Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  1.  DE
articuli  crurum  tam  sublimes  non  sunt,  ut
aliorum  animalium,  sed  humiliores  terram
versus  secundum  Vartomannum  lc.  Pedes  priores ¬
  majores,  cujus  rei  causam  reddit  Albertus
M.  l.  2.  tr.  1.  c.  1.  de  animal.
Genua  Elephantos  non  posse  flectere  Ambrosius ¬
  putat,  quia  secundum  ejus  opinionem ¬
  rigidiore  crurum  usu  opus  fuit,  quibus ¬
  velut  columnis  tanta  posset  membrorum
moles  fulciri:  calcaneum  modò  leviter  eos
inflectere  credit,  rigere  caetera  pedum  â  summô ¬
  ad  imum.  V.  Cælius  l.  4.  12.  unde  &  credo,
inquit  Vossius,  hæc  bellua  AEgyptiis,  (quod
est  apud  Orum  Hieroglyph.  l.  2.  c.  86.)  Symbolum ¬
  erat  Regis:  nam  Rex  supplicat  nemini.
I.  B.  Tavernier  in  itinerario  Persico  scribit
Persarum  Regem  ab  Elephantis,  anteriores
pedes  prorsum,  posteriores  retrò,  quantum
poterant,  porrigendo  salutatum  se  vidisse,
idque  nonnullos  pro  genu  flexione  habuisse.
Flexuras  enim  &  juncturas  habent  Elephanti
poplites  contra  Veterum  sententiam,  quod
astruit  Aristot.  I.  2.  H.  A.  c.  1.  scribens:  Viviparis ¬
  inter  animalia  quadrupedia  flectuntur
priora  crura  antrorsum,  posteriora  verò  retrorsum: ¬
  &  habent  flexurarum  cavitates  ad
se  mutuo  conversas:  Elephas  autem  non  ita,
sicut  aliqui  dicunt:  flectit  autem  posteriora
crura  sicut  homo.
Crura  iis  magna  sunt  &  fortia,  neque  (ut
quidam  imperiti  existimant,)  unô  tantum
osse  indivisa  constant,  sed  genua  flectunt
more  aliorum  quadrupedum:  eapropter  E
lephanti,  (ut  refert  Aloysius  Cadamustus,  qui
cum  classe  in  Aethiopiam  &  Regionem  Calicut ¬
  navigavit,)  ut  eos,  qui  insidere  volunt,
suscipiant,  genua  submittunt,  seque  erigunt
deinde.  Vid.  A.  Matthiolus  comment.  in  Dioscorid. ¬
  l.  2.  c.  50.  pag.  216.
Quis  Strabonem  caeterosque  non  rideret,
inquit  P.  Gillius,  scribentes,  Elephantorum
venatores  notare  arbores,  quibus  Elephanti
accumbere  solent,  atque  ex  alterâ  parte  truncum ¬
  rescindere,  cui  bestia  inhaeserit,  eamque ¬
  pariter  cum  arbore  ruere:  cumque  resurgere ¬
  nequeat,  propterea  quod  crura  con
tinuum  &  inflexum  os  habeant,  ex  arboribus ¬
  desilientes  illam  obtruncare:  quod  commentitium ¬
  deprehendi:  nam  etiamsi  solo
dorso  ad  terram  adnitens  quatuor  pedibus
crectis  supinus  constitueretur,  tamen  nullius ¬
  auxiliò  se  facile  invertebat  atque  erigebat: ¬
  id  quod  etiam  Anno  1689.  Augustæ  Vindelicorum ¬
  in  Elephanto  mare  quinque  annorum ¬
  vidimus,  qui  supinus  in  terrâ  pedibus ¬
  sursum  versis  jacens  facili  negotio  resurgebat. ¬

Os  cruris  anterioris  in  femore  longum
duos  pedes,  cujus  medium  habet  perimetrum ¬
  dodrantalem:  ejusdem  pars  attingens
genu,  habet  diametrum  pedis  &  quindecim

ELEPHANTO.
digitorum:  ejusdem  cruris  os  tibiae  est  longum ¬
  pedem  atque  dodrantem,  cujus  pars,
quae  annectitur  junctura,  ad  quam  alligatur
pes,  habet  perimetrum  pedis  &  quatuordecim ¬
  digitorum:  cujus  medium  habet  ambitum ¬
  quindecim  digitorum.  Os  cruris  posterioris ¬
  femorale  longum  duos  pedes  &  decem ¬
  digitos:  ejus  medium  habet  perimetrum ¬
  dodrantalem:  hujus  ossis  pars  attingens ¬
  juncturam,  qua  alligatur  ad  tibiam,
est  perimetri  pedalis,  &  tredecim  digitorum.
Tibiae  os  est  duplex  vel  potius  unum,  partim
ita  conjunctum,  ut  in  suis  duobus  capitibus
sit  Idem:  deinde  divisum  ab  uno  capite  ad
caput  alterum  in  duo  ossa  inter  se  distantia
duos  digitos,  quorum  unum  magnum,  alterum ¬
  parvum:  magni  quidem  perimeter  in
medio  est  dodrantalis:  parvi  verò  sesquidigitalis. ¬

Ossa  ejus  sunt  viribus  chalybeis,  baculo
aereo  seu  ferreo  vecti  similes  Hiob.  c.40.  Quoniam ¬
  corporis  magnitudo  vasta  pondusque
ingens  est,  ideo  sustinendi  tantummodo  gratiâ ¬
  pedes  habet  priores,  nec  ad  ullum  alium
usum  utiles  propter  tarditatem  flectendi  atque ¬
  ineptiam.  Vid.  Aristotel.  I.  2.  de  part.  an.
c.  16.
Petrus  Gassendus  in  vita  Peireskii  lib.  4.  p.  m.
156.  de  Peireskio  refert,  quod  depingi  Elephantum ¬
  triplici  facie  curaverit,  ac  recubantem ¬
  potissimum,  ut  commissurae  melius
paterent,  quae  inter  pedem  &  tibiam,  tibiamque ¬
  &  femur,  ad  convincendum  ertorem,
qui  auctoritate  Strabonis  aliorumque  invaluerat ¬
  de  inflexibilitate  crurum  fabulisque
superstructis.  Adjicere  autem  solebat,  cum
haec  deinceps  memoraret,  minimè  potuisse
antiquos  articulationem  latere,  quod  in  quibusdam ¬
  vulgò  vocatis  Metallionibus  expressissent ¬
  Elephantem  funambulum,  insigni
quâdam  utique  non  mobilitate  modo,  sed
&  flexibilitate  crurum.
Inflectit  Elephas  genua  seu  posteriores  poplites ¬
  secundum  Aristotel.  H.  A.  l.  2.  c.  1.  &
Plinium  I.  II.  c.  45.  sicut  alia  animalia  &  sicut
homo,  quamvis  aliquantò  tardius:  eapropter ¬
  illi  toto  coelô  errant,  qui  ex  mente  quorundam ¬
  Veterum  sibi  persuadent,  Elephantos ¬
  habere  crura  sine  juncturis,  &  semel  in
terram  prolapsos  resurgere  non  posse:  huic
enim  opinioni  refragatur  non  solum  Aristoteles ¬
  lib.  de  animal.  incess.  c.  9.  ubi  expresse  scribit, ¬
  quod  antiquus  hic  de  Elephantis  sermo
haut  quaquam  sit  verus:  sed  &  Plinius,  Aelianus ¬
  aliique  Autores,  ut  &  ipsa  experientia ¬
  &  avtoa.  Dulcis  haec  est  phantasia,  inquit ¬
  Johann.  Sperling  in  Zoolog.  l.  2.  c.  4.  quam
visus  refellit,  cum  Elephas  nunc  flectat  nunc
erigat  erura,  &  genibus  submissis  fiat  supplex:
saepè  in  pulvere  &  arena  volutati  confestim
subsiliunt  atque  se  erigunt.  Vid.  Happel.  Rel.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer