Full text : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  LVIII.  DE
tam  esse  quas  saepè  occupatas  conspicimus,
ut  rostrô  suô  ordinatim  disponant  fila  istarum
barbularum,  si  illa  fuerint  confusa;  hoc  enim
(rostrum)  ipsis  satisfacit  ad  reponendas  &  in  ordinem ¬
  debitum  redigendas  hasce  pennas  tam
facilè  turbandas  &  quasi  frangendas;  haec  autem ¬
  dispositio  (ad  frangendum  vel  turbandum
ordinem  faciles  praebens  pennas)  avibus  est
commodior,  quàm  si  ipsarum  pennae  difficulter ¬
  turbarentur  frangerenturve;  nam  si  tunc  aliquandò ¬
  distorqueri  pennas  frangive  contingeret, ¬
  nunquam  posthâc  reaptari  possent.  Dici
verò  posset,  hanc  structuram  minimè  perspe
ctam  fuisse  illis,  qui  crediderunt,  quòd  aves
gaudeant  quodam  glutine  in  suô  rostrô,  cujus
interventu  denuò  readaptent  pennas  disturba
tas:  nam  alae  avium  neque  collâ  neque  glutine ¬
  ullô  emendantur;  aut  ad  minimum  eae  macularentur ¬
  &  polluerentur,  secus  ac  fieri  videmus, ¬
  aquis  pluviisque,  quibus  frequenter  se  obvolutant ¬
  &  mergunt,  si  ipsarum  fibrae  aliter  quam
hâc  admirandâ  texturâ  combinatae  essent;  cujus
rei  experimentum  facilè  capi  potest,  dum  stamina ¬
  barbularum  in  pennis  si  separentur,  conspiciuntur ¬
  sponte  suâ  ad  se  in  vicem  coaptari  &  quidem ¬
  citrà  ullum  ferrumenti  accessum,  sibi  saltem ¬
  invicem  denuò  appropinquantes.
Secundô  itaque  locò  observandum  est,  haec
stamina  non  esse  exactè  recta,  sed  leviter  incurvata, ¬
  unde  universa  penna  subtus  concava
efficitur,  id  quòd  duabus  rebus  inservit,  videlicet ¬
  ad  barbulas  firmiores  &  ad  sursum  flecti
minus  aptas  reddendas,  dum  penna  subitò  aërem ¬
  percutit;  &  quò  aër  hâc  cavitate  interceptus ¬
  magis  resistat,  cujus  ictus  in  ipsum  feruntur ¬
  &  quò  proinde  idem  aer  minus  resistat  eidem ¬
  alae,  dum  attollitur,  propter  convexitatem
pennae,  quam  aër  facilius  translabitur,  quam
si  penna  esset  plana.  Considerandum  enim  est
quod  ad  volatum  2.  sint  necessatia,  primò,  ut
aër  validè  resistat  percussui  alarum,  quò  nempe ¬
  alae  in  ipsô  se  librent,  atque  suffulciant.  Se
cundò  ut  idem  aër,  quam  minimum  fieri  potest
resistat  iterato  alarum  ascensui  seu  sublationi;
tam,  ne  volucris  attollendo  alas  tantum  descendat, ¬
  quantum  se  attollit,  dum  alas  ad  inferiora
percutit,  quàm  ad  diminuendas  ejusdem  (aëris) ¬
  vices  prementes  dum  alae  volucris  attolluntur, ¬
  ne  avis  intempestivè  defatigetur.
Tertiò  observandum  est,  quod  ex  duabus
hisce  causis  videlicet  efficiendò,  ut  aër  alis  ipsum ¬
  verberantibus  resistat,  &  iisdem  reascendentibus ¬
  locô  cedat,  natura  ad  duos  usus  uta
tur:  quorum  prior  est,  quod  ala,  si  sublata
fuerit,  minor  evadat,  quàm  si  deorsum  diverberata ¬
  eadem  fuerit,  id  quòd  aliquandò  contingit, ¬
  dum  pennae  concluduntur;  &  una  super
alteram  invicem  superlabitur;  adeò  ut  dum  medium ¬
  unius  contegens  medium  alterius,  quaevis ¬
  penna  aërem  nonnisi  dimidia  percutere  possit: ¬
  quandoque  vero  fit,  efficiendo,  ut  eaedem

STRUTHIONE
pennis  reliquis  quasi  supponantur,  adeò  ut  quaevis ¬
  penna  aërem  universâ  latitudine  suâ  perçutiat. ¬
  Volucres,  quae  alis  longis  atque  acuminatis ¬
  gaudent,  hôc  mediô  utuntur.  Alter
modus  inservit  avibus  brevioribus  alis  instructis: ¬
  hae  enim  utuntur  artificiô,  quod  imitantur ¬
  remiges,  dum  efficaciam  remorum  suorum,
adaugere  student,  quod  consequuntur,  quùm
aquam  planô  pronôque  remô  percutiunt,  dum
illum  inferius  versus  propellunt  per  aquam,  &
quò  eadem  aqua  rescindatur  quasi  margine  ejusdem ¬
  remi,  dum  ipsum  reattollunt:  idem  enim
accedit  pennis  in  extremis  alis  sitis,  quae  aërem
planâ  sui  pronâque  parte  percutiunt,  dum  alae
deprimuntur  à  volucre,  eundemque  aërem
discindunt  quasi,  si  alae  attolluntur;  id  quòd  fit
motu  planè  simili  motui  remi,  quem  nautae  efficiunt, ¬
  dum  remum  paulisper  convertunt,
dum  eundem  reattollunt  ex  aquâ:  quaevis  enim
major  penna  hôc  motu  separatim  donata  est,
quô  parumper  obliquè  invertitur,  dum  ala
attollitur,  eadem  verò  penna  pristino  situi  restituitur, ¬
  dum  ala  deprimitur.
Haec  actio  distinctissimè  observatur,  dum
volucres  quandoque  alas  suas  erectas  sustentant, -
  per  extensionem  similem  illae,  quae  fit  ex
porrectione;  hic  enim  avium  status  positurave
majorem  suppeditat  occasionem  atque  facilitatem ¬
  ad  perspiciendum  istum  pennarum  gressum
quam  si  alas  suas  inter  volandum  concutiunt;
nam  que  alis  ita  erectis  observatum  est,  quòd
pennae  majores,  volatui  cumprimis  inservientes, ¬
  mediante  ipsarum  obliquitate  omnes  à  se
invicem  separentur,  unde  &  tot  fere  ad  transitum ¬
  aeri  praebendum  velut  apertae  conspiciuntur ¬
  fores,  quot  sunt  pennae;  quae  postmodum
rursus  quasi,  ala  subtus  depressâ,  clauduntur,
cùm  hae  omnes  pennae  locum  suum  vel  situm
pristinum  occupant  sibique  invicem  imponuntur ¬
  atque  ita  ex  ala  concava  una  efficitur  superficies ¬
  continua,  quam  dein  magna  aëris  quantitas ¬
  translabi  potest.
Quarto  observandum,  motum  hunc  cujusque ¬
  pennae  obliquum  non  ad  pennas  cauda
pertinere,  quae  diverso  ab  illis  gaudent  usu.
Duo  autem  deprehenduntur  principales:  prior
quidem,  ut  loco  remi  sit  inque  tota  ave  rectum
promoveat  motum,  si  rectus  intendatur;  nec
non  corpus  deorsum  ferendum  adjuvet,  si  deprimendum, ¬
  vel  sursum,  si  elevandum.  Posterior ¬
  verò  usus  est,  ut  ad  motum  versus  anteriora ¬
  symbolum  suum  afferat,  si  nimirum  velociter ¬
  motibus  hisce  duobus  successivis  fuerit
agitata,  planè  uti  &  hic  effectus  in  caudis  piscium ¬
  observatur.
At  enimverò  totus  hic  Mechanismus  in
pennis  atque  alis  ST  RUTHIO-  CAMELI  deest,
namque  stamina  barbularum,  quae  in  caulibus
pennarum  majorum  ab  utroque  latere  reperiuntur ¬
  nequaquam  sibi  invicem  erant  connexae
vel  cohaerentes,  verùm  fluctuantes  &  flexibiles;
C  2
neque
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer