Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  VI.
tradunt,  deprehendebatur  enim  serrantibus
sat  duum.  Est  autem  omnino  verum,  quod
dimidiam  crassitiem  cranii  leonini  non  superaverit, ¬
  quod  deprehendimus  6.  lineas  crassum,
ubi  tenuissimum.  Os  quod  eminet  ad  interiora, ¬
  &  quod  separat  cerebrum  à  cerebello,
erat  similiter  tenuius,  &  magis  irregularis  figurae, ¬
  quam  in  Leone.
Cerebrum  vicissim  quadruplo  majus.  Erat
siquidem  4.  uncias  longum,  &  totidem  profundum, -
  tres  vero  latum,  dum  Leonis  cerebrum -
  nonnisi  2.  utrinque  aequabat.  Glandula
pinealis  erat  valde  exigua  &  maxima  ex  parte
imperceptibilis,  non  secus  ac  in  Leone.
Oculus  erar  tectus  palpebra  interiore,  quae  oriebatur ¬
  in  cantho  majore  &  inde  tendebat  aliquantenus ¬
  deorsum.  Erat  oculus  simul  valde -
  exiguus.  Ejusdem  bulbus  diametro  5.  lineas -
  non  excedebat,  &  erat  minor  oculo  cati.
Humor  crystallinus  erat  magna  ex  parte  sphaericus, ¬
  &  ille  in  sinistro  oculo  nostri  Ursi  senioris ¬
  deformatus  erat  glaucomate  quodam,  quod
ipsum  albicantem  fecerat  &  omnino  opacum.
Ejus  situatio  videbatur  similiter  plane  insolita,
dum  non  erat  directe  oppositus  aperturae  uveae,
sed  retractus  quasi  lateraliter  extrorsum  axi  oculi, ¬
  adeo,  ut  similiter  ante  sectionem  deprehenderetur ¬
  per  albedinem,  quae  apparebat  in
fundo  aperturae  pupillae  in  interiore  parte,  quasi
ibi  cataracta  delitesceret;  &  hoc  productum
erat  à  contractione  fibrarum  ligamenti  ciliaris
unius  partis,  &  per  extensionem  vel  relaxationem ¬
  earundem  in  altero  latere:  quod  videba.
tur  factum  ad  concedendum  liberum  transitum ¬
  visibilibus  speciebus  per  2.  reliquos  humores. ¬
  Haec  crystallini  humoris  distorsio  probabiliter ¬
  orta  est  eodem  modo,  ac  fieri  videmus
in  oculis  infantium,  qui  postquam  per  longum -
  tempus  decubuerunt  in  loco  ubi  nonnisi
obliquam  lucem  oculi  recipere  possunt,  strabones ¬
  fiunt,  per  dispositionem,  qua  musculi
oculi  contrahuntur,  dum  exercentur,  &  qua
mutatur  id,  quod  in  ipsis  naturaliter  se  recte  habet, ¬
  per  extensionem  fibrarum  quarundam,  &
per  contractionem  reliquarum.  Hac  re  facile
adduci  possemus,  ut  cogitaremus,  quod  hae
fibrae  ligamenti  ciliaris  sint  capaces  dilatationis
&  contractionis  voluntariae,  non  aliter  ac  fibrae
musculorum,  &  quod  haec  actio  possit  augere
vel  diminuere  convexitatem  humoris  crystallini, ¬
  prout  diversa  distantia  objectorum  requirit ¬
  variam  in  oculis  eorumque  partibus  modo ¬
  dictis  dispositionem,  quo  magis  clare  distincteque ¬
  objecta  appareant.
