SECT LXXXV. DE
spectes, ubi sunt fragilissimi. Lingua inferiori ¬
omninò maxillae adhaeret, & ex pluribus ossibus ¬
articulatis per fibrosam quandam carnem
firmiter est composita; pelle quâdam durâ est
circumdata, & exiguis cuspidibus lucentibus
tecta. quae ab interioribus versus exteriora eam
reddunt asperrimam laevissimam vero & glabram ¬
ab exterioribus versus interiora. Cuspides ¬
illae Microscopio observatae perinde ac cry
stallus pellucidæ apparent, inque longitudine
suâ tres habere videntur lineas, unam verò
cum dimidiâ in basi suâ. Jugulum ipsius amplum ¬
est, nec Oesophagus minor ipso ventriculo, ¬
in quo hunc piscem foetus suos abscondere ¬
dicunt Autores, siquidem aliquod iisdem
periculum immineat, dum absorbeat, ut revomat ¬
eos postea; Et hinc est quod Alianus
& Plutarchus dixerint, commodum quod hic
piscis prae reliquis habeat, singulare esse, ut
ab hamo se liberaturus cum ventriculo evomat, ¬
quem verò deinde retrahat iterùm tanquam ¬
aliquam vestem: id quod probabilius
multo videtur, quàm quod alii dicunt, absorbere ¬
eum lineam tamdiu, donec offendat
aliquam partem valdè debilem, quam dentibus ¬
suis secet, quoniam non habet dentes ad
dissecandum idoneos. Ventriculus longus cir
citer erat 15. digitos, & quinque latus, & finiebat ¬
infra in Pyloro quodam rectissimo, neque ¬
ultra unam cum dimidia lineam faciebat.
Foramen est laevissimum & maximè glabrum,
perinde ac Oesophagus, verum interiora ventriculi ¬
sunt inaequalia & similia eorum animalium
ventriculis, quae ruminantur, id quod appellatur
Reticulum. In ventriculo ramus herbae marinae ¬
in ventus est, quae dicitur Varec, quinque
digitorum longus, & piscis aequalis longitudinis ¬
sine capite, sine squamâ, sine pelle &
intestinis, in quo omnia jam erant absumpta
praeter carnem musculosam, quae adhuc per
manserat integra. Post Pylorum intestinum
extendit se nonnihil ad quatuor usque lineas
quinque digitorum longitudo, quae pro duo
deno haberi poterit, ea se dilatat posteà ut
magnum intestinum formet, quod circiter 18.
digitos longum erat, tres verò latum: Inferior
pars, quæe levis est & septem digitos longa, est
rectum. Superior, quae circiter tredecim di
gitorum est, structurâ planè fingulari gaudet:
Nam circum volutionem intestinorum ordinatiorum ¬
loco cavitas ipsius pluribus secessibus
ex membranis intestini interius complicatis
trans versim intersecta est: Quorum secessuum
alter dimidium digitum ab alterô remotus, &
variè, perindè ac cochleae testa sive scala quadam, -
contortus est. Id quod causae est, quòd
nutrimentum commoretur diutissime in transitu, ¬
aut via sit quàm brevissima. Sub infimum ¬
ventriculi lien affixus est, qui duplus,
& in duabus cuspidibus inaequalibus finit, quarum ¬
longissima 5. erat digitorum, color au¬VULPE
MARINO.
tem similis colori hepatis, saltem quod obscurior ¬
paulò esset & magis fuscus. Circa lienem ¬
quoque observatum est nonnihil intestino ¬
affixum, quod Pancreas fuisse dici posset, ¬
quoniam est glandulosum quasi, verùm
magis erat nigrum, quam ipse Lien. Jecur
omnem dextri lateris in ventre longitudinem
occupat; Divisum id est in duos lobos; hinc
dixerunt Autores Piscem illum duo habere jecinora. ¬
Longissimus istorum loborum viginti
habuit digitos, alter verò octodeeim; uterque
non nisi quinque latus erat. Color erat rubicundus ¬
& secundum longitudinem & transversim ¬
quoque obscuris lineis radiabat. Fel in
superiori parte majoris lobi in substantiam Parenchymatis ¬
inclusum, neque supra in vesiculâ ¬
quadam applicatum erat, sed color saliem
ipsius viridis per tunicam hepatis apparebat;
Lobi duo ponderabant quinque cum dimidiâ
libras. Vesicula interius habebat quaedam quasi ¬
folia, ex suâ tunica composita. Fel quod
continebat, plus aciditatis, quàm amaritudinis ¬
habere observatum est. Circa umbilicùm
pars quaedam interius conclusa duos circiter
digitos longa & in fine acuminata, quam sexum ¬
discernere crediderunt, observata est; Haec
jamjam innotuit per duos istos mucrones, quos
diximus, quosque nonnisi in maribus observari
Autores confirmant. Aures, quarum quinque
sunt in quovis latere, hoc inter alia commune
habent, quòd ipsarum apertura, quae duorum circiter ¬
digitorum cum dimidio est, unâ pene vice
interius se dilatet tantidem, quò in foramen
aliquod aperturae aequale coarctetur. Quod
vero speciale habent, tres intermediae majores
sunt & intra per bronchia custoditae. Duae extremae ¬
paulò minores ea cumprimis quae à capite, ¬
est remotissima, hoc peculiare habent, ut
laeves sint & sine curvaturis.
Cor est absque Pericardio, Aorta verò membranâ ¬
cincta est Pericardii membranae simili,
qua ita eam involvit, ut ipsi non sit juncta
aut affixà sed circa eam fluctuet. Magnitudo
cordis ut & figura referebat ovum gallinaceum.
Ventriculus, quem habebat unicum, uti penes ¬
quaevis animalia non respirantia observatur,
quinque habet valvulas, tres sigmoides ad
Aortae & duas triglochines ad venae cavae ostium. ¬
Cor etiam unàm tantum habebat auriculam ¬
valdè magnam, & principium Aortae
annulo carnoso decem lineas longo cinctum
erat. Aorta ascendens projectis quibusdam in
cerebrum ramusculis, maximam partem desinit ¬
atque evanescit sub lingua.
Caput nil ferè est aliud quam massa carnea,
musculis crotaphitis, qui spissitudine quatuor
etiam digitos superant, tecta. Cranium pugno ¬
haud erat majus, in superiore autem
parte duos penè digitos crassum. Spissitudo
tribus sinubus cavernosis & inaequalibus est
excavata. qui in medio est, superiorum partium ¬
L 2