S'ECT. XXXVIII.
oscula apparuerunt, in extimum incisum
patentia: pressa foris portione rubicunda ex
osculis mucus albus, perspicuus, lentus, castoreum ¬
redolens exstillavit, qui lacti calefacto ¬
affusus illud mediocriter coagulavit.
Flatu in unum alterumve osculum immisso
particula rubicundae substantiae foris intumuit: ¬
stylo vero intruso, (quod facile inter
na tunica sublata contigit,) ejùs globulus interna ¬
& recta osculo opposita parte substantiae ¬
rubrae tangebatur. Membrana, portionem ¬
hanc rubentem integente, sublata,
protinus apparuit, illam musculum esse, fibris ¬
rectis praeditum, quae exterioribus gulae
fibris parallelae fuerunt. Musculo hoc quasi
membraneo secundum longitudinem inciso,
corpuscula convexa, ceu glandulae minutae,
in apricum venerunt; toto musculo caute
ablato cum stupore corpuscula convexa,
oblonga, subrubra, minutissimis vasis sangviferis ¬
decorata, tritici semine & latiora &
longiora, ceu in acie locata vidimus: illa
ceu acinulos pomi granati, cortice denudati, ¬
seu ſemina Maizi, ſive frumenti Turcici
ſcapo accreta, sed pulchriore prorsus ordine ¬
sita intuebamur, nam nullum altero eminentius, ¬
nullum à linea recta deflectebat,
aut mole unum alterum superabat; posita
autem erant secundum fibrarum rectitudinem. ¬
Muco expresso quaedam subsiderunt,
non secus ac variolae maturescentes deprimuntur ¬
& rugosae sunt: stylo vero intruso
aut inflata, denuo convexa evadebant, adeo
ut inde facile intelligere potuerimus, corpuscula ¬
ista convexa nihil aliud esse, quam
extremitatem canalium, ductuum seu alveolorum ¬
ab osculis internis ad hanc musculosam ¬
portionem externam desinentem: quod
postea separatis his corpusculis convexis a
pertius constitit; nam vidimus breves canaliculos ¬
esse eosque membraneos mediantibus
sibrillis junctos, in quibus mucus reconditus, ¬
non secus ac mel in favis & praesepiolis
apum asservatum. Nimirum, quia castoris
alimentum exsuccum, & coctu difficillimum
est, sapientissimus & summe admirandus in
suis operibus rerum Conditor. O. M. ipsi
pulcherrima ista & affabrè facta structura benignissime ¬
prospexit, ut nunquam deesset
fermentum, quod ad solvendum & comminuendum, ¬
alimentum durum & asperum par
foret. Caeterarum partium structuram, ceu
minus ad institutum tunc facientium, contemplari ¬
supersedi. Dum mense Dec. 1670.
Illuſtrissimo Domino Comiti Francisco Christophoro ¬
de Fürstenberg medendo inservirem,
oblatum fuit castoreum recenter à coquo excisum, ¬
aliudque à venatore separatum: dum
utrumque attentius perlustro & cultro exa,
mino, deprehendo vesicam seu folliculum
liquore impletum & corpus solidius, propriè
DE CASTORE.
163
à Pharmacopaeis castoreum appellatum, communi& ¬
fibrosa membrana involutum esse, qua
ablata inveni vesicam & corpus, à me glandulosum ¬
creditum, diversas plane partes
esse, & quamlibet propriis involucris praeditam, ¬
nullumque inter ipsas nisi viciniae
commercium existere, & insuper utramque
peculiarem ad contenta excernenda ductum
nactam esse: quamobrem ut castore potirer, ¬
quem sectione accuratiore examinarem,
nullo labori, nullis sumtibus peperci. Commode ¬
d. 19. Febr. 1671. Castor obvenit Messkirchii, -
dum rursus apud Illustrissimum Dominum ¬
Comitem morarer, quem à Venatore ¬
quodam comparavi.
Prope Guttenstaig, -
juxta ripas Danubii, ibidem alicubi
vorticosi, & per loca aspera & inculta inter
montium praecipitia decurrentis, tendicula
ferrea captus fuit. Venator tendiculam ferream ¬
catenae ferreae alligatam prope ripam
fluminis occultavit, iis in locis, quos Fibrum ¬
transiturum ex vestigiis cognoverat.
Incidit castor pede anteriore in tendiculam,
incisoribus semet ab illa liberare annitebatur, ¬
unde non parum obtundebantur, dumque ¬
à tendicula prehensus omnem vim adhibet, ¬
ut libertate potiatur, semet in fluvium
praecipitavit, & suffocatus fuit. Quoniam
tunc opportunum & exoptatissimum ocium
nactus essem, castorem diligentissime & pro
viribus perlustrandum & examinandum duxi,
quod feci praesentibus & spectatoribus viris
Exc. Dn. D. Andrea Nozio, Physieo Uberlingano, ¬
Dn. D. Joh. Christoph. Heinzmanno, Physico ¬
Messkirchano, Dn D. Joh. Conrado Stenzelio, ¬
Amicis & Fautoribus honorandis. Castor ¬
iste aetate & mole longe minor erat primo, ¬
quem venator vix annuum credidit, &
pondere non quindecim libras excessitur: longus ¬
pedes duos, latus pedem unum. Dentes ¬
incisores prominentes latos, superiores
duos flavos, inferiores magis rubros: Caput ¬
compressum habuit: Oculos parvos,
subnigros, aures minutas rotundas: nasum
simum, collum breve, crassum; Pedes anteriores ¬
digitis quinque praediti erant, & unquibus ¬
rotundis, sed obtusis muniti; posteriores ¬
digiti jungebantur membrana crassa,
nigra, ac obtinebant ungues latos subnigros,
similes simiarum unguibus. Pilus omnis
mollis, in dorso vero firmior, crassior &
fuscus, in ventre & pectore mollior, brevior
& albicans. Cauda palmis duabus longior,
lata uncias tres, crassitie parvi digiti, nigra
& quasi squamosa, non vere talis, nam cutis ¬
nigra incisa & quasi cancellata erat, consistentiae ¬
quasi cartilagineae: hac Venator
ajebat Fibros inter natandum valide aquam
percutere, jucundo strepitu & spectaculo:
in extremitate tenuior, nec (ut in primo
hirsuta fuerat. Pelli, maxime in natibus lumX ¬
2