SECT. XLI.
hoc animal, in eumque finem cum terram fodit, ¬
tum & rostro attollit ac disjicit, sic enim ¬
accuratius venari lumbricos & ex latibulis ¬
extrusos deprehendere potest. Quod facit
mane ac vesperi potissimum, cum fames tunc
urgeat: post pluviam vero jugiter, quia tunc
odore facilius percipit eos, & terra laxior est,
ut vel levi impetu verti possit.
8. Fel in vesicula sua contentum manifestam
dulcedinem cum amarore conjunctam habebat, ¬
id quod ego quidem in omnibus animalibus -
ita esse reperi, & quoties aliis gustandum
praebui, assensum suam nemo denegavit: ad
quod non advertitur vulgo; quid vero ea de
re sentiam, itidem singulari dissertatione aliquando -
exponam.
9. Sub intestinis in mesenterio corpus glandulosum ¬
insignis magnitudinis conspexi, ita
ut crassum intestinum referret, quod ex glandulis -
lacteis in unam congeriem hic congestis ¬
constare existimo; erat enim conglomeratum. ¬
10. Reni etiam utrique candidissima adjacebat ¬
glandula, quam examinare accuratius
tum non licebat. Sed in ipsis renibus illud
quoque notari merebatur, triplicem eos sub
stantiam præ se ferre. Externe enim limbus
sanguineus lienem colore referens apparebat,
altera striis perpetuis ab hac parte decurrabat
in pelvim, tertia pelvis erat ipsa, quatuor
carunculis praedita. Et haec quidem data occasione ¬
curatius examinari meretur, interim
patet facile, quæ sit diversitatis hujus ratioEst -
enim sanguinea prior substantia, in quam
sanguis effunditur & è sero separatur. Striæ
vero albicantes sunt tubuli, per quos in pelvim ¬
refluit, ut vel hoc exemplo discas, quantum -
animalium sectione doctrina partium illustretur; ¬
hic enim, quod in majoribus non
licet, strias à Malpighio è tenebris erutas ma
nifeste licet cernere.
11. Sed omnium maxime mira circa genitales ¬
partes occurrebant. Nam 1. penis intus
pene totus, ut solet animalibus, absconditus,
longissimus erat, ut dimidium fere totius animalis ¬
aequaret. 2. Testes non propendentes,
sed sub cute, magnitudine renes superabant.
3. Parastatæ non modo ad testes adhærebant,
sed cum ipsis capiendis non sufficerent, singulari ¬
sacco insuper eximia carum pars erat
inclusa qui ex fibris carneis constabat; ex quo
sacculo demum vas seminale prodibat. 4. Corpora ¬
extus carnosa manifesto, indeque rubicundissima; ¬
intus nervea, canali nerveo duris
simo praedita, qui longe ante vesiculas seminales ¬
in penem seorsim inserebatur. Porro 5.
circa vesicam, quae crassissima, rugosa, nervea, ¬
aliud occurrebat globosum, carneum
parte exteriore, interiore nerveum in ipso pene ¬
situm, in quod cum ex vesica aditus erat,
DE TALPA.
tum etiam vasa semen deferentia terminabantur, ¬
ex quo prostatas esse patebat. Sed post
hanc demum insertionem ex dictis corporibus
rotundis canales illi nervei seorsim in penem
abibant. Ita se habebant hujus animalculi genitales ¬
partes, in quibus tantum apparatum
haud immerito admireris. Cum enim reliquis ¬
præter testes valde mediocres, cujus parastatæ -
appendiculæ sunt, & glandulas prostatas ¬
vesiculasque nihil natura dederit, huic &
maximos illos, & parastatas amplissimas, &
reliqua, & insuper novum corpus seminale
ab his diversum ac separatum, novis ductibus
instructum concessit, penem etiam facile
omnium, ni fallor, animalium longissimum.
Ex his colligere est, maximam prae omnibus
reliquis animalibus voluptatem in coltu hoc
abjectum & vile animal percipere, ut habeant
quod ipsi invideant, qui in hac supremas vitae
suae delicias collocant. Cumprimis vero considerari ¬
dignum, omnes has partes carnosis
tegumentis muniri, ex quo manifestum fit,
contrahi eas atque sic seminalem materiam
propellere: ne vero sistatur, nervosae sunt viae
ac cedere nesciae, quae trajicendae sunt, alias
facile impressione in latera facta, via illa elanguesceret, ¬
ut ad partes destinatas pervenire
semen nequiret. Ubi mirari subit, neminem
Anatomicorum advertere, etiam in nobis semen ¬
omnino pulsione, undecunque demum
illa pendeat, protrudi in urethram, eaque
tanta, ut extra penem longe prosiliat, quod
sine maxima vi ac singulari fieri non posset.
Antiqui ex turgescentia seminis esse & spiritu
statuerunt. Verum hoc tam vanum est, ut
nihil magis.
Quicquid enim turgescit aut
spiritu agitatur, ebullit lente, nec projicitur,
sed intumescit tantum. Ad hoc longe aliter
fit in seminis ejectione, imo manifestis subsultibus ¬
cum extolli urethram, tum recurrere,
deprehendere licet, idque repetitis vicibus:
quod turgescentiae adscribere ineptum est, sed
manifesto declarat, impelli aliquo cum impetu ¬
tantam seminis copiam, ut spatium non inveniens -
eam distendat, sicut à corde propulsus -
sanguis arterias. Itaque in suspicionem
venio, circa partes genitales nondum omnia
nos habere explorata, ſed ſupereſſe adhuc aliquid, ¬
quod semen cum imperu propellat:
Certum enim est, in corpore nihil tractu, omnia ¬
pulsu fieri, uti dudum accuratiores Philosophi ¬
demonstrarunt. Quid vero illud sit,
dispiciant illi, quibus in humanis cadaveribus -
omnia exquirere felicius concessum est.
In hoc animalculo quid sit, in aperto est, &
cum nihil in corpore nostro praeter musculos
moveat quicquam, idem hic fieri ego quoque
existimo, erectores tamen penis esse, nequaquam ¬
credo. Sed de his satis. Deinde ex his
omnibus mihi videtur lux affulgere controAa ¬
versiæe,