SECT. LIII.
Lib. XVII. cap. 38. (prout allegatur a Majolo, Dier
Canic. Tom. 1. Colloq. XXIII. p. m. 426.) pluviam
aliquando contigisse ranarum quoque inchoatarum, ¬
qua ANTHERIATES Indos in alium locum ¬
migrare compulerit, quod idem fatum de
ABDERITIS Justin. L. XV. c. 2. memoriae pro
didit. Accedat autem nostrorum temporum
vel curiosissimus observator, qui asseverare
audeat, se in pulvere conspicatum fuisse vel unam ¬
semiformatam ranam, sive statuantur illae
cum pluvia delabi, sive ex pulvere pluvia macerato ¬
generari? Immo, si tales de coelo cadunt,
cur in sola terrae superficie, cur non super tecta
aedium plana, cur non in illorum colliciis ve
canalibus aut perfectae, aut imperfectae, aut integrae, ¬
aut per vim lapsus, in ea corporum mollitie ¬
contritae usquam videntur? Verisimile est
fictitios hujus modi ranarum imbres ab Ethnicis ¬
quibusdam Scriptoribus, occasione plagae ranarum ¬
Agyptiacae, qua de nonnihil ex traditione
perceperant, assuto fabularum centone, posteris
obtrusos fuisse, Sie haben darvon läuten hören. =
Nam alibi Majolus, ejusdem scilicet Tomi
Colloq. IX. p. m. 199. ex Varrone & Plinio memorat, ¬
in GALLIAE quadam civitate incolas ranarum ¬
multitudine fugatas: Et Tom. V. Colloq. I.
p. m. 21. Heraclitem Lemnium apud Athenaeun
narrare scribit: In Pæonia & Dardania tantan
vim ranarum coelitus delapsam, ut publicas vias
privatasque domos implefent; primis autem
diebus incolas passim eas occidisse, aedibus occlusis ¬
aliquantisper patienter eam molestiam
pertulisse, sed, cum nihil proficerent, domesticaque ¬
supellex iis tota obtegeretur, ac cum cibariis ¬
elixas assatas que ranas offenderent, aqua
rum erepta commoditate, & quia coacervatis il
lis non erat pedem ubi promoyerent, mortuarum ¬
odore ad extremum vexatos, patriam de
seruisse. Quid melius hocce figmento cum
Aegyptiaca ranarum plaga quadrat? Videantur
quoque, quæ de eadem ranarum pluvia ex Eustathio -
de Chersoneso, & Diodoro affert Ludov. Cæ
lius Rhodig. antiq. lect. L. XXIV. c.3. (confer.
Ann VII. & VIII. Obs. LXXIX. Ephemer. curios.
Nec novum est scriptores Gentilium subire vicem ¬
Mimorum biblicorum, quum eadem hinc
inde de Diluvio confinxerint. Plus quam lyncei -
quoque fuerint, necesse est, qui cum Aliano
lib. II. c. 50. oculis se spectasse putant ranas, quarum ¬
pars, quæ ad caput pertinet, repebat quidem, ¬
sed binis tantum pedibus acta, dum altera
nondum confirmata, concretioni limosi humoris ¬
similis, traheretur. Eodem scilicet modo
Helmontius mures e vestibus detritis & lignis navium ¬
putridis productos, hosque ultimos dimidia ¬
sui parte adhuc ligneos vidit. Interim
Crocodilos fuisse, non ranas, quos miraculo divino -
super Aegyptum adscivit Moses, nonnulli
Rabbinorum somniant, explosi suo merito a viro ¬
celeberrimo Joh. Clerico Comment. in Penta¬DE
RANA.
teych. Tom. II. p. 40. argumentis Bocharti Hiero.
zoic. Part. Il. Lib. V. c. 2. Vellem erudiri, quo
pacto Crocodili, cumprimis anthropophagi,
belluae grandes, intactis hominibus, in urceos &
pastasA gyptiorum irrepserint? Davor hat man
sie gewiß sorgen lassen. Talia qui credunt, nihilo ¬
ranis gyrinis prudentiores habendi, quale
est proverbium Platonis. Gyrini enim sunt in
choamenta ranarum, ex harum spermate primò
genita, cujus generationis totum processum eleganter ¬
delineat Oliger Jacobæus cum in quodam
Volumine Act. Med. Hafn. tum peculiari, sed eleganti ¬
tractatu de Ran. & Lacert. Ranas denique
semestri vita in limum resolvi & rursus vernis
aquis renasci, nemini facile Plinius lib. IX. c. 58.
persuadeat, uti nec mihi quidam Amicus meus,
qui ranas ex hirundinibus formari, antiqua sibi
referentium fide credebat.
Missis his accedimus ad illa, quorum gratia
in has ambages deviavimus, ad miram nempe, &
hactenus, quod quidem sciamus, inauditam ranarum ¬
in pisces metamorphosin. Mensibus Majo
& Junio 1714. mihi Amstelodami detento ab amico ¬
relatum, Dn. Sebam, loci Pharmacopaeum, in
ter alia curiosissima spectandas praebere ranas in
pisces mutatas, quas in liquore conservaret. Res
ea mihi primitus fabulosa visa, adeo, ut oculorum ¬
arbitrio rem explorandi magno desiderio
tenerer, me praeter piscatricem ranam nil aliud
visurum propemodum persuasus. Igitur pede
non tardo curiosissimum & humanissimum virum ¬
accessi, ac primum omnium, ut hoc mihi
portenti monstraret, rogavi. Tantum autem
abest, ut cum rana piscatrice (cujus iconem ac
descriptionem exhibet supra laudatus RAJUS
in Historia piscium WILLHUGBEJANA) quidquam ¬
haberet commune spectaculum vere curiosum, ¬
ut potius, accuratissime vestigatis omnibus, ¬
non superesset, unde de rei veritate dubii
vel tantillum enasci posset. Monstrabat igitur
laudatus Dn. SEBA secundum distinctos mutationum ¬
gradus distincta sex vitra, in quorum
primo liquori immersa natabat omnibus numeris ¬
absoluta rana. A pictore non admodum vel
felici, vel accurato delineari curavimus omnia
in sex vitris contenta animalia, quarum Figurarum ¬
prima, seu No. I. exhibet, ut dictum, ranam
perfectam, quamvis jamjam caudae quaedam vestigia ¬
possidentem, quae tamen a pictore omissa
sunt. In vitro No. II. exhibetur cauda magis
porrecta, caput ad pisculentam figuram propius
accedens. No. III. productiore rursum cauda
pedes anteriores intra corpus retrahi coeperunt.
No. IV. anterioribus pedibus plane retractis,
relicto solo foraminum quorundam vestigio,
nunc & posteriores pedes valde abbreviantur.
No. V. Pedum posteriorum parcissima adhuc
prominentia. No. VI. Jam piscem praebet perfectum, ¬
in quo adeo nil amplius ranini, ut derisui ¬
semet expositurus esset, qui aliud, quam piDd ¬
3
scem,