Extrema  duorum  nostrorum  ursorum  macies ¬
  nobis  obstitit,  quo  minus  experimenta  in  illorum ¬
  pinguedine  caperemus,  &  nos  informaremus -
  de  veritate  ejus,  quod  Aristoteles,
Theophrastus  &  Plinius  de  illa  tradunt,  quod,
dum  singuia  hyeme  in  speluneis  suis  reconditur

DE  URSO.
animal  hoc,  manifeste  pondere  augeatur.  Quod
si  verum  deprehendatur,  videretur  id  confirmare ¬
  vulgi  opinionem,  quod  inter  omnia  animalia ¬
  ursus  citissime  adolescat:  siquidem  dicunt, ¬
  quod  sub  primordio  vitae  suae  sit  omnium
animalium  minimum  in  proportione  (nam
juxta  Aristotelis  &  Plinii  assertionem  glire  s.
mure  majore  vix  major  nascitur)  sed  postmodum ¬
  ad  vastissimam  molem  adolescat,  &
quod,  longo  tempore  licet  enutritus  lacte  à
muliere  quadam,  nec  quicquam  ederit,  (si
verum  est,  quod  Aristoteles  asserit,  quod  ursi
educent  suos  catulos,  dum  illos,  prompte  intra ¬
  speluneam  suam  occludunt,  ubi  remaneant
40.  dies  sine  ullo  cibo,  &  quod  præeterea  ursus -
  quovis  anno  longum  temporis  spatium  vitam ¬
  sine  cibo  transigat)  nihilominus  tam  subito ¬
  adolescat,  ut  juxta  Albertum  crescat  instar ¬
  crocodili  per  universum  vitae  suae  decursum, ¬
  nec  adolescere  desinat  post  mortem  suam,
si  modo  id,  quod  Veteres  de  ipsius  pinguedine
tradiderunt,  verum  sit.
Considerata  haec  particularia,  observationibus ¬
  nostris  juncta,  nos  movebant,  ut  subsumeremus, ¬
  quod  temperamentum  ursi,  quod  juxta
Aristotelem  est  extreme  humidum,  debeat  intelligi ¬
  de  humiditate  quadam  ad  vivendum  necessaria -
  &  apta;  quod  in  eo  consistit,  ut  non
facile  exarescat,  &  quae  est  productum  non  cruditatis, ¬
  quale  est  superfluus  excrementorum  humor, ¬
  sed  perfectae  concoctionis,  ortae  ex  bonitate ¬
  constitutionis  illarum  partium,  quae  sunt
aptae  ad  facile  convertendum  omne  genus  nutrimenti ¬
  in  laudabilem  succum  &  ad  assimilandum ¬
  &  mutandum  illud  in  ipsarum  propriam
substantiam,  aut  ad  dissipandam  maximam
ejus  partem  per  exercitium  suum,  quod  fructuosè ¬
  illae  faciunt,  actiones  suas  continuè  peragendo. ¬

Notata,  quæ  juxta  observationes  has  nos  de
perfectione  temperamenti  in  urso  reddiderunt
certiores,  erant  primo,  ejusmodi  animal,  quod
sine  discrimine  vorat  omne  genus  edulii,  uti
ursus  facit,  &  quod  eadem  facilitate  digerit
crudos  cibos,  pisces,  cancros,  insecta,  fructus
arborum,  pulmenta  &  mel,  &  quidem  in  valde ¬
  angusto  stomacho,  &  arctis  intestinis,  &
inter  quæe  fere  nullum  deprehensum  est  intestinum ¬
  coecum,  necessario  gaudere  mirabili
facultate  concoquendi,  cum  supplere  possit
per  bonitatem  temperiei  suae  id,  quod  ipsi  deest
in  commoditate  structurae,  quae  deprehenditur ¬
  in  organis,  quibus  animalia  alia  gaudent
ad  reddendam  hanc  functionem  magis  perfectam, ¬
  &  quae,  ad  digerendam  magnam  nutrimentorum ¬
  partem,  asservant  illa  longo  temporis ¬
  spatio  in  magnis  receptaculis,  &  deferunt
illa  per  infinitos  circuitus  &  anfractuositates,
uti  observavimus  in  Camelo,  cujus  intestina
erant  fermè  duplo  longiora,  quam  in  urso.
G  2
Secundo:
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer