INTRODUCTIO.
unum aliquod systema redigeret, quò tanquam in Amphitheatro ¬
quodam, si non omnium, plerorumque tamen
animalium gressilium, volatilium, natatilium & reptilium
structura & figura, tam interna, quàm externa compareret,
oculosque non minus quàm animos pasceret: sicque longe ¬
certior, quam hactenus observata fuit, Historia Animalium ¬
obtineretur. Periculum ergò hujus rei faciens tantum
brevi apparatum sectionum obtinebam, ut completum ferè ¬
opus inde nasceretur: quod licet praeter laborem & solertiam, ¬
in Versionibus & Collectaneis hujuscemodi adhibendam, ¬
nil aliud requirere videatur, ob figurarum tamen
conquisitionem, delineationem & dispositionem plus,
quam aliquis credere posset, negotii facessebat. Potuisset
quidem, ex consilio Dn. Heisteri, partium specialiorum
Anatomia comparata quoque addi, MUSCULORUM
sc. ad imitationem Dn. Douglas in Specimine Myographiae ¬
comparatae, lingua Anglica, 1717. Londini editae:
VENTRICULI & INTESTINORUM & Nebemiae -
Grew comparative Anatomy of stomach and
guts: OCULI è Bidlovii & Hovii tractatibus novissimis ¬
de Oculis: NASIe Casserio in Anat. organorum
sensuum externorum, & Casp. Bartholino m Analectis
Anatomicis & sic porrò; ast ob majorem Tabularum
aenearum, eò pertinentium, molem sumtusque per illas nimium accrescentes ¬
haec in aliud tempus & peculiarem (si haec placuisse comperero) Tomum ¬
reservanda duxi. Ne verò solis brutorum cadaveribus, instar vulturum, ¬
inhaerere videamur, addidi in fine nonnulla, eaque haud vulgaria,
ANATOMIAM HOMINIS concernentia, quò per aureum illud p
ol ad Creatoris Optumi Maxumi venerationem magis semper atque
magis deducamur, in çujus gloriam & proximi commodum ut & praesens
sylloge tendat atque vergat, est quod unice in votis habeo. Scrib. Gissae
Cattorum, pridie Calendas Augusti, Anno MDCCXIX.
AMPHI