SECT. IV. DE
potius laedit, spiritusque animales tumultuarie
movet, sicque animal ad iracundiam per se pronum ¬
in furorem agit. Idem etiam inter homines ¬
obtinere, quotidiana loquitur experientia;
contingit scilicet saepe, ut in hominem, quem
per omne vita nostrae spatium non vidimus,
primo statim aspectu, vel ob connatos ipsi
mores, vultus corporisque figuram, vel
propter aliud ignotum quid, non exiguum ca
piamus odium, de causa interrogati nil respondere -
apti, nisi:
Non amo Te Volusi, nec possum dicere
quare,
Hoc saltem possum dicere: Non amo Te.
vel ut alius
Crispinam lieb ich nicht, man mag. die Ursach -
fragen,
Crispinam lieb ich nicht, ich kan kein andre
sagen.
Oculorum supra meminimus, quod nempe inimici ¬
forsan ex Amici nostri oculis prodierint radii, ¬
quos Leo ægrè tulerit. Certum enim est,
pleraque animalia hominum oculis alterari, ¬
in quibus scilicet Natura qu si Selov r. poMagnanimum -
ex superba fronte severisque
moribus etiam judicatur animal Leo, in quem
parum timoris cadir; parum scilicet: non existimandum -
enim, ac si nullo plane percutiatur ¬
timore, contrarium enim audivimus ex
ferarum custodis ore, qui recensuit, quod
Pastores circa Algeriam in Africa ad arcendos
a gregibus Leones vestibus campanulis nolisque
obsitis, vel etiam tympanis utantur, quibus scilicet ¬
in fugam vertitur Leo; quod ultimum
etiam Gesnerus l. c. p. 587. indicat. Aliis aliâs
non facile terretur. Delira enim fabula est,
circumactos rotarum orbes currus que inanes Leonem ¬
terrere, prout Fabularum Architector Pli
nius refert; ut taceam puerile illud, Leonem
Simiam & Gallum ejus que cantum timere. Alii
quidem putarunt albos tantum Gallos metum
ipsi horroremque incutere, ast utrumque experientiæ -
reclamat, vide etiam apud Voss. Idol. -
L.III. c. 53. p. 1017. Quid ? ut minima non
curat Præetor, sic Leo noster istiusmodi exigua
aliaque vilia non astimat, multo minus facile
iisdem exagitatur, quod videre fuit in Venationis -
spectaculo Florentiae exhibito, quod Gabriel ¬
Simon in Dialogo suo ita enarrat: Videlicet -
se in civitate Florentiae interfuisse venationis
spectaculo, in platea S. Crucis parato, ubi inter
alia animantia duo Leones in Theatrum ducti
fuerunt, quorum alteri in arena occurrit Capreolus, ¬
qui pedibus anterioribus ter aut quater caput ¬
Leonis percussit, sed Leo tanquam magnanimus ¬
& generosus similem percussionem parvipendens ¬
Capreolum illaesum praeteriit, & ad hellandum ¬
cum superbissimo Tauro in altera Theatri
parte morante alacri animo se contuli:: haec ile.
ALIO LEONE.
Hic Leo profecto se gessit, sicut faciunt prudentes ¬
& magni animi homines, qui si forte
à scurra scurtiliter tractentur, non statim fulgure -
& tonitru reboant, nil scilicet nisi insanam ¬
glocitantes vindictam, sed cum Socrate
(inbaptizato fere dixissem Christiano) à quodam ¬
calce percusso, nec tamen contra quicquam -
mussitante regerunt: Quid si me Asinus
calcitrasset, num illi diem dixissem? Licet autem ¬
magnanimus sit Leo, non tamen persuadere ¬
mihi possum, magnanimam suam patientiam ¬
acriter etiam excitatum servare victisque
parcere, juxta Ovidianum.
Corpora magnanimo satis est prostrasse
Leoni,
Pugna suum finem, cum jacet hostis
habet.
Vel quod Sperlingius l. c. p. 152. ex aliis
scribit: si infestatur solum, telumque avertitur, ¬
non prosternit jaculatorem, sed leviter
cauda percutit atque terret. Imo, bona verba, -
credat hoc Judaus Apella.
Utcunque sit, magnanimus manet, & propter -
hanc suam magnanimitatem, bellicositatem,
excelsam indolem, copiam spirituum laudabilium,
incessum heroicum, vultum majestate plenum,
jubamque qua veluti corona caput ejus ornatum
apparet, quadrupedum in Terra Rex Leo est,
non secus ac in Æquoreis Delphinus, inter
insecta Apis, inter pisces Balana, inter aves vagas, ¬
qui Ganymedem rapuit
Jovis Armiger Ales.
Quibus omnibus tamen ex beneplacito &
constitutione summi Polarchae potentior Dominus ¬
& Rex Aomo dominatur, altiorque inter ¬
ea, sublimi coelum tuenti supereminet ore, ¬
emicatque non aliter ac dum nox est sereno -
coelo
Luna —
Inter minora sidera,
qui eo etiam audaciae procedit, ut Leonum fetocissimorum ¬
latebras non tantum frequentare, ¬
sed & catulos auferre suscipiat, ablatosque, -
quantum fieri potest, mansue facere tentet.
Loquantur pro me Antiqui Romanorum Triumphi. ¬
Nonne Marcus Antonius (ut ex multis
unum afferam exemplum) post pugnam Pharsalicam ¬
jugatos currui Leones junxit, non recensendo, -
qui Leones ad artem venaticam aptam -
reddidere. Nec in eo alta hominum
mens acquievit, quin crudelissimos etiam Leones ¬
cominus aggressi sint. Habetis exemplum
in Hunonis Gloriosi Comitis Oldenburgici filio
Friderico, qui præsente Imperatore Henrico IV.
ad Parentis insontiam demonstrandam Leonem -
aggressus est vicitque, vid. prolixius apud
Hermann. Hamelmann Chron. Oldenburg. P. I.
c. 13. p. 32. Sic etiam anno 1647. quidam in praesentia ¬
Schach Choram Magni Mogolis Indici
Leonem infelix feliciter trucidavit. Infelicem
F 2
eapropter