SECT. IV. DE
vit. Ex musca autem Elephantum facere
Sperlingio Zoolog. Phys. p. 148. & mihi videntur
Veteres, asserentes Leonis ossa collisa ignem gignere, ¬
quemadmodum facit silex chalybe percussus. ¬
Utcunque autem haec, ut innumera
alia, quæ futilia passim de Leone blaterantur,
falsissima sint, veritati tamen haud dissonum
videtur id quod Aristoteles lib. 5. c. 80. de
Leoninorum viscerum structura dicit, quod nimirum ¬
visceribus canum similia sint. Et
profecto ille non adeo crassum errabit erro
rem, qui Leonem familiae Canum & Tigridem
generi felium annumerat.
In his recensitis ferè omnibus Leanam Leoni ¬
similem deprehendimus, exceptis staturâ,
quae in Leone excelsior, membris genitalibus &
jubâ, quâ caret. Oculis etiam variat, quorum ¬
scilicet pupillas in Leaena majores & rotundiores ¬
observamus; praeter quae in ventre
tot ubera habet, quot canis: ut demirari satis
nequeam, quâ ratione acutus alias Aldrovandus, -
qui l. supra cit. etiam gloriatur se
Leones vidisse, eidem duas tantum assignare
audeat mammas.
Dum in praecedenti thesi mentionem fecimus ¬
mammarum & membrorum genitalium,
quae ad producendum & sustentandum Animal ¬
necessario requiruntur, non inconsultum ¬
duximus, pauca quaedam de Leonum
generatione interponere. Audivimus scilicet ¬
superius, Leones catulos utplurimum aliunde ¬
in Europam adduci, ubi postea in Vivariis ¬
Principum asservantur & sollicite foventur: ¬
nam in Europa nunquam vel rarò pariunt ¬
Leones. Nostri quidem Trigides, qui
tum temporis cum Leonibus venère, duos
ante biennium pulcherrimos genuere catulos, ¬
qui autem hyemis saevitiam non superarunt. ¬
Jam iterum duos peperit Tigris foemina ¬
catulos, quos ad justam aetatem ferarum
Curater educare sperat. An autem pari ra
tione ex nostris Leonibus Leunculos aliquando
visuri erimus, tempus docebit: speramus
saltem; impossibile enim non est, quippe sub
Electore Saxoniæe Johanne Georgio II. Leana peperit. -
Audiamus eum in finem Tobiam Beutel, ¬
in Cedreto Electorali Saxonico, sub titulo Leonum, ¬
ubi postquam alia in Theriotropheo
daxonico contenta animalia recensuit, ita
pergit: Inter haec animalia hôc tempore etiam
Leo & Leana est, quos ambos Serenissimo Nostro
Electori Serenissimus Magnus Dux Hetruriae ante ¬
duos abhinc annos Florentiâ hic Dresdam misit, ¬
ex quibus anno proximè praeterlapso Leana
tres catulos enixa est, qualia animalia terra Saxonica ¬
alias non fert. Exinde salem videre
est, quam infirmo stet talo Veterum assertum, ¬
Leanam scilicet unum tantum excludere ¬
foetum. Quomodo ipsorum coitus fiat?
avrodiae destitutus haereo, quod vero post coitum ¬
cohaereant Curator Leonum affirmat.
ALIO LEONE.
Ex pramissis omnibus pronô quasi fluit
alveò Leonem nostrum non tantum singularis ¬
pulchritudinis (ob quam Elector Moguntinus, ¬
per celebrem Francofurtensium Cναο
Rose ante annum eundem cum Leana depingi ¬
curavit) sed & fortitudinis egregiae animal ¬
esse: quam suam fortitudinem maxima
cum truculentia conjunctam esse data occasione ¬
viribus suis fidens ostendere non intermittit, ¬
quippe qui
crudeli concitus irà
Horrendus savit, mediumque per agmen
equorum
Infertur lateque omnes sternitque fugatque.
Data scilicet occasione & famelicus, alias
enim placidè satis se gerit; fame autem vexatus ¬
& quando vorat, dirè rugiens immane
quantum iratus & crudelis est.
Quemadmodum autem in exercitu militum ¬
non omnibus aequè, licet cataphractatis
heroici animi ignis sub costis spuriis gliscit,
sic & idem in generosa Leonum familia obtinere ¬
videtur; quamvis enim Leones fortes ¬
& crudeles sint, nihilominus pauci quidam ¬
hoc in passu degeneres se exhibent, quos
vide apud Aldrov. l. c. p. 8.9. Inter generosos
autem præeter Parthicos Lybici generosiores
habentur, propter quorum truculentiam
nemo adeo facile meticulosa ipsorum adire
latibula suscipit, quod elegantissimè Hoffmanns ¬
vvaldau part. II. v. 10. exprimit:
Soll ich in Lybien die Lovven-Lager storen, ¬
& c.
Leo autem furiosior est & fortior Leana, quamvis ¬
contrarium ex Aeliano Gesnerus hisce verbis ¬
scribat: Semiramis Assyria, non si Leonem
vel Pardalim similemve feram interfecisset, sed
si Leanam esset nacta, in eo sibi placuisse fertur,
foeminam scilicet mari ceu fortiorem praeferens
vid. lib. de Quadrup. digit. p. 577.
Crudelitatem acquirunt, quando colla &
armos vestiunt jubae, catuli enim magis innoxii ¬
sunt, cumprimis si à teneris unguiculis
inter homines degunt. Sic summa cum delectatione ¬
ferarum Custodem cum Leonibus catulis, ¬
quos catenâ ferreâ ligatos tenebat,
ludentem vidi, quem etiam, ut & servos &
ancillas ejus, posticis pedibus stantes seque
ad horum corpus allinentes canum more basiabant ¬
& lambebant, quod & in Tigridibus,
observavi. Jam autem adultiores factos Leonum ¬
Curator non amplius adire, neque in cubiculo ¬
ipso, sed per cancellos interpositos cum
ipsis conversari audet. In istiusmodi enim
bruta illud quadrare antiquum:
Naturam furca expellas tamen usque recurrit,
egregio cum damno Leonum Curatoris Cognata ¬
ante biennium in Tigridibus experta est,
qui tamen tractabiliores tum temporis Leonibus ¬
erant, mulierculamque mirè amabant.
Contigit scilicet, ut Tigrides aliquando acriter in¬