Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  XXXVIII.
Sic  quoad  alias  inferioris  ventris  partes
musculi  abdominis,  peritonaeum,  stomachus,
&  vesica  nequicquam  notabile  ostendebant,
&  illorum  structura  plane  erat,  uti  in  cane.
Intestina  quoque  paucum  consideratu  digni ¬
  suppeditabant,  excepto  cæeco,  quod  2½
uncias  latum  erat,  decem  vero  longum.  Situm
erat,  uti  usitatum  est,  ad  sinistram  sub  splene,
à  quo  descendebat  ad  cavitatem  ilei,  &  in  rotundum ¬
  apicem  desinebat,  constituens  appendicem ¬
  unciam  longam:  quae  erat  id  quo  hoc
intestinum  à  reliquis  distingueremus.  Ejusdem
figura  non  erat  recta,  sed  parum  obliqua,  instar ¬
  gladii  Scythici.  In  concava  hujus  curvaturae ¬
  parte  aderat  ligamentum,  &  in  convexa
alterum,  ambo  similia  illis,  quae  communiter ¬
  deprehenduntur  in  colo  humano;  &  haec
ligamenta  comitata  erant  venis  &  arteriis,  quae
à  venis  mesentericis  oriebantur,  &  per  certa
intervalla  dispergebant  ramos  suos  in  substantiam ¬
  intestinorum.
Duorum  digitorum  spatio  sub  majori  lienis
extremo  situm  erat  parvum  &  sphaericum
quoddam  corpusculum,  admodum  insolitum,
quod  ejusdem  cum  splene  substantiae  apparebat, ¬
  quamvis  esset  ab  isto  remotum;  diameter
ejusdem  erat  3.  linearum.
Reliqua  intestina  tam  parum  à  se  invicem
differebant,  ut  colon  omnino  non  distinguere ¬
  possemus.  Eadem  erant  fere  28.  pedes
longa.  Cum  illa  aperuissemus,  invenimus
interius  8.  lumbricos  longos  atque  rotundos,
terrestribus  similes,  quorum  tres  erant  7.  &
8.  pollicum  in  longitudine,  reliqui  vero  circiter ¬
  4.
Splen  situs  juxta  sinistram  stomachi  partem,
cui  per  8.  venas  totidemque  arterias,  quasi
totidem  vasa  brevia,  connectebatur.  Color
ejusdem  erat  ruberrimus;  longitudo  7.  unciarum, ¬
  &  crassities  ejus  maxime  ejusdem  latitudini ¬
  aequalis,  quae  erat  supra  10.  lineas.
In  hepate  nil  quicquam  notabilis  reperiimus, ¬
  nisi  quod  in  V.  lobos  divisum  esset,  ejusdem ¬
  coloris  cum  jecinore  caninoVesica ¬
  fellea  sub  parte  concava  hepatis  inter ¬
  2.  ejusdem  lobos  recondita  erat.  Eadem
2.  uncias  cum  dimidia  longa  erat,  &  ferme
unciam  unam  lata.  Universus  inferior  venter ¬
  bile  effuse  inundatus  erat,  quae  forte  ani
malis  hujus  mortem  produxit.
Pancreas  ab  illo  canum  necquicquàm  differebat. ¬
  Longitudo  ejus  erat  10.  unciarum,  2.
vero  in  amplissima  sua  latitudine  non  superaQuamvis ¬
  Castor  hic  esset  pinguissimus,  praesertim ¬
  in  abdomine  &  cauda,  parum  tamen
adipis  in  tunica  adiposa  renum  &  in  epiploo
deprehendebatur.  Quilibet  Ren  erat  unciam
crassus,  ferme  2.  longus,  &  tantundem  in  medio ¬
  sui  latus.

DE  CASTORE.
173
Cartilago  Xiphoides  erat  rotunda  &  14.  lineas ¬
  lata,  ast  tenuissima  &  flexibilis.
Cum  posthac  aperuissemus  thoracem,  exiguam ¬
  observavimus  differentiam  inter  omnet
partes  ipsi  inclusas,  &  inter  easdem  in  canibus. ¬
  Pulmones  habebant  6.  lobos,  tres  ad
dextram,  duos  ad  sinistram,  &  alium  quendam ¬
  exiguum,  qui  latebat  in  mediastino  prope ¬
  centrum  diaphtagmatis.
In  corde  notandum  erat,  quod  sinistra  ejusdem ¬
  auricula  dextra  major  esset;  quod  si
militer  in  variis  aliis  brutis  apparet,  sed  nunquàm ¬
  in  homine,  qui  è  contrario  possidet
dextram  cordis  auriculam  sinistra  amplio
rem.
Eo  majori  denique  cura  foramen  inquirebamus ¬
  ovale,  quod  vatii  moderni  scriptores
asseruerunt  inveniri  in  omnibus  amphibiis  animalibus, ¬
  nec  non  in  homine,  si  saepe  mergatur ¬
  &  longo  tempore  in  aqua  naret.  Ast
quantamcunque  in  hac  re  impenderemus  diligentiam, ¬
  nequibamus  ullatenus  hoc  foramen ¬
  in  corde  Castoris  nostri  detegere.  Est
autem  verum,  quod  cum  plures  annos  Versalesii ¬
  in  corte  servatus  fuerit,  nec  illi  aquam
subeundi  potestas  fuerit,  facile  fieri  potuerit,
ut  hoc  foramen  occluderetur,  non  secus  ac
contingit  foetui,  postquam  fuerit  natus,  &  per
aliquod  tempus  respiraverit.  Revera  enim
videbatur,  quod  in  hoc  loco  olim  foramen  fuerit, ¬
  quod  postea  coaluerit.
Sub  vena  coronaria  invenimus  valvulam,
dictam  nobilem,  quae  integrum  venae  cavae
truncum  occupabat,  &  sic  disposita  erat,  ut
sanguis  facile  ab  hepate  in  cor  per  veñam  cavam ¬
  transire,  ast  necquicquam  à  corde  in  hepar ¬
  per  eandem  venam  obstante  hac  valvula  retrofluere ¬
  posset.
Cor  2.  uncias  cum  dimidia  longum  erat  à
basi  ad  apicem  usque  &  circiter  2.  uncias  latum. ¬

Cum  cerebrum  secaremus,  figura  sinuum
durae  matris  nobis  plane  singularis  apparebat.
Sinus  superior,  qui  à  latere  ossis  ethmoidis
veniebat,  cerebrum  in  dextram  &  sinistram
partem  dividebat,  pergebat  inde  recta  via  ad
initium  usque  cerebelli,  quo  cum  pervenisset ¬
  dividebatur  in  2.  magnos  ramos  circiter  in
formam  litera  Y,  qui  à  dextra  &  à  sinistra  cerebrum ¬
  à  cerebello  distinguebant.  Hi  2.  rami
4.  alios  producebant,  utrinque  duos,  qui  ad
posteriorem  capitis  partem  revertentes  cere
bellum  in  3.  inaequales  partes  dividebant,
quarum  media,  quae  erat  omnium  maxima,
10.  lineas  erat  longa,  5.  vero  lata,  figurae  demum ¬
  ovalis:  2.  lateralium  partium  utraque
41  lineas  lata  erat,  sex  vero  longa.  Universa
cerebri  moles  erat  in  maxima  sua  longitudine  à
naso  ad  tempora  usque  ferè  unciam  unam  &  8.
lineas,  in  latitudine  sua  vero  unciam  11.
Cum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer