Objekt : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  1.  DE
apud  Hiobum  cap.  39.  v.  28.  Fabulosa  sunt,
quæ  Alcoranus  Mahometicus  l.  I.  c.  2.  p.  m.  13.
refert  de  Elephanto  Abdalmutalifum  ita  alloquente: ¬
  Super  te  sit  salus,  dignitas,  honor
&  victoria.
Elephantus  citra  nares  ore  ipso  vocem  edit ¬
  spirabundam,  quemadmodum  cum  homo ¬
  simul  &  spiritum  reddit  &  loquitur:  at
per  nares  simile  tubarum  raucitati  sonat,  ut
scribit  Aristoteles  l.  4.  H.  A.  c.  9.  Idem  l  8.  H.  A.
c.  26.  autor  est,  quod  interdum  terram  lapidesque ¬
  ori  ingerat,  eosque  devoret.  Inferior ¬
  maxilla  hujus  animalis  porci  maxillae
similis  est  in  figurâ,  sed  quantitate  longe
major.
Linguam  habet  exiguam,  aliquô  modô  latam, ¬
  &  magis  quam  in  plerisque  caeteris  animantibus ¬
  intus  positam  &  retractam,  ita  ut
vix  videri  queat.  Vid.  Aristotelem  l.  2.  H.  A.
c.  6.  H.  Cardanum  subtil.  l.  10.  Lingua  Elephan
to  praecipue  lata  inquit  Plinius  H.  N.  I.  II.  c.  37.
Nic.  Perottus  in  Cornucop.  p.  228.  Gillius  non
latam,  neque  planam  esse  scribit,  sed  vergere ¬
  in  formam  teretem,  &  desinere  in  mucronem. ¬
  Pro  tanti  animalis  proportione  perpu
silla,  &  pene  abdita  est,  ut  in  vivente  vix  videri ¬
  possit.  Vid.  Casp.  Horn.  descript.  Eleph.  p.
12.  Brevicula  &  gracilis  est,  parumque  mobilis, ¬
  magnitudine  cum  bubula  fere  comparanda. ¬
  Cum  lingua  sit  ob  dentes,  Elephas
autem  dentibus  anterioribus  careat,  lingua
parva  &  intus  recondita  opus  fuit,  quoniam
dentibus  molaribus  inservire  debuit:  simul  si
magna  fuisset,  impedimentum  attulisset,  ne
proboscis  cibum  usque  ad  dentes  molares
porrigeret.
Lingua  secundum  alios  major  est  bovina,  in
consuetô  loco  sita:  sed  annotante  A.  Moulino ¬
  loc.  cit.  hoc  habet  peculiare  in  se,  quod
meatus  deorsum  ad  ventriculum  per  eam  patuit, ¬
  fuit  enim  foramen  prope  radicèm  ejus,
in  cujus  medio  erat  initium  oesophagi.  Asperam ¬
  arteriam  satis  magnam  observavit  idem,
sed  epiglottide  destitutam.
Quo  loco  aliis  animantibus  nasus  est,  Elephanti ¬
  habent  partem  quandam  pendentem,
angustam,  inanem,  cavam  ac  longam,  anterius ¬
  carneam,  &  nonnihil  cartilaginosam,
quam  pro  libitu  contrahere,  &  ad  sex  pedes ¬
  &  ultra  extendere  possunt;  ad  terram
haec  pertingit,  in  fine  perforata,  flexilis,  lubrica ¬
  &  volubilis  est,  serpentis  in  modum:
Lucretius  ideo  Elephantos  anguimanos  vocat.
vid.  Johan.  Jonston.  hist.  natural.  de  quadruped.  I.
1.  cap.  5.  vocatur  Graecis  &  Latinis  nasus  Elephanti, ¬
  vel  potius  pars  à  naso  porrecta  de  missaque ¬
  terram  versus.  Plinius  nunc  proboscidem, ¬
  nunc  manum  nominat  lib.  8.  c.  7.  Dicitur ¬
  etiam  Latinis  tuba,  Promuscis,  a  muscarum ¬
  ligula,  ut  vult  Scaliger.  exerc.  164.204.
proboscis,  apud  Ciceronem  lib.  2.  de  Natura

ELEPHANTO.
Deorum  manus,  nafuta  manus  apud  Cassiodor.
lib.  10.  varior,  nam  veluti  manus  illi,  quaque
omnia  prensat,  secundum  Oppianum,  promuscis ¬
  apud  Vitruvium.  Græcè  ροοs,  &x
r8  Goozen,  à  pascendo,  quoniam  hujus  membri ¬
  adminiculô  Elephas  pabula  ori  ingerit,  &
ita  pascitur.  Philostrato  vocatur  „1  Oaroonouaa -
  pari  etymo  &v  t  vue,  a  pascendo: ¬
  vel  aro  rus  vouis,  a  paſtu,  vel  aro  1  vou,
a  pabulo:  aliis  dicitur  f  ροανο,  ut  &  Suidæ: ¬
  Aristoteli  audit  Muurne  seu  uvracuos,  &t  Te
nvraen,  a  boando  seu  mugiendo:  seu  &e  12
ui,  quod  secundum  Cael.  Rhodiginum  significat ¬
  labiis  occlusis  sonum  naribus  elicere.
Gallis  dicitur  Trompe,  ou  Museau  d'un  Elephant. ¬

Hanc  peculiarem  partem,  qua  miranda
præestat,  à  Creatore  sortitus  est  Elephas;
quamvis  etiam  alia  minora  animalia,  v.  g.  loligo, ¬
  sepia,  musca,  secundum  Athenaeum,  gaudeant ¬
  eadem  in  suo  genere;  hac  cibum  tam
siccum,  quam  humidum  capit,  orique  perinde ¬
  ac  manu  admovet:  arbores  etiam  eadem
complectendo  evellit,  ut  scribit  Aristoteles  l.
2.  de  part.  an.  c  16.  Hine  Cicero  I.  A.  231.  scribit: ¬
  Manus  data  est  Elephantis,  quia  propter ¬
  magnitudinem  corporis  difficiles  aditus
habent  ad  pastum.  De  hac  H.  Cardanus  l.  10.
de  subtil.  p.  550.  ita  scribit:  E  suprema  parte
frontis  nasus  exporrigitur,  non  ut  in  aliis  animalibus ¬
  junctus  capiti,  sed  disjunctus,  quia
usque  ad  terram  propendet,  &  tanta  ferme
est  ejus  longitudo,  quanta  animalis  altitudo: ¬
  hanc  narium  loco  esse  nemo  dubitat,
postquam  divisa  est,  ut  nasus,  &  ea  respirat ¬
  atque  odorat.  Hinc  Aristoteles  loco  citato ¬
  ita  scribit:  Narem  Elephantus  habet,
ut  spiret,  quomodo  &  caetera  animalia,  quibus ¬
  pulmo,  eandemque  praelongam  atque
in  anfractum  flexibilem,  propter  moram  in
humore  diuturnam,  &  tardum  inde  discessum. ¬

Vi  odorandi  praestat  Elephas:  nec  solus
vultur  odoratu  praecellit,  aliis  etiam  animalibus ¬
  hic  abunde  concessus  est;  sic  Leo  sentit
coitum  in  adultera  odore,  annotante  id  C.
V.  Schneidero  l.  5.  de  catarrh.  cap.  1.  pag.  97.  Teste -
  Aeliano  Elephas  etiam  suaveolentibus  mirificè ¬
  delectatur;  hinc  Joh.  Faber  Lynceus
prodit,  ejus  sudorem  moschum  olere.  Odoratur, ¬
  inquit  Plinius,  manu  haut  improprie
sic  appellatâ,  quasi  oblongâ  tubâ  multum
conferente  ad  odorandum.
Proboscis  ad  prensandum  pabulum  contentius ¬
  exporrecta  pedibus  quasi  quinque  &
quatuor  digitis  a  rictu  antrorsum  aut  septem
ped.  ad  lineam  inter  oculos  trans  versam  mensurabatur ¬
  a  Clarissimo  Sturmio  Tract.  de  Elephanto ¬
  cap.  1.  Subſtantia  ejus  nervoſa  &  muscularis ¬
  est,  valde  mollis,  flexilis  &  corrugabilis, ¬
  sed  obrigescere  quoque  apta:  siquidem ¬

A  3
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer