Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECI.  LIII.
omnino  plenus  est:  ne  dicam  obvenisse  nobis ¬
  ranam,  in  cujus  sinistro  utero  perfectum
jam  ex  omni  parte  detinebatur,  in  dextro  tamen -
  nuda  fere  apparebant  ovula,  fortasse  tar
dius  huc  delata,  ob  inaequalem  maris  compressionem; ¬
  siquidem  ejus  luculentum  in  pe
ctore  matris  vidimus  testimonium,  excoriationem ¬
  puta,  non  in  uttoque,  sed  sinistro  tantum ¬
  latere  conspicuam.  Sed  ad  rem:  a  mare
injici  liquor  hic  viscidus  non  videtur,  quia
talis  in  ejus  vesiculis  spermaticis  non  invenitur, ¬
  sed  fluidus  magis  &  lacteus.  Neque  ex
altera  parte  maternus  id  promittit  uterus,  utpote ¬
  cujus  substantia  pure  membranacea  est
&  tenuis  admodum,  si  duplicaturam  ejus,  qua
lumbis  annectitur,  excipias.  Nec  denique
ovulis  vel  in  ovario,  vel  dum  in  cavo  ventris
fluctuant,  quicquam  accrescit;  ergo  superest
unice,  ut  in  oviductum  inquiramus.  Favet
autem  huic  primo,  quod  repetiamus,  non
quidem  ubique,  sed  hinc  inde  pellucidum  liquorem ¬
  inter  ovula  trajicienda  permixtum,
Secundo  majorem  illius  humoris  copiam  vidimus ¬
  circa  insertionem  oviductus  ovulis  affusam, ¬
  minorem  in  reliqua  uteri  cavitate.  Ter
tio  si  aperiatur  oviductus,  occurrit  ibidem  glutinosus ¬
  humor,  qualem  in  reliquo  corpore
nusquam  reperire  licet.  Denique  quarto  extra ¬
  omnem  dubitationem  nos  collocavit  microscopii ¬
  usus;  hujus  etenim  beneficio  vidimus ¬
  non  obscure  glandulas  omnem  oviductus
EXPLICATIO  FIGURARUM
TAB.  XLIII.
IN  PARTE  INFERIORI
FIG.  IX.
In  rana  mare  indicat:
1.  Excrescentiam  pollici  adnatam  in  utroque  anteriori ¬
  pede.
2.  Penem  ex  concursu  vasorum  ejaculantium
exsurgentium.
C.  Vesiculas  seminales  ureteribus  annexas.
D.  Testes  cum  renibus  communicantes  per  vascula ¬
  seminalia.
E.  Renes  cum  ureteribus.
F.  Vesicam  urinariam  duplicem  turgidam  flatu
immisso.
G.  Intestini  recti  portionem.
H.  Sternum.
1.  Lobos  bepatis.
K.  Spinam  dorsi.
FIG.  X.
In  rana  gravida  notat:
A.  Cor.
B.  Pulmones  collapsos,  qui  alias  mere  vesic  ulosi
pulmonum  substantiam  egregie  demonstrant.
C.  Epatis  portionem.
D.  Ventriculum.
E.  Intestina.

DERANA.
cavitatem  undique  contegentes.  Et  quemadmodum ¬
  canalis  ille  post  partum  miris  modis
attenuatur,  tum  amplitudine,  tum  substantia,
ita  &  glandulae  hae  tum  temporis  longe  exiliores ¬
  sunt.  Eaedem  ante  ingravidationem  mul
tum  majores  spectantur,  quando  &  conspectiores ¬
  &  crassiores  sunt  oviductus.  Ast  sua
vissimum  plane  spectaculum  praebent  ranarum
utero  gerentium  oviductus,  quippe  qui  aperti -
  non  modo  glandulas  offerunt  satis  conspicuas, ¬
  sed  &  è  glandularum  poris  manantem
ympham.  Quas  enim  ibidem  spectandas  fibras ¬
  supra  memoravimus,  eae  glandulis  his
concatenatis  teguntur  miro  naturae  attificio:
interjectae  autem  striae  (quales  fere  in  extremitate ¬
  digitorum  nostrorum  cernimus)  decurrentem ¬
  inde  humorem  &  colligunt  &  provehunt ¬
  ulterius.  Posito  igitur  maximam  requiri ¬
  hujus  liquoris  copiam,  ad  fovendam  ac
fortassis  enutriendam  etiam  ranarum  sobolem
longe  numerosi  simam,  non  deterremur  attamen -
  a  jam  declaratis  fontibus,  quandoquidem ¬
  sufficere  potest  &  glandularum  illarum
immensa  frequentia,  &  ipsius  canalis  longitudo, ¬
  qua,  si  a  mesenterio  suo  liberentur  haec
intestinula,  in  minoribus  etiam  ranis  d  midiam, ¬
  in  majoribus  integram  fere  ulnam  nostratibus ¬
  usitatam  attingit.  Adde  his  diuturnitatem ¬
  temporis,  quo  ranae  utero  gerunt,  non
hora  aut  die,  nedum  septimana  circumscriptam, -
  &  res  omnis  salva  erit.
F.  Intestinum  rectum.
G.  Vesicam  urinariam  apertam.
H.  Ureterum  exitum  setis  immissis.
1.  Ostia  uterina.
K.  Uterum  duplicem  ovis  gravem.
L.  Oviductum.
M.  Ostium  ejus  superius  inter  Cor  &  pulmones
bians.
N.  Ovaria  exhausta.
Plura  de  partibus  genitalibus  Ranae  foeminæe ¬
  vid.  in  D.  Antonii  de  Heide  Observat.  Med.
pag.  169.  Obs.  99.
IN  PARTE  SUPERIORI
FIG.  XI.
Exhibet  pulmones  ranae  merè  vesiculosos
à  Thom  Barthol.  Tr.  de  pulm.  p.  23.  curiose  descriptos ¬
  &  à  Malpighio  in  Ep.  de  pulm.  eleganter ¬
  depictos.
A  est  Larynx,  quae  semicartilaginea  est.
B.  Rimula,  quae  exactissimè  clauditur  &  aperitur
ad  animalis  libitum  &  clausa  aere  turgescentes ¬
  servat  pulmones.
C.  Cordis  situs.
D.  Pars  exterior  pulmonis.
E.  Cellularum  propagatum  rete,  quo  copiosissimum ¬
  aerem  haurire  valet,  ita  ut  eundem
postea  sub  coaxatione  diuturna  eo  liberalius
Dd  2
exspirare
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer