Volltext : Valentini, Michael Bernhard: Amphitheatrum zootomicum tabulis Aeneis quamplurimis exhibens historiam animalium anatomicam

SECT.  XXXV.
glandulis  jucundo  spectaculo  serpebant,  potius
lymphæe  ductus  quam  nervos  esse,  haud  ex
præconcepta  opinione  reor;  quamquam  aliqui ¬
  Anatomici  fuerint,  qui  opinionem  meam,
aquam  pericardii  à  thymo  mutuantem,  culparint; ¬
  quæ  vero  Avicennæ,  Collegae  nostri,
circa  hanc  materiam  ad  me  praescripta  mens
sit,  referam:  Quae  de  thymi  ductu  retuli,  suspiciones ¬
  erant,  ex  similitudine  quam  olim
adverti  in  canibus  cum  pancreate  ex  colore  in
utroque  nigricante,  succo  acidiusculo  in  vitriolicum -
  quid  nonnihil  exaltato;  putabam
tum  me  ductum  similem  quoque  ut  in  pancreate ¬
  reperturum,  verum  me  fefellit  opinio,
ductulos  enim  minimos  persequens,  minime
offendi  grandiorem  inde  formandum;  nuper
in  capellis  thymum  examinando  rè  peri  ductum
sursum  ad  tonsillas  meantem,  huncque,  non
quidem  immisso  flatu  ob  ejus  exiguitatem,  sed
duriori  membranacea  natura  collegi,  quam
vis  etiam  vas  sanguiferum  aut  nervus  esse  po
tuerit,  quorum  tamen  probabilus  mihi  illud
prae  hocce  videtur;  suspicor  ego  thymum  &
thoracis  &  colli  ossibus  prospicere,  ductumque ¬
  in  eo  formandum  necessario  aliter  quam
in  pancreate  dirigendum  fuisse,  nempe  &  inferne -
  &  superne,  hincque  dispersim  thymi
substantiam  percurrere,  adeo,  ut  haec  glandula
magna  satis,  tum  pericardium,  cui  id  anne
xum  vidi,  sufficienter  liquorem  stillare  faciat,
(membranae  namque  à  quibus  vasa  lymphatica ¬
  sine  glandularum  manifestarum  praesentia,
ut  &  in  diaphragmate,  ceu  in  asina  Monspelii -
  conspexi,  prodeunt,  Malpighii  judicio,  plexus ¬
  secretorios  possident,  plexibus  glandularum ¬
  ceu  filtris  analogos)  ceu  jam  opinor  in
hac  sententia  eras  in  clavi  Medicinae,  tum  etiam ¬
  collum  &  etiam  os  sufficienter  irriget,  fons
namque  salivalis  non  solum  è  glandulis  maxillaribus -
  superioribus  &  inferioribus,  sed  etiam
profundius  ex  ipso  thorace,  ad  quem  collum
&  os  referuntur,  erit  deducendus,  certe  salivatio ¬
  copiosissima  in  lue  venerea  laborantibus ¬
  è  thymo  quam  maxime  etiam  erit  haurienda, ¬
  unde  &  emplastra  mercurialia  collo  circumdata ¬
  ptyalismum  mox  provocant,  glandulisque ¬
  his  laxioribus,  nec  à  spiritibus  animalibus ¬
  satis  tensis  salivatio  aucta,  ac  et  am
mors,  ceu  exemplum  hic  observatum  in  Regno ¬
  animali  addidi,  ex  confinio  forte  glandulae ¬
  hujus  cum  corde  &c.  Porro  lobi  pulmonum ¬
  sunt  4.  dextro  &  2.  sinistro  in  latere,
cor  undique  ambientes,  inflati,  siccati  per  microscopium ¬
  considerati  vesiculae  hexagonae
bronchias  attingentes  venas,  vasaque  cætera
oeconomiae  publicae  inservientia;  &  postquani
inflavimus  asperam  arreriam,  flatus  ad  sinistrum
cordis  ventriculum  sine  omni  molestia  transibat, ¬
  &  per  eundem  vulneratum  egrediebatur. ¬
  Musculus  coracomastoideus  in  diversas

DE  MELE.
153
musculosas  fibras  distinctus,  sub  musculo  sternomastoideo ¬
  situs  est,  &  nervum  recurrentem -
  socium  sibi  junctum  habet.  Supra  tracheam ¬
  sternohyoideus  &  sternothyroideus,
caeterique  pharyngis  laryngisque  musculi  insigniter ¬
  proportionati  aderant.  In  capite  notavimus ¬
  nervum  opticum  inter  oculos  &  cerebrum ¬
  medio  spatio  nodo  quasi  intricatos  &
sibi  connexos  extitisse,  id  quod  in  Leone  &
fele  observavi,  alias,  usque  ad  cercbrum  disjunctos -
  notavi;  mirum  est,  nullam  glandulam
pinealem  in  utroque  hoc  subjecto  repertam
esse,  cerebri  partes  reliquae  ad  amussim  cum
cerebro  canino  conveniebant.  Ossa  Pictoris
sciagraphia,  ut  &  caetera  viscera  delineata  hic
sistet:  affabrè  illa  celebris  &  curiosus  noster
Chirurgus  Bernbardus  Ringglinus,  de  quo  D.
V.  plura  &  majora  Patria  nostra  sibi  promittere ¬
  potest,  in  Sceleton  compegit.  Ipsa  vero
anatome,  sub  fine  mensis  Maji  1686.  præsente
&  manus  admovente  Nob.  D.  Joh.  Georgio  Volckamero, ¬
  M.  D.  magni  noſtri  D.  Helianthi  filio ¬
  non  degenere,  publice  in  Collegio  Anatomico ¬
  Tigurino  fuit  celebrata.
Reliqua  in  animali  hoc  observatione  non
indigna  Miscellaneis  S.  R.  I.  Acad.  Nat.  Cur.
Dec.  3.  Anno  3.  p.  289.  inseruit  D.  Daniel  Nebelius -
  Prof.  Heidelb.  qui  cumprimis  glandulas
in  Taxi  receptaculo,  quod  inter  caudam  &
anum  est,  racemos  glandularum  nervosarum
in  hepate  &  nervorum  intercostalium  structuram ¬
  singularem  prosequitur.  in  seqiq.  Cum  die
25.  praeteriti  Octobris,  praesentibus  Philiatris,
Taxum  marem  cultro  anatomico  subjicerem,
placuit  paulo  exactius  perlustrare  foramen  illud, ¬
  Semilunare  Excell.  Majori  dictum,  quod
inter  caudam  atque  anum  conspicitur,  &  convenientius ¬
  forsitan  receptaculum  appellatur,
quoniam  &  humori  nutritio,  &  animalis  in
globum  se  convolventis  ori  recipiendo  dicatum ¬
  est.  Nec  praecise  semilunare,  quin  potiùs ¬
  rotundum  &  in  utroque  latere  intus  nonnihil ¬
  sinuosum  esse  videtur,  tres  digitorum
apices  suo  admittens  hiatu,  si  paululum  diducatur. ¬
  Interiore  cavitate  brevibus  ac  fulvis
condecoratur  pilis,  qui  haerent  in  cute  tenuissima, ¬
  multis  excretoriis  perforata  tubulis,  è
quibus,  praevia  compressione,  albus  &  pinguis ¬
  emittitur  humor,  qui  sine  dubio  circumpositae ¬
  uberioris  pinguedinis  est  soboles:  hoc
enim  receptaculum  copiosae  posteriorum  adipi ¬
  quasi  immersum  haeret.  Distinguitur  tamen ¬
  ab  eodem  beneficio  membranae  tenacioris, ¬
  receptaculum  succingentis,  qua  detracta,
densa  glandularum  albescentium  &  duriuscularum ¬
  series  conspicitur,  quae  peculiarem  tanicam, ¬
  ex  istis  glandulis  majusculis  &  ovalibus ¬
  compositam,  efformare  videtur.  Singulas ¬
  harum  glandularum  in  proximam  cutem
externam  peculiarem  tubulum  excretorium  emittere, ¬

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer