fullscreen : Haubold, Christian Gottlieb: Doctrinae pandectarum lineamenta cum locis classicis iuris in primis Iustinianei et selecta litteratura maxime forensi

P.  Sp.  L.  III.  S.  I.  C.  IV
262
hac  promulgatum,  hoc  adiici  volumus,  vt  sciant  omnes,  quod
omnimodo  post  petitam  deliberationem,  si  adierint,  vel  pro
herede  gesserint,  vel  non  recusauerint  hereditatem,  omnibus
in  solidum  hereditariis  oneribus  teneantur.  Si  quis  autem  temerario ¬
  proposito  deliherationem  quidem  petierit,  inuentarium
autem  minime  conscripserit,  et  vel  adierit  hereditatem,  vel
minime  eam  repudiauerit:  non  solum  creditoribus  in  solidum
teneatur,  sed  etiam  legis  Falcidiae  beneficio  minime  vtatur.
Quod  si  post  deliberationem  recusauerit,  inuentario  minime
conscripto:  tunc  res  hereditarias  creditoribus,  vel  his,  qui  ad
hereditatem  vocantur,  legibus  reddere  compelletur:  quantitate
earum  sacramento  res  accipientium  manitestanda,  cum  taxatione ¬
  tamen  a  iudice  statuenda.  §.  15.  Notissimum  autem  est
hac  constitutione,  quae  omnes  casus  continet,  nostris  constitutionibus ¬
  iam  pro  eisdem  capitulis  promulgatis  esse  derogatum, ¬
  quarum  altera  etiam  Gordianae  constitutionis  sensus  continebatur. ¬
  Quum  enim  ampliore  tractatu  habito,  melior  exitus ¬
  inuentus  sit,  et  tribus  constitutionibus  in  vnum  congregatis,
vnus  adpareat  et  in  milites  et  in  alios  omnes  iuris  probabilis
articulus:  ea  propter  ex  anterioribus  inquietari  nostro  subiectos
imperio  non  patimur:  scilicet  vt  milites  etsi  propter  simplicitatem ¬
  praesentis  legis  subtilitatem  non  obseruauerint,  in  tantum ¬
  tamen  teneantur,  quantum  in  hereditate  inuenerint.  Quam,
patres  conscripti,  in  huiusmodi  casibus  in  posterum  obtinère
sancimus.  L.  22.  (vlt.)  C.  de  Iure  deliber.  VI.  30.  (Iustinianus.) ¬

272)  Cap.  2.  §.  1.  Fiat  igitur  ab  herede  metuente,  ne
debitis  et  legatis  solutis  Falcidiam  non  habeat,  inuentarium,
secundum  eum  modum  et  tempus,  quod  ante  definiuimus,
quum  homines  damno  in  rebus  propriis  ex  aditionibus  veniente
exemimus,  onera  pro  modo  relicti  patrimonii  sistentes:  hoc
solo  addito,  eiusmodi  heredem,  qui  non  solum  creditores,  sed
etiam  legatarios  metuit,  neque  tantum  veretur,  ne  damno  adsiciatur, ¬
  verum  etiam,  ne  lucro  careat,  scire  debere,  quod  omnes
legatarii  et  fideicommissarii,  quicumque  in  eadem  ciuitate  sunt,
vel  procuratores  eorum  sint  adsumendi,  si  forte  sexus,  dignitas, ¬
  qualitas,  actas  aut  necessitas  quaedam  eis  non  permittat,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer