SECT. LIV. DE
rebat ad semet cum parte dextra conjungendum, ¬
cui solum membrana & vasis adnexus erat ¬
quibusdam, quae membrana haec ab una in
aliam partem transferebat; & tali quoque membrana ¬
duo ultimi lobi connectebantur. Pars
jecoris dextra nonnisi tres habebat Lobos. Pri
mus isque maximus altissimum occupabat locum. ¬
Secundus infra hunc situs erat, & circa
hunc lobum hępatis pars sinistra cum dextra
mediante Isthmo uniebatur. Tertius Lobus,
isque minimus, ex medio cavitatis Lobi magni
prodiens Vesiculam felleam supertegebat hic alligatam ¬
& in sinu vel cavitate ejus inclusam, quare ¬
ex Hepate exire nequibat, uti alias solet. Vesicula ¬
haec pollicem cum dimidio longa & dimi
dium lata figura sua Vesiculam hominis repraesentabat. ¬
Canalis Cysticus, (qui, uti in hominibus,
continuatio cervicis in Vesicula erat) septem
pollices longitudine, crassitie vero parvam pen
nam scriptoriam aequabat. Nullam cum Hepatico ¬
habens communicationem descendebat
per peculiarem aperturam in Duodenum insertus. -
Hepaticus, uti dictum, geminus erat, quorum ¬
dexter plurimis gaudebat ramusculis ap.
parentibus, qui instar radicum in Lobos dextrae
partis Hepatis dispergebantur. In sinistro vero
nulli tales ramusculi adparebant, sed Truncum
formabat, qui immediate ex Hepate prodien,
semet cum dextri Hepatici Trunco conjungebat; ¬
unde nonnisi unus postmodum Truncus
constitutus decurrebat ad semet in Duodenum,
prope Cysticum, inserendum.
Vena portae truncum suum habebat in hepatis ¬
parte dextra, inter primum & secundum Lo
bum. Magnum protrudebat ramum per Isthmi
longitudinem, qui dein rursus multos producebat ¬
ramusculos, in partem hepatis dextram
distributos.
Vena Cava, ut dictum, duobus gaudebat truncis, ¬
uno quidem dextro, altero vero sinistro, Ae
patis parenchyma penetrantibus, quo prope ad
tres pollices cooperiebantur in longitudine.
Splen medium inter Duodenum & Colom
occupabat locum. Figura referebat renem,
hujusque vasa recipiebat per depressionem, similem ¬
illi, quam ren ad propria sua recipienda
habet. Arteriae a ramo oriebantur, semetipsum
in hepar & Duodenum distribuente. Venæ erant
rami ex Mesenterica prodeuntes.
Pancreas arcte duodenum amplectebatur. Pariter ¬
spleni adnexum erat, qui id ex parte operiebat. ¬
Figuram prismatis triangularis referebat, ¬
ductu ipsius in Duodenum patefacto.
Renes erant quatuor pollices longi & tres lati, ¬
in forma prismatis triangularis, colore intense ¬
rubicundo, divisi in tres l. quatuor partes,
vasis suis conjunctas, & denique membrana exteriori ¬
inclusi. Venae emulgentes solum ex dextra ¬
Vena Cava procedebant, quae prorsus in duos
magnos ramos attollebatur, quorum brevior,
TESTUDINE.
217
pollicem non superans, in dextrum intrabat renem: ¬
Longiori tres pollices explente sinistrum
introgrediente; utrobique autem ingressus cir
ca partem renis inferiorem notabatur. Ureteres ¬
ex parte superiori originem ducentes per
totam superficiei, ubi & more in avibus solito
adfixi erant, longitudinem decurrebant. Aderat ¬
hic corpus quoddam glandulosum, pollicem ¬
longum, sex lineas latum & admodum tenue, ¬
quod cuilibet venarum emulgentium firmiter ¬
erat adstrictum. Glandulam Renalem
fere repræsentabat.
Testiculi, qui Renibus incumbebant, longitudine ¬
erant duorum cum dimidio pollicum &
latitudine linearum decem. Epididymis singulari -
gaudebat structura: Ductus enim erat in
tot circum volutiones complicatus, ut explicatus ¬
quatuordècim continuerit pollices, quorum ¬
antea nonnisi quatuor complectebatur. Uti
primo intuitu adparebat, Ductus hic è Testiculo
non oriebatur, sed solum ex rene, cui alligatus
erat. Liquore quodam colorato injecto in hunc
ductum permulti alii ductus minuti exsurgebant, ¬
qui antea non adparebant, quique a Testiculo -
ad Epididymem veniebant. Ceterum hi
ductus ea in membrana includebantur, quæe Epididymis ¬
circumvolutiones retinebat easque Testiculo -
alligabat.
Vesica extraordinaria gaudebat magnitudine,
ultra duodecim libras urinae clarae & limpidae
continens. Aristoteles refert Testudines marinas
magnas, terrestres vero parvas habere vesicas.
Nihilominus nostra erat Testudo terrestris; & in
dissectionibus Testudinum aquaticarum permultarum ¬
semper invenimus vesicas in proportione ¬
ad eam de qua jam loquimur multo minores. ¬
Atque hinc conjicimus errorem in Aristotelis ¬
textu latere, dum forte vocabula terrestris ¬
& marinae transposita sunt; siquidem ratio
ad probandam vesicae magnitudinem in Testudinibus, ¬
ab Aristotele allegata, non bene concludit ¬
ad demonstrandum, quod Terrestres aliis
minorem vesicàm habere debeant. Dicit enim
Testudines cute ejusmodi non instructas, per cujus ¬
poros transpiratio facilitari queat, (quippe
qua in aliis animalibus magna pars humorum
corporis abscedit, materiaque urinae imminuitur) ¬
necessario indigere receptaculo quodam
magno pro hisce humiditatibus, quas & crassities ¬
& durities testae retineat & includat; verum ¬
non dicit Testam Testudinum marinarum
crassiorem esse, quam Terrestrium, nec dicit quod
magis bibant: ceteroquin juxta Aristotelis ratiocinium, ¬
Pisces, qui ut notum nullas habent
vesicas, magnas valde habere deberent.
Sicut autem magnitudo, ita & figura Vesicae
Testudinis extraordinaria erat. Forma intestini
gaudebat, nec cervicem in fine quodam habebat, ¬
sed in medio, sicque optime membranàm
Alantoidem Faetus in plurimis brutis repraesentat.
Ee
Figura