Full text : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  LIX.  DE
longus  erat  fex  polices  unguis  verò  digiti
minoris  tres  pollices  cum  dimidio.  Ala
adeò  existebat  parva,  ut  sub  pennis  in  dorso
prorsus  abscondita  non  adpareret.  Aldrovandus, ¬
  qui  solam  vidit  descriptionem  in  relatione
primi  itineris  Hollandorum  hâc  de  ave  communieatam, ¬
  refert  avem  hanc  cumprimis  in
hôc  mirandam  esse,  quod  &  alis  &  lingua  careat. ¬
  Nostro  in  animali  hoc  falsum  reperie
bamus.  Author  hic  addere  etiam  potuisset,
quod  pennis  sit  destituta,  quoniam  omnino
quibus  tegitur,  potiùs  repraesentant  pilos  Ursi
aut  Apri,  quàm  pennas  aut  lanuginem;  adeò
horridae,  longae  &  graciles  sunt  fibrae,  quae
barbulas  plumarum  harum  constituunt.
Omnes  hae  plumae  eâdem  se  habebant  ratione, ¬
  ab  avibus  volantibus  differentes,  in  quibus ¬
  aliquae  pennae  ad  volatum  &  aliae  solùm
ad  obtegendam  cutem  facientes  reperiuntur.
Noster  Casuarius  solum  instructus  erat  pennis
conditionis  posterioris;  Ut  plurimum  duplices
erant,  duobus  longis  tubis  vel  calamis  gaudentes, ¬
  qui  ex  aliô  breviori  cuti  inhaerescenti  originem ¬
  ducebant.  Clusius  dicit  eas  in  universum
esse  duplices.  Nostro  verò  in  subjectò  permultae ¬
  simplices  reperiebantur.  Quae  duplae,
semper  inaequali  gaudebant  longitudine  qua
rum  aliquot  quatuordecim  longae  erant  pollices. ¬
  Jam  supra  hoc  pennarum  genus  in  Aquilâ ¬
  quadam  &  Psittaco  notavimus;  verum  hae,
quæ  in  Casuario,  tria  adhuc  possidebant  particularia. ¬
  Primum  est,  barbulas  calamum  ab
extremitate  usque  ad  medium  adornantes,  fuisse ¬
  longas  &  asperas,  ad  instar  pilorum  Equi,
nec  ullas  ejecisse,  vel  emisisse  fibras,  qua  in  re
à  plumis  Ardearum  differunt,  quarum  longa
&  graciles  barbulae  non  simplicibus  constant
fibris  ut  apparent;  ab  utrôque  enim  latere
exornatae  sunt  fibris  exiguis,  &  ita  brevibus,  ut
ferè  percipi  nequeant.  Secundum  particulare
est,  quod  in  hâc  dimidiâ  parte  nulla  differentia ¬
  calami  fuerit  à  barbulis,  quae  neque  majo
res  neque  alius  coloris  erant,  uti  aliâs  plerum
que  in  pennis  aliarum  avium  se  res  habet.  Tertiò ¬
  singulare  quoque  est  barbulas  hasce  perfe
ctè  nigras  fuisse,  dum  e  contra  in  alterâ  parte
dimidia  subcanae  erant,  breviores,  molliores,
exiguasque  fibras  lanugini  similes  emittentes.
Atque  haec  pars  fibris  majoribus  &  nigris  constans ¬
  solum  adparebat,  altera  è  languine  composita, -
  eadem  superintecta  manente.  Pili  varii, ¬
  quibus  cutis  Castorum,  Aprorum  aliorumque ¬
  animalium  in  luto  se  volutantium  instructa ¬
  est,  dispositi  sunt  ad  eos  usus  qui  in  descriptione ¬
  Castoris  fuêre  explanati.
Cervix  pennis,  uti  in  Gallopavone,  carebat
Pariter  quoque  iisdem  caput  destituebatur.
Quosdam  solum  pilos  in  summo  apice  vel  coro
nâ  erectos  possidebat,  speciatim  versus  parten
posteriorem  atque  in  cervice.  Nulla  aderat
cauda,  Pennis  Uropygium  obtegentibus,  quod
Tom.  II.

CASUARIO.
extraordinariâ  gaudebat  magnitudine,  ab  alis
non  differentibus,  neque  aliò  dispositis  modo.
Ale,  absque  pennis  tres  pollices  haud  longæe, ¬
  plumis  ejusdem  sortis  operiebantur,  &
quælibet  quinque  tubas  magnas  aut  calamos
absque  ullis  barbulis  emittebat.  Clussus  nonnisi
quatuor  statuit.  Diversa  gaudebant  longitudine, ¬
  juxta  eam  proportionem  dispositionemve, ¬
  quam,  Digiti  in  manibus  tenent.  Longissimus ¬
  sc.  calamus  undecim  erat  pollicum,
triumque  linearum  in  Diametro  radicem  versus, ¬
  qua  solum  paulò  crassior  extremitate  existebat, ¬
  quae  non  sensim  acuminata  fiebat,  sed
fracta  a.  lacerata  adparebat.  Colore  imbuti
erant  nigrô  &  admodum  splendido.  Non  putabamus ¬
  alas  hasce  illi  ad  progrediendum  inservire ¬
  posse,  uti  Clusius  arbitratur;  cum  longè
sit  probabilius,  quod  iisdem  ad  verberandum,
ceu  flagellis,  fuerit  usus.
Caput  parvum  uti  in  Struthionibus  adparebat, -
  pennis  quippe,  ut  in  aliis  avibus,  non  dilatatum ¬
  vel  distentum.  Crista  quâdam  tres
pollices  altâ  instar  Galeae  tegebatur.  Crista  haec
totum  capitis  apicem  haud  operiebat;  paululum ¬
  enim  ultra  apicem  incipiebat  initioque  rostri ¬
  terminabatur.  Variis  gaudebat  coloribus,
cum  pars  anterior  nigriuscula,  pars  verò  posterior ¬
  &  latera  cerina  essent.  Ubique  læevis  &
pellucida  instar  cornu  videbatur.  Circumferentia ¬
  ipsius  similis  erat  taeniae,  nec  hoc  in
locô  tres  lineas  excedebat:  ab  inde  vero  magis
magisque  dilatata  versus  basin  suam  pollicem
praeter  propter  complectebatur.  Substantia
ejus,  admodum  dura,  nobis  tanquam  cornu
apparebat,  componebaturque  plurimis  laminis
ad  instar  cornuum  bovinorum.  Clusius  inquit,
quod  si  aves  hae  plumas  rejiciant,  crista  tunc
cum  plumis  simul  decidat;  id  quod  nobis  quidem ¬
  videbatur  incredibile,  considerantibus  cristae ¬
  substantiam,  quae  ut  supposuimus,  cornu
erat;  à  natura  tamen  cornuum  in  aliis  brutis
quae  postquam  deciderunt  rursus  succrescunt)
multum  recedens;  ut  jam  taceam  eos,  quibus
animallum  cura  Versaliae  demandata  est,  quosque ¬
  hac  de  re  singulari  pluribus  interrogabamus, ¬
  nunquam  Cristam  decidere  vidisse.  Maxime ¬
  optabamus,  ut  nobis  fuisset  permissum,
dissectione  explorare,  quò  modò  crista  haec
cum  cranio  esset  unita,  num  forte  cranium
osseam  quandam  productionem  in  cristae  cavitatem ¬
  emitteret,  quales  in  cornibus  cavis  observantur, ¬
  aut  num  solidum  esset  corpus;  verum
specialiter  &  expressè  Rex  mandaverat,  ut  pellem ¬
  animalis  hujus,  ad  Aviarium  Versaliense
adornandum,  conservaremus  integram.
Rostri  pars  superior  insigniter  erat  dura,  in
duabus  ipsius  marginibus  vel  aciebus  &  in  summitate. ¬
  Interstitia  in  utroque  latere  nonnisi
unica  gaudebant  membrana,  foramina  narium
proximè  apud  rostri  extremitatem  continente.
Rostri  haec  extremitas  erat  fere  ut  in  Gallo-Pavone, ¬

            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer