eum aeneum uidimus Romae apud D. Anton. Aug.num.
In una parte.
10. Vesta dea uidetur obuelata caput, uerbena caput sacra
cincta, laeua facie; citra nominis memoriam ullam.
In altera.
Corona laurea impressa est. in ea media legitur.
S-C. Aeneam hanc parmulam Romae nobis
commonstrabat D. Antonius Augustinus.
In una parte.
11. Juppiter effigiatur, lauro coronatus, laeua facie. absque
ulla inscriptione.
In altera.
Aquila sublatis alis, ad dextram conuersa, in fulmem
stat, rostro lauream tenens. Hinc inde. S-C. Hunc
nummum aeneum uidi Romae apud D. Antonium
Augustinum.
In una parte.
12. Cephalicon uirile cerno diademate reuinctum, leua
facie. Ob os sunt literae. L. ATAL.
In altera.
Aquila in fulmine stat, explicatis latissime alis, ad
uolatum. a cuius parte sinistra uidetur amula
ansata. Inscriptionis praeterea nihil. Nummus
hic aeneus mihi Norimbergae est uisus apud D. Bili-
baldum Incuriam.
L.iiij.