Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  VI.
quadantenus  lanam  referens,  magisque  crispus, -
  quam  caprinus,  multo  vero  minus
quam  ovillus.
Porro,  quoad  interiores  partes  corporis,
epiploon  erat  valde  amplum,  sed  summè
macilentum,  instar  reliqui  totius  corporis,
quod  neque  externe  neque  interne  habebat
quicquam  pinguedinis:  quod  forte  ortum
fuit  à  morbo,  quo  subjectum  hoc  periit,  siquidem ¬
  animal  hoc  alias  secundum  naturam ¬
  valde  est  obesum,  cumprimis  tempore
hyemali,  quo  ursi  insigniter  pinguescunt.
Hepar  erat  insigniter  amplum,  &  in  7.  lobos ¬
  divisum,  quorum  unus  erat  multo  minor ¬
  reliquis.  Vesicula  fellea  vix  dimidiam
crassitiem  assequebatur  illius  in  leone;  erat
vero  plus  fellis  diffusum  per  membranas  ipsi
adjacentium  partium.
Oesophagus,  qui  non  excedebat  14.  lineas
in  diametrò,  nec  latior  fiebat  versus  superius
ventriculi  orificium,  observabatur  exterius
valde  carnosus  ad  ventriculum,  qui  erat  extreme -
  angustus.  Aristoteles  tamen  asserit,
quod  Ursus  habeat  eundem  valde  amplum,
non  secus  ac  porcus,  quod  cum  illo  asserunt
omnes  reliqui  autores;  censuerunt  siquidem,
quod,  cum  ursus  sit  valde  vorax,  necessario
habeat  amplum  ventriculum.  Attamen  in
nostris  subjectis  non  erat  pedem  longus,  &
ejus  maxima  latitudo,  quae  erat  prope  summitatem, ¬
  non  excedebat  6.  uncias  &  2.  cum
dimidia  versus  medium,  ubi  erat  coarctatus,
ut  demum  ampliaretur,  desinens  in  secundum
ventriculum,  ferme  tres  uncias  cum  dimidia,
qui  erat  situs  versus  pylorum.  Fundus  utriusque ¬
  ventriculi  erat  durus  &  tres  lineas
crassus,  quinque  vero  versus  pylorum,  qui
erat  similiter  durior.  Ventriculorum  illorum ¬
  interior  membrana  erat  aequalis,  uti  vul
go  esse  solet,  excepta  exigua  illa'asperitate,
quam  vocamus  velvet,  quoniam  sericum
villosum  refert;  referebat  autem  aliquatenus
ventriculum  ruminantium  pecorum  in  eo,
quod  complures  haberet  eminentias,  similes
illis,  quae  constituunt  reticulum  &  echinon
in  ruminantibus:  nisi  quod  illae  eminentiae
non  haberent  illam  speciem  regularitatis
quæ  deprehenditur  in  ruminantium  ventriculis. ¬

Quoad  intestina,  dici  posset,  quod  non
adesset  nisi  unum,  siquidem  non  observabatur ¬
  illa  discretio,  quae  deprehenditur  in
reliqua  animalium  turba,  per  diversum  nempe ¬
  colorem,  substantiam  &  crassitiem;  similiter ¬
  nullum  plane  caeci  intestini  aderat  vestigium, ¬
  nec  cellularum  coli  quiequam  appa
rebat.  Erant  vero  summatim  intestina  40
pedes  longa,  cum  è  contrario  Leonis  illa  25.
pedes  non  superarent.  Hac  intestinorum
uniformitas  fortè  in  causa  fuit,  ut  Theodoria
Gaza,  dum  transferebat  librum  Aristotelis  de

DE  VRSO.
animalibus  ex  Graca  in  Latinam  Linguamquando ¬
  autor  de  ursi  intestinis  loquitur,  vo
cem  Graecam  ereeα  exposuit  per  Latinam  intestinum; ¬
  est  vero  credibile,  quod  haec  particularitas ¬
  fuerit  incognita  Scaligero,  dum  reprehendit ¬
  Theodorum,  quod  temere  hoc  fecerit. -

Lien  erat  gracilis  &  tenuis,  quippe  longitudine ¬
  6.  uncias  non  excedebat,  2.  uncias
ferè  latus,  &  minus  una  uncia  crassus.
Structura  Renum  apparebat  nobis  admodum ¬
  insignis  &  particularis.  Illorum  forma ¬
  erat  valde  longa;  habebant  V.  c.  sem.  uncias ¬
  in  longitudine,  &  III.  c.  sem.  in  latitudine.
Membrana  adiposa,  quae  omni  adipe  destituta ¬
  erat,  postquam  detracta  esset,  apparebat ¬
  alia  membrana  valde  solida  &  crassissima,
qua  non  erat  sola  in  renibus  insignis,  nec
parenchymati  affixa,  sed  alia  quaepiam  membrana, ¬
  qua  instar  sacci  continebat  quinquaginta ¬
  6.  exiguos  renes  angustosque,  dummodo ¬
  sic  appellare  illos  liceat:  totidem  quippe
parenchymata  actu  &  apertè  ab  invicem  secreta, ¬
  propriis  suis  membranis  tecta  &  sibi
invicem  juncta  in  quibusdam  locis  per  fibras
&  praetenues  membranas,  ab  illa,  quae  illos
renes  omnes  instar  sacci  prodeuntes  involvebat. -
  Haec  connexio  erat  peculiaris  exiguis
renibus,  qui  erant  in  concava  parte  totius  hujus ¬
  renulorum  acervi  s.  renis  totalis,  ast  versus ¬
  convexam  partem  illi  renuli  sibi  minime
connexi  erant.
Figura  cujusvis  exigui  renis  referebat  largam ¬
  basin  in  exteriore  parte,  &  sibi  invicem
appressi  erant  versus  interiorem  partem  totalis ¬
  renis,  ubi  erant  ad  invicem  firmati  instar ¬
  racemi  uvarum.  Illorum  basis  erat  in
quibusdam  hexagona,  in  plurimis  pentagona, ¬
  &  in  reliquis  quadrangula.  Situ  ergò
differebant,  ast  maxima  illorum  pars  crassitudinem ¬
  mediocris  castaneae  habebat:  paucae ¬
  ad  parvam  nucem  accedebant.  Acervus
ille  renulorum  referebat  conum  pineum  maturum. ¬

Singuli  isti  parvi  renes  erant  firmati  quasi
ad  caudam  quandam,  conflatam  ex  triplici
vasorum  genere,  qui  erant  rami  duorum  vasorum ¬
  emulgentium  &  ureter,  qui  intrat
per  apicem  exigui  cujusdam  renis,  qui  in  sinum ¬
  quendam  excavatus  erat  ad  illum  recipiendum, ¬
  uti  pomum  excipit  petiolum  suum,
contra  ac  communiter  in  totalibus  magnis
renibus  fit.  Rami  hi  erant  ita  dispositi  ut
arteria  esset  inter  venam  &  ureterem,  uti
Riolanus  observavit,  cui  videtur,  quod  haec
vasa  sint  sic  eum  disposita  in  finem,  ut  dum
arteria  super  ureterem  incedit,  perpetuum
urinæe  fluxum  per  continuam  pulsationem
suam  producat.
Trunci  arteriae  &  venae  emulgentis,  quæ
non  erant  calamo  crassiores,  singuli  dividebantur, ¬

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer