Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  LXI.
DE
cubet  ovis  suis  instar  aliarum  avium,  sed  quod
illa  pelli  leporis  aut  vulpis  involvat  &  ad  radicem ¬
  arboris  alicujus  deponat  ad  cuius  summitatem ¬
  se  conferat,  ad  observandos  aucipites,
quorum  accessum  per  excussionem  alarum,
instar  aquilae,  impediat;  quod  ipsum  demonstrat ¬
  nomen  Otis  reverâ  ambiguum  inter  Veteres ¬
  fuisse  &  quandoque  Tetraonem  quandoque ¬
  autem  aliam  denotare  avem  ab  hoc  longis
parasangis  differentem:  Tetrao  enim  nec  arbores ¬
  conscendere  nec  alas  longe  de  se  excutiendo -
  cum  aucipitibus  pugnare  valet.
Cavitas  auris,  cujus  amplitudo  nonnullis
avi  huic  nomen  dedisse  videtur  neuniquam  insolitè ¬
  &  extraordinaria  est.  In  quibusdam  e
nostris  subjectis  pennis  reliquis  quodammodò
longioribus  obtecta  erat:  ast  tam  longas  aures
non  formabant,  ut  in  Domicellâ  Numidiae
seu  Avis  Scenicae,  quae  conjecturâ  nostra  est
Otis  genuina  Antiquorum,  cum  qua  etiam
confunditur,  ut  in  descriptione  ejus  ostendimus. ¬

Hepar  satis  amplum  est,  ita  ut  in  aliquibus
nostrorum  subjectorum  V.  pollices  exaequaverit ¬
  dexter  ejus  lobus,  ita  ut  ad  Ima  corporis
descenderit:  Substantia  gaudens  firmiori  ac
solida,  coloris  cinnabarini,  vel  miniati.
Vesica  fellea,  sub  lobo  dextro  haerens,  par
te  superiori  tantum  hepati  adhaerebat,  quae
cjus  quasi  cervix  erat.  Reliquum  ejus,  ab
hepate  liberum,  deorsum  pendebat  &  inferius
jejuno  adhaerebat.  Longa  erat  duos  pollices
cum  dimidio,  unum  tantum  lata,  figuram
habens  ovalem.  Ductus  cysticus  in  quibusdam ¬
  è  subjectis  nostris  brevis  erat.  Siquidem
à  fundo  vesicae  superiori  starim  jejuni  parti  jungebatur. ¬
  In  aliis  ductus  hic  longior  erat,  quoniam ¬
  à  superiori  cystidis  parte  prope  ejus  Cervicem ¬
  procedebat  &  illi  ipsi  loco,  quem  ante
dictus  brevior  occupabat,  inserebatur.  Ductus ¬
  hepaticus  è  cervice  vesiculae  prodibat  sicque ¬
  jejuno  2.  dig.  inferius,  quam  cysticus,  inscrebatur: ¬
  sed  in  his  tantùm  subjectis  Cysticus
à  cervice  vesicae  procedebat,  in  aliis  immediatè
sub  cystico,  ut  communiter  in  avibus  accidit,
insertus  erat.
Substantia  splenis  obscurè  rubescebat.  Structurâ ¬
  sua  renes  animalium  terrestrium  referebat ¬
  3.  tantùm  lineas  in  longitudine  &  sex  in
latitudine  habens.
Pancreas  in  primâ  statim  intestinorum  circumvolutione ¬
  situm  erat,  in  quae  ordinariò
descendit.  Substantia  ejus  dura  erat,  pallidèque ¬
  rubicunda.  Una  in  extremitate  valde  tenue, ¬
  &  in  altera,  è  quâ  ductus  ejus  procedit
valde  crassum  erat.  Ductus  autem  V.  tantum
lineas  longus  erat.  In  uno  nostrorum  subjectorum ¬
  duo  observabantur  ductus  à  pancreate
procedentes.  In  alio  duplex  erat  Pancreas,  ita
ut  unum  quodvis  peculiarem  sibi  ductum  haberet. ¬
  Hi  ductus  omnes  inserti  erant  prope

TETRAONE.
cysticum  &  quidem  proprio  &  peculiati  singulis ¬
  introitu.  Omnes  tamen  appendice  quadam
operti  erant,  instar  caruncula,  quae  interior  &
rugosa  tunica  intestinorum  esse  videbatur.
Aristoteles  in  Athenæo  observat  scribitque  Tetraonem -
  carere  ingluvie.  In  nostris  subjectis
Oesophagus  per  totum  sui  tractum  angustus
erat,  nisi  quod  aliquantulum  dilatatus  esset
antequam  ventriculo  jungeretur,  &  quidem
ad  duos  digitos,  extra  illud  spatium.  Hôc  in
loco  insignis  quantitas  glandularum,  inter
duas  oesophagi  membranas,  inclusa  erat.  Hae
glandulae  instar  favorum  seu  loculamentorum
apum  dispositae  erant,  ita  ut  quaelibet  secundum ¬
  longitudinem  excavata  esset  exiguumque
quasi  tubum  &  ductum  formaret.  Figura
totius  glandulae  erat  conica  &  quoad  crassitiem ¬
  in  una  extremitate  unicam,  in  altera  duas
lineas  habens,  in  apicem  terminata.  Hae  glandulae ¬
  sibi  invicem  incumbebant,  ita  ut  major
extremitas  tantum  appareret,  ubi  orificium
ductûs  exigui  occurrebat.  Membrana  oesophagi ¬
  interna,  quae  parvulis  illis  glandulis  incumbebat, ¬
  adeò  tenuis  erat,  ut  per  eandem
videri  potuerint  &  quando  illae  premebantur,
liquorem  emittebant,  qui  similiter  membranam ¬
  penetrabat.  Haec  membrana  aliâ  obtegebatur ¬
  tunicâ,  quae  per  totam  cavitatem  ventriculi ¬
  extendebatur,  non  secus  ac  illa  quae  partem ¬
  oesophagi  glandulis  obsitam  dilatabat.
Haec  ultima  tunica  supplebat  vicem  tunicae  villosae, ¬
  quae  communissime  &  generaliter  interiorem ¬
  Ventriculi  superficiem  in  alis  animalibus ¬
  obtegit  &  munit.
Structura  hac  inferioris  Oesophagi  partis
haecque  glandularum  congeries  in  plerisque  avibus ¬
  reperitur,  sed  non  tam  clarè  &  distinctè,
quàm  in  Tetraone:  Arantius  (qui  Tetraonem
quoque  secuit)  hasce  oesophagi  glandulas  caruncularum ¬
  nomine  donavit  easque  dicit  esse
rotundas:  ast  probabile  omnino  est  autorem
hunc  easdem  tantùm  per  tunicam  interiorem
observasse,  quae  oculis  tantum  majorem  uniuscujusque ¬
  glandulae  extremitatem  offert,  cum
reliqua  earum  pars,  quae  in  apicem  extenditur,
sub  glandulis  reliquis  se  abscondat.
Ventriculus  quatuor  pollices  longus  &  tres
latus  erat.  Ante  ejusdem  apertionem  Gallinarum ¬
  stomacho  similimus  apparebat,  ob  ejus ¬
  sc.  duritiem,  quae  in  Gallinis  à  carnis  spissitudine ¬
  proficiscitur.  Ast  in  omnibus  nostris
Tetraonibus  pars  haec  carnosa  admodum  tenuis
&  vix  lineae  crassitiem  excedens  observabatur,
omnisque  durities,  quae  in  hoc  ventriculo  se
trudebat,  antequam  aperiebatur,  à  solâ  membranâ ¬
  internâ  procedebat,  quae  non  tantum
dura  &  crassa  erat,  sed  &  plurimas  plicas  &
rugas  habebat,  ita  ut  quælibet  ruga  suas  rursus ¬
  complicationes  possideret,  quae  insigne  satis ¬
  spatium  replere  poterant.
Rugosa  hac  &  plicata  tunica  in  superficie
ventriF ¬
  3
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer