Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  1.  DE
1.  II.  c.37.  secutus  existimo,  ro  éaécavra  s  odorrac ¬
  ixeu,  ada  népala:  Pagninus  tu  nia    vertit
cornua  eburnea  :  &  Tremellius  cum  Junio
cornua  eboris:  Veteres  etiam  Elephantos  cornutos ¬
  quadrupedes  vocarunt.  Vid.  N.  Perottus ¬
  in  C.  C.  p.  22.
E  superiore  mandibula  hac  cornua  nasci  ne
gat  Scaliger,  exerc.  204.  quando  ait  :  Eorum
maximus  error,  qui  dentes  illos  (ut  vocat)  e
superiori  naſci  mandibulâ  atque  deorsum  spectare ¬
  prodiderunt:  nam  praeter  sensus  fidem
quæ  id  falsum  esse  docet,  est  subtilitas  in  duabus ¬
  rationibus:  priorem  sumimus  ab  usu:  al
teram  è  constitutione:  usum  eorum  in  gentilitiis ¬
  ajunt  præeliis:  quamobrem  obtrectatio
nis  impatiens  animal  in  rivalis  perniciem  illos
acuere  legimus:  tam  vasti  dentis  igitur  ima
cuspis  quam  in  partem  ictum  infl  geret?  deinde -
  qui  fieri  possit,  ut  tam  latum  pectus  tam
parvæ  cederet  distantiæ,  quanta  à  primore
mandibula  proficiscitur?  Nam  &  eorum  flexus
&  colli  brevitas  effecissent,  ut  aut  pectori  infigerentur, ¬
  aut  inter  crura  subtus  ipsum  pectus
tegerentur.
At  contradicunt  Scaligero  plurimi  Autores,
inter  quos  Pausanias  curiosus  harum  rerum  in
dagator  &  oculatus  testis  expresse  scribit:  In
Elephantis  à  supetiore  id,  quod  dentes  multi
esse  putarunt,  descendit  maxilla:  cui  suffragatur ¬
  Aretæus  inquiens:  Cornua  non  semper
frontem  &  tempora,  qualis  cornigeris  natura
est,  ſed  in  ore  ſuperiore  maxilla  sita  sunt.  His
addit  suum  calculum  Garzias  ab  Horto,  per  30
annos  in  Indiis  versatus,  ut  &  Oppianus  ita
canens:
E.  superis  surgunt  gemina  arma  valentia
malis
Porrecta  in  calum  geminos  imitantia  densoneu ¬

&  alibi  canit:
vulgus  dentes  erstimar  ese:
Non  sic  appellare  placet,  sed  cornua  dici,
Cornea  cum  virtus  illis  videatur  inesse.
Idem  sentit  Helmontius  in  tractat  Terra  inscripto ¬
  p.  m.  56.  referens:  in  Hingsene  prope
Scaldim  12.  pedes  subter  Horizontem,  humi
do  prato  repertum  fuisse  cornu,  vulgò  dentem.
Elephantis  cum  totâ  maxillâ,  cujus  tertiam
partem  duorum  pedum  longitudine  se  asservare ¬
  secum  scribit  &  hinc  quandoque  vivos  Ele
phantos  in  hoc  tractu  fuisse  autumat.  Sed  cor
nua  non  dentes  esse,  ex  quibus  ebur  fit,  apud
Habessinos  etiam  populos  aliosque  non  am
bigitur,  &  ipsa  materia  &  situs  id  docent,  ex
cranio  enim  proveniunt:  faeminae  illis  utplurimum ¬
  carent,  ut  scribit  Illustris  Ludolphus,
beatae  memoriae  Histor.  Athiop.  cap.  10.
Petrus  Gillius  in  descript.  El.  p.  12.  statuit,
ab  ossibus  anterioribus  frontis  haec  cornua  oriri, ¬
  nec  abs  re,  cum  viderit  aliquando  in  Ele-ELEPHANTO.


phanti  cranio  eorum  partem  multis  securis  ictibus ¬
  excisam  relictam  intra  capitis  os,  cavam, ¬
  exorientem  à  fronte  paulo  infra  radices
promuscidis:  maxillae  autem  aliquo  spatio  ab
illo  loco  distant:  hoc  pactò  cornua  haec  à  temporibus ¬
  orta  per  os  extrorsum  resupinata  sese
offerunt:  ex  ore  ergo  non  prodeunt,  sed  ex
pelle  eminente  supra  os,  qua  circumdantur  ad
suas  radices.  Vid.  Autor.  p.  14.  Decimô  quoque ¬
  annò  secundum  nonnullos  Elephanti  ea
abjiciunt  &  defodiunt,  sicut  cervi  quotannis
illa  perdunt.  Hinc  Turnebus  l.  13.  cap.  24.  ait:
Ebur,  ut  opinor,  non  inepte  nec  inscitè  in  cornuum ¬
  genere  reponitur:  quod  confirmat  Pausanias -
  l.  1.  Eliacor.  qui  Elephanti  cranium  se  accuratè ¬
  considerasse  scribit:  praeterea  ebur  igne
emollitur,  hominumque  arte  &  operâ  expolitur, ¬
  quod  dentibus  non  convenit.  Vid.  Pausan ¬
  descript,  veteris  Græcia.  Elephas  itaque  ut
magnitudine  &  specie  corporis  à  cæteris  animalibus -
  multum  differt,  sic  diversum  etiam  &
peculiarem  cornuum  habet  exortum.
Haec  cum  ita  se  habeant,  non  videntur  à  januâ ¬
  aberrare,  sed  potius  axofGonoyey  illi,  qui
pro  cornibus  hos  dentes  habent:  inter  quos
est  Varro,  qui  l.  6.  de  l.  L.  Elephantos  vocat
quadrupedes  cornutas,  ut  supra  dictum:  &
addit:  nam  quos  dentes  multi  nominant,  sunt
cornua:  usum  enim  dentium  non  obtinent,
siquidem  non  ad  masticationem  cibi,  sed  potius ¬
  ad  defensionem  inserviunt.  præeterea  certô ¬
  tempore  decidunt,  &  more  cornuum  cervi ¬
  regenerantur,  quod  etiam  in  Elephantis
quovis  decenniô  contingit  secundum  nonnullos: ¬
  quod  tamen  Garzias  ab  Horto  &  Scaliger
exerc.  204.  verum  esse  negat.  Plinius  autem
lib.  8.  c.  3.  ait:  quod  dentes  casu  aliquo  vel  senectâ ¬
  decidentes  defodiantur  ab  Elephantis:
accedit,  quod  inter  Elephantos  solummodò
mares  cervorum  more  cornibus  credantur  gaudete, ¬
  non  faeminae:  quamvis  de  hoc  similiter
dubitet  Scaliger,  loco  citato  affirmans  se  legisse, ¬
  in  fæminis  perbreves  &  palmi  longitudine ¬
  esse  dentes.  Nullis  omnino  cornibus
fæeminas  armatas  esse  refert  E.  G.  Happelius
Relat.  Curios.  p.  2.  p.  743.  sed  contradicit  Aristoteles ¬
  l.  2.  H.  A.  c.  5.  ita  scribens:  Duo  prominent -
  grandes,  quos  mares  grandiores  resimatosque -
  habent:  faeminae  minores  deorsum  reflexos, ¬
  contra  quam  mares:  vergunt  enim  deorsum, ¬
  pronique  deviant:  at  Gillius  l.  c.  dicit,
errare  illos,  qui  dicunt,  hos  dentes  ita  dictos
vergere  ad  terram:  non  enim  sursum  neque
deorsum  feruntur,  sed  recti  in  anteriorem  partem ¬
  sensim  in  fine  incurvati  sursum  versus,  ut  linea ¬
  à  media  dentis  tadice  ad  summum  mucronem -
  non  excederet  extra  directionem,  sed  in
mucrone  rescissi  erant,  itaque  minus  curvi  &
breviores,  longi  sesquipedem,  quorum  singulorum ¬
  perimeter  in  medio  habebat  pedem.
B  2
Juba
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer